Philipp von Gutermann (1839)

Home / Doctrina / Philipp von Gutermann (1839)

Tipo publicación: Monografía


Philipp von Gutermann

Doctrina iuris criminalis communis de universitatibus, tesis doctoral leída en la Universidad de Augsburgo, y editada en Wilhelm Reichel.

Se corrigen las erratas que el autor señala en un errata final.

Para descargar el pdf original de Doctrina iuris criminalis communis de universitatibus pinche aquí.


 

1.    Praefatio

De universitatum delictis et poenis scripturus, superfluum forsitan quoddam conari videar, quum haec materia, ut omnes fere iuriscriminalis partes, ab excellentissimis iurisconsultis locupletissime sit tractata.

Sed licet sane plurimis, quae de iure criminali scripta sunt, operibus et compendiis, de materia nostra multae egregiaeque deductiones contineantur, et nuperrime de illa duae dissertationes a Sinteni[2] et Heppio[3] sint editae, quibus eadem sane nova quadam luce illustratur: tamen mihi non ita absoluta esse videtur, ut acta iam pro conclusis declarari possint, idque iam inde elucet, quod maxima inter excellentisimos iuriscriminalis doctores adhuc de ha re exstat opionionum diversitas.

Quare, praecipuorum iuriscriminalis doctorum sententias collaturus, diligentique recensione inquisiturus, et nonnulla, quae hucusque non satis urgebantur, illustraturus, in quantum quidem vires meae patiuntur, opus plane supervacaneum vix aggredi videar. [4]

2.    De iuris, quod vocant naturale, in materia nostra auctoritate. [§. 1]

Plurimi iurisconsulti, qui de materia nostra scripserunt, triplici modo eam tractaverunt.

Primum eam contemplantur ex iure, quod vocant, naturali; deinde eam exponunt secundum generalia iuriscriminalis positivi principia, denique iuxta leges specialiter de hac materia latas.

E recentioribus auctoribus Sintenis quoque, in disertatione citata, hanc methodum sequens, primo e ratione philosophiae, deinde e natura criminis et poenae, denique ex iure positivo probare conatur, universitates et delinquere et puniri posse.

Quod ad primam, contemplandi thema nostrum, rationem, e iure naturali, attinet: haec fundamento haud satis solido niti, ac diligentiorem inquisitionem sustinere nequire videtur.

Nam personae moralis, ergo etiam universitatis, quae est illius species, notio est mere positiva, legibus iuriscommunis statua, quam a priori, id est, nuda reflexione, tantum abest, ut unquam consequare, ut eadem rationi stricte ac consequenter concludendi et argumentanti contradicere videatur.

Ubi ergo de universitatibus agitur: iam ipso facto in iurispositivi regionibus versamur; ideoque ratiocinando ac philosophando interdicti sumus; quod iam clarius perspiciemus, si viam tractandi iurispositivi studii accuratius contemplati erimus. [5]

Quum enim ius, quod vocant naturale, –rectius dixeris philosophiam iuris–, e summo quodam axiomate procedens, atque ex eius consequentiis, secernendo et concludendo, notiones et principia deducens, systema regularum suarum construat: iurispositivi doctrina, contrariam viam ingrediens, legum positivarum vim et naturam perspicere, iurisque rationem cruere, et hoc modo a speciali ad generale progredi conatur.

Inter omnes iuriscommunis doctores constat, nimium atque intempestive ius, quod vocant, naturale, immiscendo ac confundendo, iurispositivi scientiam saepe turbatam esse: quod haud scio, an in ulla materia magis sit perspicuum, quam in nostra, ut infra planius erit demonstrandum.

A qua ratione, modo vituperata, quam dicunt philosophicam, longe discrepat altera, materiam nostram tractandi, methodus, quae, e generalibus iuriscriminalis positivi, principiis exiens, eaque ad illam referens, sola nobis viam ostendit, leges ad thema nostrum spectantes, recte interpretandi et ad communem iurisrationem redigendi.

