Julius Friedrich Malblanc (1793)

Home / Doctrina / Julius Friedrich Malblanc (1793)

Tipo publicación: Monografía


Julius Friedrich Malblanc (1752-1828)

La obra Opuscula ad Ius Criminale Spectantia, Erlange, 1793 (apud Ioannes Iac. Palm.) contiene tres textos; el primero de ellos es el que aquí reproducimos, “Observationes quaedam ad delicta universitatum spectantes” (págs. 1-30). Para mayor facilidad de lectura hemos extraído las citas, que en el original aparecían como texto seguido.

Para descargar el pdf original de Observationes quaedam ad delicta universitatum spectantes pinche aquí.


 

1.    Introitus

Quoties Iureconsultorum tradita ad doctrinam de delictis universitatum evolvi, toties mihi non sine ratione visum est, latere sub illa varios errores et aequivocos atque obscuros conceptus, quorum fontem partim in formanda idea talium delictorum, partim in eo quaerendum esse, credo, quod plerique diversas plane notiones poenae et satisfactionis privatae ex delicto confundant. Nempe universitas qua talis, seu tanquam persona moralis considerata, sub qua non tantum viventes, sed e posteri comprehenduntur, delicti et poenae nullo modo capax est. Dantur tantum delicta viventium universitatis membrorum, eorumve repraesentantium, administratorum, [2] et magistratuum. Ipsi Doctores id quodammodo sensisse videntur, quum plerique ad illud, quod delictum universitatis vocant, requirunt consensum omnium membrorum illius, neque, maiora illius vota, aut administratorum facta, quoad poenam ferendam, toti universitati imputari posse, contendunt. Sed maxime errant, cum factum, legibus adversum, quod omnes viventes decreverunt et perpetrarunt, ad ipsam universitatem, tanquam corpus, transferre, eique poenam infligere cupiunt[2]. Longe vero diversa est ratio satisfactionis privatae. Omnino enim contingere potest, quod universitas sit obligata, ad damna, per delicta aut omnium aut maximae partis viventium membrorum, aut administratorum aut magistratuum data, tertio resarcienda, quoniam haud refrequens est in iure, quod etiam innocens ex delictis alterius obligatus sit ad indemnitatem tertio praestandam. [3]

2.    Universitas neque delicti, neque poenae capax est (1). Id quod probatur e natura delictorum.

Possibilia tantum sunt delicta viventium membrorum, eorumve repraesentantium aut administratorum.

Prima thesis eo redit, quod nulla possibilia sint delicta universitatis proprie talis, quod haec nullius poenae sit capax, et itaque existere tantum possint delicta viventium universitatis membrorum, repraesentantium et administratorum, eisque solis legitimae poenae debeant infligi, quod probo I) e natura delictorum, ad conceptum universitatis applicatorum. Intelligo hic sub universitate talem subditorum societatem, quae ad finem laudabilem et duraturum inita est, et privilegio summi Imperantis firmata. Ad talem igitur universitatem etiam posteri spectant. Illius finis non ad viventes tantum restringitur, sed et ad nascituros, atque ad aetatem tendit duraturam et indefinitam. Quaecunque igitur a tali universitate acquiruntur [4] bona publica et iura, аc privilegia, еа omnia, non ad viventium tantum, sed et posterorum dominium spectant, scilicet existunt in patrimonio totius corporis personae moralis. Delictum est factum, adversus leges poenales, dolo vel culpa commissum. Ad essentiam delicti requiritur subiectum, cui ullo modo dolus aut culpa potest imputari. Iam vero posteri seu nascitura universitatis membra ad nullum plane factum, consensum expressum, aut tacitum vel imputationem sunt apta. Ergo delicti idea in eos non quadrat, sed quaecunque occurrere possunt facta, ea viventibus tantum membris directe aut indirecte, plene aut minus plene, expresse aut tacite, in confortium delicti iunctis, sunt imputanda. Neque huic ratiocinio obstat, quod universitas saltem sit persona moralis, et sub hac qualitate possit agere . Ex eo enim id quidem sequitur, universitatem iurium et obligationum esse capacem. Verum enim vero ad delinquendum et poenam ferendam subiecta [5] ficticia non sunt habilia, sed requiruntur subiecta physica et facta externa in sensus cadentia.

3.    Universitas neque delicti, neque poenae capax est (2). Id quod probatur e natura poenarum.

Possibilia tantum sunt delicta viventium membrorum, eorumve repraesentantium aut administratorum.

  1. Alterum argumentum desumitur e natura poenarum. Scilicet poenae sunt mala, quae actionibus lege poenali prohibitis, ut effectus et caussa, necessitudine quadam sunt iuncta, et legibus positivis ad certos tantum modos et terminos coarctata. Iam vero poenae capitales, corporales et libertatem restringentes ad universitatem, in quantum etiam posteri comprehenduntur, physice applicari haud possunt. Reliqua poenarum genera, praecipue pecuniarias, confiscationis, privationis iurium et privilegiorum etc. physice quidem possibile esset, ad universitatem, eiusque membra futura applicare, quatenus scilicet universitas, tanquam corpus considerata, possidet bona publica, atque iuribus, privilegiis et praerogativis [6] publicis gaudet, quibus posset privari. Verum enim vero moralis habilitas iterum iterumque deficit. Ergo illae poenae in viventes delicti consortes tantum possunt decerni. Poenae pecuniariae neutiquam ex aerario publico, sed ex propriis bonis viventium, qui delicti participes sunt, solvi debent. Poenae privationis merito ad certos temporis terminos f. probabilem viventium delinquentium aetatem restringuntur, et nunquam sine summa iniuria in perpetuum decerni possunt, quod sequentibus probo argumentis rationalibus:
  2. Primum enim, ubi deficit notio delicti, ibi etiam poena cessare debet. Atqui posteris universitatis confortibus nihil de delicio potest imputari, ergo quoque nulla in universitatem decernenda poena, quae effectus odiosos et nocivos ad posteros usque exserat.
  3. Quammaxime incongruum, immo contradictorium esset, ex delictis, quae vulgo universitatis, vocantur, liberos esse posteros a poenis capitalibus et corporalibus, et tamen propter alia delicta, partim minus gravia subiectos [7] manere poenis pecuniariis, et privationis.
  4. Quodsi poenae pecuniariae ex aerario publico universitatis possent depromi, aut poenae privationis in perpetuum decerni, tum necessario sequeretur, membra universitatis viventia levius puniri, quam quidem posteros plane innocentes, siquidem viventes saltem usque ad delictum commissum bonis universitatis sunt usi, atque iurium, privilegiorum et praerogativarum publicarum emolumenta perceperunt, sed posteri hisce commodis plane essent privati.
  5. Denique, si prius statui unquam posset, viventes omni modo ad delinquendum invitarentur, atque omnis industria et cura in conservandis et augendis bonis et commodis universitatis fere extinqueretur. Quid enim, quaeso, quales excessus, qualia facta irregularia tentari non possent a membris universitatis viventibus, si ea omnia, quoad poenam, spectarent ad periculum totius universitatis, et etiam posterorum? [8]
4.    Universitas neque delicti, neque poenae capax est (3). Id probatur e legibus positivis.

Argumenta rationalia, quae proposui, suffulciuntur quoque ipsa legum positivarum analogia. Nam:

  1. Ipsae leges, poenas ad auctores tantum, eosque applicari posse, statuunt, qui vel plene vel minus plene delicti participes fuerunt, innocentium autem poenam plane prohibent. Praeclare enim Imperatores Arcadius et Honorius rescripserunt:

Sancimus, ibi esse poenam, ubi et noxia est. Propinquos, notos, familiares procul a calumnia summovebimus, quos reos sceleris societas non facit. Nec enim affinitas vel amicitia nefarium crimen admittunt. Peccata igitur suos teneant auctores, nec ulterius progrediatur metus, quam reperiatur delictum[3].