3.    De universitatis notione. [§. 2.]

Haec vero, priusquam latius exponere incipiamus: quae sit iure communi universitatis notio, erit illustrandum; non ita tamen, ut, quidquid de personis, quas vocant morales, iure civili contineatur, hoc loco sit tractandum, quum principia quaedam potentissima atque ad nostram materiam maxime spectantia commemorasse sufficiat. [6]

Iamque hic reperimus, ius romanum a germanico magnopere discrepare; Romanis enim sub personae moralis notione etiam res, seu rerum universitates, complectentibus, –iure germanico collegia tantum et corpora inter universitates numerantur–.

Utque personae morales, quae iure Romano statuuntur, ex iurisconsultorum meditationibus et fictionibus originem cepere: sic universitates iurisgermanici ex rebus gestis factisque huius populi processerunt, – “editae ex vigore huic iuri insito et ad explendos vitae usus “–, ut dicit iurisgermanici doctor illustrisimus[4].

Quantumvis vero personae morales iuris Romani ab universitatibus germanicis, si originem ambarum spectes, discrepent, et maxima diligentia in principiis de illis iure romano proditis ad has referendis atque applicandis adhibenda sit, et nunquam ommittenda fuerit; in hoc tamen utrumque ius consentire videmus, ut universitates, secundum fictionem quandam legalem, et velle, et, quod voluerint, certo modo exprimere possint, quod iam accuratius contemplemur.

4.    De libero universitatum arbitrio. [§ 3.]

Non desunt iurisconsulti[5], qui universitatibus iure Romano liberam voluntatem concessam esse negant, idque [7] praecipue ex fr. 1 §. ult. D. (de acquir. et ommit. possess. 41. 2.) probare tentant, ubi dicitur:

Municipes nihil per se possidere possunt, quia uni consentire non possunt.

Quae verba illi sic interpretantur: municipes neque simul aliquid velle, neque voluntatem exprimere posse.

At haec interpretatio a vero legis citatae sensu longe discrepat: qua nihil aliud continetur, quam municipes non uno eodemque temporis momento animum possidendi capere, neque omnes simul rem possidendam apprehendere posse.

Sed cavetur legibus hoc casu per procuratores secundum fr. 2. D. eod. tit.: ubi dicitur:

Hoc iure utimur, ut et possidere, et usucapere municipes possint, idque eiset per servum et per liberam personam adquiratur.

Quod confirmatur frag. un. § 1. et 2 D. de libertis univ. (38.3).

At has leges, multasque alias, quae ab iis, qui universitates voluntatem habere negant, laudantur, ad iuris civilis subtilitat em magis, quam ad ius criminale pertinere manifestum est.–

Quum vero universitatis tam Romano, quam germanico iure nonnisi auctoritate publica constitui possint, quumque, quae illis legali fictione tribuitur voluntas, a civitate ad certum quemdam finem quodam modo sit inspirata: necessario sequitur, eas hanc volendi facultatem ad illas tantum res dirigere posse, quae ad munera officiaque earum pertinent; –quorum fines, ubi qua universitas egreditur, universitatis vicem gerere desinit[6]–. [8]

Neque vero ideo, quod facultas arbitrio utendi certis limitibus est coacta, ipso arbitrio universitates destitutae videntur, ut multi putant[7]; quum hoc non in eo cernatur, ut quis quaelibet volendi et faciendi habeat facultatem, sed ut ex pluribus id, quod sibi placet, eligere, igitur, ut omnino velle possit; licet rerum eligendarum copia angustioribus latioribusve terminis sit circumscripta.

Nisi forte quis contendat, eum, qui illa crimina, quae nonnisi a publicis ministris seu a clericis perpetrari possunt, quum publico munere seu sacro officio non fungatur; committere nequeat: propterea libera voluntate carere.