  1. Porro omnes fere agnoscunt iurisconsulti et quidem adsentientibus expressis legum verbis, successores officiorum non teneri de factis antecessorum, quin potius suae administrationis [9] rationem a quolibet exigendam esse . Ergo idem multo magis de posteris f. nascituris universitatis membris quoad poenam saltem asserere debuissent.
  2. Accedit, omnes fere recentiores eo niti principio, quod nempe ad poenam universitati infligendam exigant consortium omnium illius membrorum, et id, quod ab administratoribus, aut etiam a maiori parte membrorum universitatis contra leges gestum est, neutiquam reliquis imputandum esse, contendant. Atqui, cum adeo ipsis viventibus innocentibus immunitatem a poena vindicant, quomodo, quaeso, statuere possunt delictum ipsius universitatis, cuius effectus sese ad posteros quoque extendant? Quod cum reliquis eorum traditis nullo modo conspirat.
  3. Neque etiam ullam invenire potui legem, qua posset evinci, ipsi universitati infligi posse poenam ad posteros duraturam. [10]

Quae enim vulgo citantur leges, parum solatii praebent, et aut de obligatione civili et satisfactione privata loquuntur[4] aut sub universitate intelligunt non nisi viventes, aut propter circumstantiarum diversitatem ad statum nostrum hodiernum plane non applicari possunt[5].

5.    Continuatio. Ex legibus Imperii recentioribus.

Quammaxime vero principia supra proposita, quod nempe poenae non quadrent ad [11] universitatem proprie talem, et quod praecipue poenae privationis iurium contra universitatem propter viventium delicta non in perpetuum possint decerni, sed ad aetatem viventium atque certam annorum spatium debeant restringi, firmantur per ipsas Imperii leges, earumque analogiam. Sic enim in Capitulatione Caesarea, ubi de abusibus iuris vectigalium sermo est, poena privationis huius iuris, in communitates, tali iure praeditas, decernenda, reftringitur ad XXX annorum spatium, verbis:

Gestalten auch ieder Chürfürst, Fürst und Stand, so sich der habenden zollgerechtigkeit missbraucht, und diese mehr oder weiter, als er befugt, erstrecket, oder erhöht, oder noch fürohin und inskünstige erhöhen und erstrecken würde, dieser mit der that selbst, wenn er nicht alsbald solchen excess auf zuvor geschehene erinnerung der Kreissausschreibenden Fürsten mit ernst abstellen würde, so lang ein solcher Churfürst, Fürst oder Stand im leben seyn würde, und eine Communität auf 30 Iahre, wirklich versallen und verwirkt, und derentwegen a competente [12] iudice alsbald ad declarationem geschritten werden solle[6].

Quod propter paritatem rationis commode ad alia quoque delicta communitatum potest applicari. Accedit ulterior dispositio Capitulationis Caesareae, expressis verbis prohibens extensionem poenae banni ac privationis feudorum et bonorum avitorum ad agnatos innocentes:

Gestalten auch im heiligen römischen Reiche bey verwirkten güthern des aechters desselben verbrechen den agnaten, und. allen andern, so anwartung und recht daran haben, und sich des verbrechens in der that nicht theilbastig gemacht, an ihrem iure succedendi in feudum und stammgüthern nicht praeiudiciren, sondern das principium, als ob auch agnati innocentes propter feloniam des Aechters des dadurch verwirkten lebens und andern zu priviren, keineswegs statt haben [13] soll[7].

Quemadmodum autem felonia possessoris agnatis innocentibus, ad successionem venientibus, praeiudicium nullum potest inferre, ita quoque ex eadem ratione adversus communitatem poena privationis iurium in perpetuum, ac in praeiudicium posterorum innocentium, decerni non potest, sed iustis terminis, viventium delinquentium aetati convenientibus, merito includitur.