5.    De finibus, universitatum arbitrio propositis. [§ 4]

Si vero iam quaeritur: quibusnam agendi facultad, qua universitates a civitate sunt instructae, finibus contineatur: hoc quidem generali quadam regula statui non potest; sed quot sunt universitatum genera, tot variae voluntatis utendae copiae.

Ante omnia hic origo cuiusque universitatis eruenda, finisque, ei propositus, –quam dicunt legem fundationis–, spectandus est, atque, quatenus delinquere possit, de unaquaque singulariter et specialiter investigari ac decidi oportet. [9]

Quam ob rem Rosshirt[8] nobis non errare videtur, dicens, “doctrinam de delictis universitatum in iure publico esse fundatam, nimioque studio, generales de hac materia normas statuendi parum profici”.

6.    De nonnnulis argumentis contra sententiam nostram e natura delictorum sumtis. [§. 5]

Ex illo vero principio, quod supra memoravimus, et in quo plurimi iuriscriminalis doctores consentiunt, –universitates circa eum tantum finem, in quem a summo reipublicae gubernio sunt fundatae seu receptae, libera uti voluntate– nonnulli[9] deducere tentabant, eas delinquendi arbitrium non habere.

Ad honesta enim licitaque solum voluntatem a civitate eis datam esse docent; et tantummodo quatenus in fine sibi proposito persequendo, versentur, personas habendas esse; a quo, ubi primum aberraverint, personae fictionem ipso iure cessare. Universitates ergo qua tales, delinquendi facultatem non habere.

At haec argumentatio, quamvis veritatis speciem prae se ferat, duplicem tamen errorem involvere videtur.

Primum enim aperte atque evidenter secum ipsi pugnant, qui dicunt, universitates, quamquam voluntate sint exornatae, tamen non nisi recta velle posse. [10]

Quum enim voluntatis vis in eo solum consistat, ut vel honestum, vel turpe libere eligendi facultatem quis habeat: profecto voluntas, qua solum honesta, non vero etiam turpia peti possint, cuiusque vis et natura in non volendo cerneretur, sana mente cogitari non potest.

Quae sententia, si vera esset, iam non posset dici, civitatem universitatibus liberum arbitrium inspirasse, quae iam nil aliud essent, quam machinae, vi ac potestate aliena regendae.

Praeterea ut universitatibus, sic et singulis civibus, leges reipublicae honestissima quaeque et rectissima petenda proponunt; neque tamen, qui contra eas egerit, hoc ipso civis esse desinit; potestque illis, qui civitatem, quae a divino rerum humanarum rectore ad ius tuendum tribuendumque sit instituta, universitates voluntate consiliorum illicitorum nefariorumque capaci exornare posse negant: idem responderi, quod theologi iis reponere solent, qui mente capere nequeunt, animum nostrum, – “divinae particulam aurae “–, ut ait poeta elegantissimus[10], ad mala turpiaque se inclinare posse.

Sed ne legibus quidem nostris ullo loco sancitum est, ut universitas, tamquam ex metamorphosi quadam, ubi leges violaverit, existere desinat, et postea subito reviviscat.

Quod si veritate niteretur, sententia, contra ius clarum in thesi lata, ut recte Heppius[11] asserit, nullo temporis decursu in rei iudicatae auctoritatem transire posset, quoniam iudices, ad ius dicendum instituti, ubi iniuste iudicaverint, hoc ipso momento publico munere destituerentur [11], itaque sententiae isti defectus insanabilis ex persona iudicis inhaereret, quod adhuc a nullo processus civilis doctore contendebatur.

Praeterea illorum opinio, qui idcirco universitatibus delinquendi facultatem deesse contendunt, quod libero arbitrio intra fines tantum, a civitate ipsis propositos uti possint: hoc quoque refutatur, quod vel ommittendis illis ipsis officiis, ad quae procuranda singula universitas est instituta, vel abutendis iuribus eidem attributis, crimen committere potest; ut, si quod collegium edicto a summo gubernio edito, exsequendo supersedet; sive universitas, cui ius nummos signandi est tributum, adulterinam monetam cudit, quod delictum artic. 111 C. C. C. continetur, ubi expressis verbis dicitur, illud non tantum a singulis personis, sed etiam ab universitatibus perpetrari posse.

7.    De adversariorum argumentis ex aequitate promtis. [§ 6]

Non magis vera, quam quae modo impugnabatur, eorum opinio est, qui idcirco universitatem delinquere nequire docent, quod puniri non possit, quin etiam posteri, qui delicti ab antecessoribus, commissi innocentes sint, simul poena affligantur; id vero cum aequitate pugnaret.

Quam opinionem copiosissime Malblanc in opusculis suis tractavit, cuius argumentationis summa haec est:

Ad singulas universitates non illos tantum pertinere ait, quibus modo constituitur, sed etiam eorum [12] posteros. Qui quum nondum sint nati, libero carent arbitrio. Quare illis dolus non potest imputari, neque delictum ab illis committi. Igitur si cuius universitatis membra viventia delinquunt: haec solum poena affligi oportet, non ipsam universitatem; quae si puniretur, etiam posteri, quin quid pecavissent, plecterentur.

Quae opinio, quamvis sit speciosa, atque aequitatis splendore quodam circumfusa, tamen, qui eam sequuntur, universitatis notionem minus recte percepisse videntur.

Nam universitas, qua persona, minime tamquam pro summa singulorum eius membrorum modo viventium, habenda est. Haec enim non spectantur, ubi de notione universitatis agitur; neque, quod per procuratores huius geritur, singulorum membrorum, sive summae eorum nomine et loco, sed ex mandato et potestate universitatis ipsius factum esse censendum est.

Quare si quod delictum ab illis in administrandis universitatis muneribus atque in vice eius gerenda –committitur: non singulis membris, sed universitati ipsi imputatur.

Et si obiicitur, perdurum esse, universitate punienda, etiam posteros, licet sint innocentes, poena affligi: hoc argumentum, non ex iurissed aequitatis ratione promtum, aperte in miscendis et confundendis poenae eventibus cum ipsa poena nititur.

Atque, qui eo utuntur, plus, quam intendunt, probant.

Si enim damnum ex poena delinquentis posteris eius emergens, rationem poenae prorsus non infligendae praeberet: quemquam fere mulctari iniustum esset. [13]

Nam etiam, si singuli cives puniuntur, evenit, ut liberi eorum cognative, licet sint innocentes, in magis minusve duram miserabilemque conditionem redigantur.

Est enim haec omnium successorum communis sors, ut non minus immeriti bene meritis virtutibusque maiorum fruantur, quam calamitatum, scelera illorum sequentium participes fiant.

Neque etiam legibus, quae ab adversariis citantur, fr. 34 D. de iniuri. (47.10) et const. 22 C. de poenis (9.47) doctrina nostra refellitur.

Nam locis modo laudatis non agitur de universitatibus; deinde nil aliud sancitur, quam suos tantum peccata auctores tenere, et ibi solum poenam esse debere, ubi et noxa est (quam tamen regulam ab imperatoribus Arcadio et Honorio tam magnifice propositam, exceptione non carere, ex famosa illa constitutione: “quisquis cum militibus” etc.); const. 5. C. (9.8) cognoscere licet, in qua, ab iisdem, quos modo nominavimus, imperatoribus, promulgata, haec verba reperias. “filii paterno quidem perire deberent, supplicio; sint tamen perpetuo egentes et pauperes, talesque, quibus mors sit solatium et vita supplicium”.–

Sed ubi universitas deliquerit, ipsa, ut sola noxia, sic etiam sola condemnatur et punitur: non etiam singula eius membra: quibus, si quid mali ex poena processerit, non pro poena, sed pro calamitate habendum esse videtur. [14]

8.    De Argumentis contrariis e natura poenarum sumtis. [§ 7]

Sed iam aliorum[12] opinioni obveniendum est, qui universitatem, qua talem, etiamsi delinquendi facultas ei concedatur, tamen poena affligi posse negant.