6.    Removentur dubia quaedam e praxi supremorum imperii tribunalium

Liceat adhuc ad dubia quaedam respondere, quae forsan e praxi supremorum imperii tribunalium moveri possent. Primum exemplum in contrarium, et quidem notatu dignissimum exhibere videntur tristia fata civitatis Donawerdensis, olim Imperialis immediatae, quae postea, propter violentam turbationem exercitii religionis, a catholicis usurpati, ab evangelicis civibus factam, [14] praeviis variis mandatis, vi exеcutorialium die 3 Augusti 1607 a Consilio Imperiali aulico decretorum, in bannum solenniter declarata et iuribus suis аc privilegiis privata, et deinde a Duce Bavariae, Commissario executore, cui illa, usque dum sumtus executionis refusi essent, concredita erat, retenta, et ad statum civitatis provincialis redacta est . Verum enim vero hoc exemplum nihil plane in contrarium probat. Ipsum enim Consilium Imperiale aulicum sententia sua et executoralibus 1607 latis urbem illam non in perpetuum, sed tantummodo ad illud usque temporis spatium in bannum declaravit, et iuribus suis privavit, dum prioribus mandatis, ad tuendum catholicum religionis exercitium decretis, satis fecerit:

So lang und viel, his sie ihre [15] verdiente strase ausstchen, in unsern gehorsam gebracht, und von berührter acht wiederum, wie Recht ist, absolvirt und erledigt werde[8].

Sed, quamvis deinde plerisque catholicorum votis annuisset, quibuscunque mandatis caesareis paruisset, et dura fata deprecationibus repetitis avertere tentasset, illa tamen a Ducibus Bavariae maxime sub titulo exigendorum sumtuum executionis retenta est. Porro inter omnes notae sunt querelae et protestationes Corporis Evangelicorum, quae postea contra Consilium Imperiale aulicum eam ab caussam cum vehementia praelatae sunt, utpote quod processus plane irregularis et tumultuarii, atque intolerabilis partium studii accusabatur. Nota sunt molimina Evangelicorum indefessa, durante congressu pacis Osnabrugensis ad restituendam civitatem Donawerdensem facta, et in Comitiis Ratisbonensibus 1653 repetita. Immo occasionem dederunt, praeter alias statuum [16] querelas, etiam tristia civitatis Donawerdensis fata, ut pace Osnabrugensi et capitulationibus Caesareis sequentibus non solum generatim potestas Imperatoris et Consilii Imperialis aulici in caussis iustitiae arctioribus limitibus atque subtiliore iuris ordine observando circumscriberetur, sed et speciatim postea, cum alia exempla bannorum nimis festinatorum querelas statuum denuo moverant, et auxerant, caussae bannorum decernendorum ipsis Comitiis vindicarentur, summis Imperii Tribunalibus mera cognitione relicta[9]. Immo Civitas Donawerdensis die 20 Maii 1705 solenni diplomate ab Imperatore dato in pristinum statum immedietatis atque iurium et privilegiorum iterum quidem restituta est, quamvis haec restitutio propter pacem Badensem [17] 1714. secutam eventum non habuerit. Sed omitto, reliqua et recentiora huius civitatis fata, quorum historia limites huius commentationis longe excederet, hic recensere, quoniam ex dictis fatis superque patet, civitatem Donawerdensem ab initio haud quaquam in perpetuum iuribus suis privatam, neque talem intentionem Imperatori, eiusque Consilio Aulico in animo fuisse, multo minus autem status Imperii Evangelicos modum procedendi, quem illud dicasterium adversus distam civitatem iniit, unquam agnovisse.