Multis enim poenarum speciebus, ut libertatis restrictione, corporis castigatione, in illas animadverti nequire; nulla vero omnino, quin simul membra illarum, seu sola, modo viventia, seu etiam futura puniantur: ita ut poena non in universitatem ipsam, sed in eius membra cadat.–

Quam opinionem refellere, poenarum natura accuratius illustrata difficile non est.

Quisquis enim, scelere admisso, publicum ordinem, statumque iure sancitum, (ius obiectivum, dixeris) violavit ac turbavit: tantum de iuribus sibi competentibus (de iure subietivo) commisit, in quantum illud perpetravit.

Bona igitur, facultatesque, in quibus utendis, iura, ab illo possessa, versantur, exempli gratia, vita, libertas, honos, opes et reli qua, aut restringi, aut penitus adimi debent; quod magistratus, cui est munus criminum inquirendorum et puniendorum, poena irroganda exsequitur.

Unde necessario sequitur, ut, quicunque iurium particeps est, etiam poenae capax sit. [15]

Quare etiam universitates, non est, quod puniri non possint.

Atque illa quidem obietione, nonnullas poenarum species ab illis repeti non posse nihil probatur; quia idem etiam in singulis civibus puniendus saepe evenit.

Neque enim inopi mulcta irrogari, neque, qui capitis damnatus est, usque ad naturalem vitae exitum in carcere detineri potest, licet utramque poenam criminibus suis commeruerit.

Potest igitur ab universitate, iuribus eius vel adimendis, vel diminuendis, –ut privilegiis detrahendis, ut mulcta ex eius aerario praestanda–, utique poena repeti: quae in singula eius membra non amplius cadat, quam quatenus cum illa coniuncta sunt; quod sane aequum et iustum est.

Illa tamen collegia, quae nonnisi publicis iuribus muneribusque exornata sunt, ut magistratus, iudicia, poena afficere, licet non de iure, tamen de facto impossibile est.

9.    De ratione voluntatis ab universitate manifestandae [§. 8]

Iam quaerendum est, qua ratione voluntad universitatis manifestetur, quandoque igitur delictum universitati, ut ab ipsa commissum, imputari possit? [16]

Nonnulli iuriscriminalis doctores, ut Quistorp[13], Meister[14] et alii, tum demum crimen ab universitate perpetratum esse putant, quum omnia eius membra in illud consenserint.

Alii, ut Sintenis[15], eos universitatis socios, qui tempore delicti commissi domi abfuerint, vel caeterorum consilio renixi sint, circa illud, tamquam de universitate egressos, ad eamque non pertinentes habendos esse docent.

Quae tamen sententiae mihi probandae non esse, atque in miscendis singulis membris cum universitate ipsa niti videntur.

Quum enim delictum in manifestanda a delinquente voluntate consilioque capiendo consistat, quumque hoc ab universitatibus certo quodam modo et ordine, iuribus praescripto, agendum sit: si, hoc servato, ab universitatis procuratoribus, contra leges aliquid actum fuerit, delictum ab universitate ipsa commissum, iudicandum esse censeo.

Quare primum cuiusque universitatis statuta et observantiae spectandae erunt: quibus si de modo et ordine consilii capiendi nil continetur, illae regulae, et normae adhibendae erunt, quae iure communi observandae sunt, si quid ab universitate decernendum est.

Vide: fr. 19 D ad municipalem. (50.1) fr. 160 D. de reg. iur. const. 3 Cod. de vend. Rebus. (11.3). [17]

10. Recensio praecipuarum iuris Romani legum huc pertinentium [§ 9]

Quum iam materiam nostram ex generalibus iuriscriminalis principiis ilustrare tentavimus: restat, ut ad speciales leges, eam tangentes, transeamus.

Iure romano (scilicet Iustinianeo) perpaucae, huc spectantes, continentur; nisi forte quis, quod crebro sit, etiam illas leges, quibus ius civile universitatum tractatur, hic commemorandas esse censuerit.