7.    Continuatio

Alterum exemplum in contrarium exhibere videtur caussa inter Principes Hohenzolleranos ac subditos suos coram Iudicio Imperiali aulico initio huius seculi puncto seditionis et tumultus ventilata. Scilicet a dicto dicasterio contra communitates [18] Grosselsingen et Hausen die 13 Februarii 1739 lata est sententia, qua communitates illae iure liberae venationis in perpetuum sunt privatae, verbis sequentibus:

Auf eingebrachte Fürstlich Hohenzollern-Hechingische fiskalische anklage und darauf geführte defension in sachen der peinlich angeklagten gemeine zu Grosselfingen, wird, so viel die delicta universitatis betrist, von Kaiserlicher Maiestät hiermit für recht erkannt, dass zuförderst ermeldete gemeine zu Grosselfingen, wegen der überhaupt und in ansehung des iagens, purschens und schiessens zu schulden gebrachten groben verbrechen, offenbaren missbrauchs der waffen, unerhörter widerspenstigkeit und äussersten ungehorsams und respective öffentlichen tumulte und damit begleiteter mordund todsfchläge, hiemit per modum einer wohlverdienten Strafe aller erlangten Iagd Pürsch und Waidwerksgerechtigkeit, wie sie sich derselben angemasst, oder zu behaupten gesucht, von nun an und zu ewigen zeiten gänzlich verlustig zu erklären seye, [19] gestalten sie auch hiermit dessen allen verlustig erklärt, und ihnen zu dem ende die führung und der gebrauch einiger gewähre oder wassen, wie die namen haben mögen, auf der strasse feld und wald (den einigen fall, wann der Herr Fürst zu Hohenzollern-Hechingen zu befchützung und bandhabung gemeiner ruhe und sicherheit sie wehrhast zu machen, nöthig befindet, ausgenommen) schlechterdings und bey strase der ewigen landesverweisung oder anderer noch schärferer ahndung gegen ieden muthwilligen verbrecher, hiermit verboten, und hiernächst auch alle gegen die responsio allerhöchst und hohe Kaiserliche und resp. Commissions auch Fürstliche verordnungen, gebote, verbote und citationes sich äusserst widerspenstig und ungehorsam erwiesene grossesinger gemeinsleuthe insgemein und ohne unterschied kraft dieses condemnirt werden, der Kaiserlichen Commission, oder Subdelegation, auch ihrem Landesfürsten auf den knien vor dem rathhause offentliche abbitte zu thun, auch ihre ratam der aufgewandten commissions –executions– und anderer kosten [20] praevia horum liquidatione erstatten, mit dem anbang, dass gegen alle dieienige, so mit austreten, und allen andern ferner unrubig -ungehorsam und ausfrührischen bezeigen dieser urtheil execution und sonstiger der allerhöchst Kaiserlichen auktorität schuldigst allerunterthänigsten submission boshastig sich zu widersetzen oder zu entziehen untersangen möchten, allsofort und ohne einzigen anstand mit annotation aller ihrer güther und nach besinden mit bestrasung an leib und leben verfahren werden solle, –Weilen aber iedoch der Herr Fürst (wann die freye pursch aufgehoben würde) für deren ermanglung oder abgang sich zu einem proportionionem aequivalent und für den künstigen wildschaden zu dessen ersetzung selbst freywillig angeboten, auch andere billige vorschläge gethan, so würden solche Fürstliche anerbietungen hiermit dergestalt angenommen, dass der Herr Fürst, wie allen gemeinen, wo die freye pursch aufgebohen wird, also auch besonders der [21] gemeine grosselfingen, nicht nur für den iährlichen ertrag der freyen pursch, sondern auch wegen des zukünstigen wildschadens (wie denn hiernächstens das ein und andere von unpartheyischen leuthen taxirt werden solle) entweder ein gewisses proportionirliches capital (wovon sie die iährlichen interessen pro rata erheben könnten) anlegen, oder ihnen nach selbst eigener Fürstlicher erklärung etwas an berrschastlichen iährlichen gefällen auf heständig nachlassen, auch ihnen keine neuerliche und ungewöhnliche beschwerden (wordurch den unterthanen ihre unenthehrliche nahrung eingescbränkt wird) aufhürden solle[10].