Plurimae ac praecipuae leges de universitatibus delinquentibus disserentes, non tam de ipsis delictis universitatum, quam de actionibus inde proficiscentibus agunt, quo, licet indirecte, confirmatur, delinquendi facultatem iure Romano universitatibus tributam fuisse.

Quum enim secundum fr. 9 § 1. D. (quod metus causa) universitas ex factis procuratorum suorum indemnitatem praestare teneatur, quum igitur, quae hi gesserunt, ab illa ipsa facta esse censeantur, necessario sequi videtur: etiam poenaem delicti ab universitatis procuratoribus commissi, ab illa ipsa esse repetendam.

Quid enim coniunctius adfiniusque, quam obligatio civilis, ex delicto profecta, et poena publica, ob id ipsum infligenda? Quod loculentissime ex illorum iudiciorum, quae Romani “extraordinarias cognitiones” vocabant, origine et processu perspicere licet; quum enim primum quidem magistratus de indemnisatione tantum, ius dicerent, quam is, qui damnum intulit, laeso praestare debebat [18]: mox etiam poenas publicas nonnnulorum facinorum statuebant, quae antea impunita manebant.–

Huc pertinet etiam frg. 4. D (de vi. 43.16), secundum quam in universitatem, si quis eius nomine vi deiectus erit, interdictum “unde vi” redditur.

Neque obstat nostrae sententiae, ut nonnulli opinantur, fr. 15 § 1. D. (de dolo malo. 4. 3.), quo dicitur, in municipes de dolo actionem non dari; non tamen, quod municipum corpus doli capax non sit, sed quia doli actio, quae infamia notaret, in collegium non dabatur.– frg. 2 quoque D. (quod quisque iuris2. 2.) de civili tantum obligatione, neque de collegii, sed singuli cuiusdam iuridicis iniuria agit, qui litem suam fecit.

Memoratu dignissimae sunt const. 18 § 2. C. (de re militari 12. 36) et const. 5 C. (de fabricens. 11. 9), quibus, quamquam ius singulare tantum statui non possum non concedere, tamen arguitur, iam in iure Romano posterioris aevi semen quasi illud constituendae reipublicae ex corporibus collegiisque situm fuisse, quod postea in iure germanico magnificentissime efflorescebat.

11. De iurisgermanici et canonici principiis [§ 10]

Iam ab initio aetatis illius, quam historici medium aevum vocare solent: usque ad eiusdem exitum, plurimas tam leges, quem res gestas reperimus, quibus perspicuum sit, illius quidem aetatis sensu universitates et delicti et poenae habitas esse capaces, quod sane cum principiis [19] institutionibusque conveniebat, ex vigore, vitaeque et virium plenitudine prosecutis, qua Germanorum ut animi et mores, ita etiam leges et civitates abundabant.

Quare Heppius errare videtur, docens[16], aetatis illius sententiam in iure romano fontem habuisse, eamque rebus tunc evenientibus, praesertim bellis, proscriptionibus, excommunicationibus, quae universitatibus saepissime sunt irrogatae, magis esse confirmatam; quas vero equidem, e contrario, ex illa sententia, iam prius existente, originem cepisse censeo.

Iuris igitur germanici fontibus, ut iam diximus, praecipua doctrinae nostrae documenta continentur, quae iam accuratius investiganda atque exponenda sunt.

Ex primis medii, quod vocant, aevi temporibus memorandae sunt duae Authenticae Friderici II, auth., “item nulla” Cod. const. 2. (1.3) et authen. “item quaecumque” (Cod. constit. 13 (1.3.).

Illa communitatibus pari modo, ac personis privatis, interdicitur, ne ecclesiis exactiones imponant, aut earum bona invadant; et eadem utrisque poena statuitur.

Altera vero laudatarum authenticarum expressis verbis dicitur:

Item, quaecumque communitas in excommunicatione propter libertatem ecclesiae fractam perseveraverit: ipso iure banno imperiali subiiciat [et reliqua].

Hae leges clarius atque liquidius doctrinam nostram confirmant, quam ut interpretatione egeant.

Quod sentientes adversarii nostrae sententiae deducere studebant, authenticis laudatis ius singulare contineri. [20]

Quomodo vero dici possit, legibus tam generaliter conceptis non regulam, sed exceptionem statui, difficile est cognitu.

Etiam iure Canonico Germanorum de universitatibus delinquentibus principia, supra exposita, recepta esse reperimus.

Praecipue hic laudandum est capitulum 4 in 6to (3. 20), ubi Bonifacius, pontifex Maximus huius nominis octavus, edicit:

Ut si universitas vel collegium contra fecerit, in interdicti sententias ipso facto incurrat.

Hac vero poena non illa tantum universitatis membra, quae tempore delicti commissi vivebant, affligebantur, sed etiam liberi eorum postea nati, ergo universitas ipsa, qua talis.

Confer: cap. 19 in 6to de sententia excommunicationis (5.11) cap. 24 eodem.

Nec desunt enim exempla, ex quibus apparet, collegia et ipsas civitates per plures annos interdicti calamitate contristatas esse.

Non obstat, ut nonnnulli putant, sententiae nostrae cap. 76 in 6to de regulis iuris; ubi dicitur: “delictum personae non debet, in detrimentum ecclesiae redundare”. Nam hoc loco de universitatibus nullibi agitur, sed de singulis personis.

Idem monendum est de cap. 50. Feudor. II.

Etiam capitulo 5 in 6to (de sententia excommunicationis), quo adversarii exultante quadam securitate nituntur, universitatem delinquere non posse non probatur. [21]

Poenam enim excommunicationis tantum non universitati, sed singulis, quos culpabiles esse constiterit, infligendam esse pontifex maximus, decernit, volens periculum animarum vitare.

At hoc quoque loco non de universitatis, sed singulorum, in universitate aliqua degentium delicto agitur; deinde ex poenae illius natura et animarum periculi ratione exceptio statuitur.

Caeterum hoc decretum, quod est ab Innnocentio IV anno 1245 editum, lege illa recentiore, quam a Bonifacio VIII anno 1298 promulgatam esse, supra memoravimus, derogatum esse liquet.

Non minus clare atque distincte sententia nostra posteriorum Germaniae imperatorum constitutionibus munita est.

Sic lege illa Caroli IV celeberima, quae vocatur, “aurea bulla”, cap. 15 § 2 sancitum est:

Universitatem in legem nostram committentem, centum librarum auri, nec non ammissionis privilegiorum et libertatum poenas incurrere decernimus.

Quae verba liquidiora sunt, quam ut interpretatione opus sit.

In edicto suo saluberrimo, cui est nomen “Landfrieden”, Maximilianus I inter caeteros imperii status etiam civitates commemorat, eisque, qua talibus, ergo qua universitatibus, poenas minatur.

Idem plurimis recentioribus imperii constitutionibus, et novissime capitulatione electorali Francisci secundi, postremi Germaniae imperatoris, de anno 1792 artic. 8 [22] § 13 confirmatur; ubi statuitur, communitates iure portorium exigendi, ubi eo abusae fuerint, privatum iri.–

Nec minor copia existit poenarum, in universitates re vera exercitarum, et quidem secundum sententias a summo imperii tribunali, curia camerali, latas.

Adversarii ipsi huius modi exempla proferunt, ut calamitatem a Friederico I Mediolano illatam; ut tristem oppidi Donawoerthii sortem, quod ob turbatam pacem, religionis causa sancitam, ex sententia summi imperialis iudicii, libertate statuque inmediato privatum, ac Bavarici ducis potestati subiectum est; et alia multa: quae in Malblanckii opusculo, supra laudato, reperias enumerata.

At haec exempla non pro sententiis poenas de iure irrogantibus, sed pro consiliis ex politiae rationibus captis habenda est, idem Malblanc, Grollmann, Jarke et alii contendunt.–

Cuius opinionis probationem vero iam quidem nondum fecere, neque ex iurisimperiique germanici historia docuerunt, summis imperii tribunalibus competiisse, consilia ex politiae rationibus capere et exsequi. Confer Hepp: loco cit.

De iure ergo communi vix dubitari potest, quin universitates, qua tales, et delicti et poenae capaces sint.

12. Nova legislatione, quid statuendum sit, quaeritur. [§ 11]

Iam vero aliud agitur, si quaeritur, an haec principia, ubi non leges poenales iam latae interpretandae, sed novae ferendae sunt, omnino probanda recipiendaque sint? Quod priusquam dissertationis nostrae finem facimus, paucis verbis tractabimus.

Atque hoc quidem nomine sane et politiae criminalis et aequitatis rationibus, iam supra expositis, magis accomodata, strictique iurisprincipiis praeferenda esse videntur, quae iure poenali bavarico (volum. primo artic. 49) statuuntur.

Quamquam enim in annotationibus (volum. I. pag. 161) principia iuriscommunis a nobis defensa probantur, et expressis verbis asseritur, universitates circa res ab ipsis exsequendas doli capaces esse: tamen legislator, si universitas deliquerit, non hanc ipsam, sed singulos delicti auctores puniendos esse iubet, exceptis tamen illis casibus, quibus specialibus edictis praescriptum est.

Eadem fere, quae iure bavarico, etiam austriaco statuuntur (tom. 1 §. 538), de quo illa communitas, in qua, tumultu vel seditione orta, iudicii militaris necessitas obveniebat, expensas eius ferre tenetur, salvo regressu contra eos, qui ordinis publici turbati auctores exstiterunt.

Iure porrussico (tom. II. tit. 6 § 156; tom. I tit. 6 § 5. tom. II. tit. 6 § 151 et 143, et 189–91) praescribitur [24], corporationes facta et pacta procuratorum suorum praestare debere, quatenus ad exsequendum mandatum, eis iniunctum, necessaria sunt.

Summo regni gubernio competit, communitates, ubi primum finem ipsis propositum, amplius non valent explere, dissolvere, vel reformare.– Universitatis Praesidum est, cavere, ne quid in concionibus contra salutem publicam agatur seu decernatur. Confer Jarke, loco citato in annotat.; ubi de adhibendis iurisporrussici principiis nonnulla disseruntur. [25]

 

[1] https://books.google.es/books?id=aPBOAAAAcAAJetprintsec=frontcoverethl=esetsource=gbs_ge_summary_retcad=0#v=onepageetqetf=false.

[2] De delictis et poenis universitatum; dissertatio inauguralis Servestae 1823

[3] In libro eius, qui inscriptus est: Versuche über einzelne Lehren der Strafrechtswissenschaft. er. 3.

[4] Conf. Phillips Vorlesungen über das deutsche Privatrecht, § 36.

[5] Conf. Iulius Malblank: opuscula ad ius criminale spectantia; commentatio 1. Martin: Lehrbuch des Strafrechtes, §. 38. Dollmann: Vorlesungen über Criminalrecht, §. 37

[6] Intra fines autem sibi propositos universitas et recta et vet ite petere potest, quod infra planius erit demonstrandum

[7] e. g. Feuerbach: Lehrbuch des peinlichen Rechtes § 63.

[8] Grundsätze des Strafrechtes pag. 353.

[9] ut Feuerbach, loco citato, Jarke: Handbuch der Strafrechtswissenschaft, §. 21.

[10] Horatius, satyr. lib. II. sat. 2. v. 79

[11] Loco cit.

[12] Jarke: loco cit. Malblank: loco cit. Klein: im alten Archiv. des Criminalrechtes Band 3 Hest 3 er. 2.

[13] Handbuch des peinlichen Rechtes § 31.

[14] Ius criminale § 60.

[15] Loco supra citato

[16] loco supra laudato