Sed in aprico est, hanc sententiam Consilii Imperialis aulici principiis supra [22] traditis minime obstare:

  1. Privatio enim iuris venandi, in quantum illa tanquam poena decreta est, ad subditos tantum viventes et delinquentes spectavit.
  2. In quantum vero communitates Grosselfingen et Hausen in perpetuum iure suo liberae venationis sunt privatae, in tantum dicta sententia non tam habenda est pro actu iustitiae proprie tali, sed potius pro actu summi imperii, quem hic Iudicium Imperiale aulicum vice Principis exercuit. Inter omnes enim constat, non solum singula iura, sed et integras universitates a potestate legislatoria et summo imperio posse extingui et dissolvi, cum in salutem publicam graviter impingunt, in perniciem reipublicae tendunt, securitatem publicam turbant, et reipublicae ruinam procurant. Iam vero Consilium Imperiale aulicum non tam propter singula delicta, quam potius hoc respectu privationem iuris venandi perpetuam decrevit, quod nempe censuerit, occasionem dare illam libertatem subditis, seditiones atque tumultus adversus Principem [23] excitandi, et salutem atque securitatem publicam quovis modo turbandi.
  3. Eam ipsam ob caussam, quod scilicet perpetua illa privatio non tam fuerit actus iustitiae, sed potius, summi imperii, Princeps ipse sese obtulit, ad resarciendum communitatibus pretium iuris venandi in perpetuum amissi, eisque restituenda quaevis damna, per illam iacturam passa. Ipse enim obtulit ein proportionirliches aequivalent –entweder ein gewisses proportionirliches Capital anzulegen, oder ein gewisses an herrschastlichen gefällen nachzulassen “id quod non factum esset, si perpetua privatio speciem poenae propriae talis habuisset”.
  4. Patet id ex eo quoque, quod simul ab aliis communitatibus, quae in pari reatu haud versatae erant, libertas illa venandi pro congruo pretio fuerit alienata, et in Principem translata. [24]
8.    De satisfactione privata ab universitatibus praestanda.

Quamvis igitur ipsa universitas non possit poena legitima affici propter delicta viventium membrorum, illa tamen ex horum delictis, sive ab omnibus communitatis membris, sive ab illorum administratoribus aut magistratibus perpetrentur, obligari potest, ad indemnitatem tertio laeso praestandam, modo talia facta speciem atque formam publicam habuerint. Scilicet tertius damno affectus actionem suam adversus ipsam universitatem instituere potest, atque solutionem petere ex bonis universitatis publicis eiusque aerario, ita, ut, quantum aerarium haud sufficit, in tantum omnia universitatis membra praesentia et futura ex propriis bonis contribuere teneantur; ad tale debitum ex delicto ortum, solvendum, salvo tamen regressu ad iacturam aerario restituendam, adversus nocentes, quorum bona privata [25] integra eam ob caussam sunt excutienda. Leges enim nostrae varios continent casus, quibus etiam innocentes obligantur ad damna ab aliis data refundenda, partim ex variis politiae rationibus et partim ad tuendam fidem publicam, id quod praecipue ad universitates applicandum est. Sic

  1. Nautae, caupones et stabularii obligantur praetorum edicto, ad qualescunque res, in illorum naves aut aedes invectas, et postea qualicunque modo deficientes, earumve pretia restituenda, cuius ratio in edicto ita exprimitur, quod fuerit in eorum arbitrio, ne quem recipiant, et nisi hoc esset statutum, materia daretur, cum furibus adversus eos, quos recipiunt, coeundi[11]. “Addita ulteriore ratione, exercitorem omnium nautarum suorum factum praestare nec immerito, cum ipse eos suo periculo adhibuerit “[12].
  2. Sic porro domini vel exercitores navis aut tabernae [26] conveniri possunt ex quibuscunque factis et gestis, etiam illicitis, magistrorum navis et institorum tabernae, quae officii nomine susceperunt, id quod ex aliquali culpa oriri videtur, quae domino in praeponendis institoribus imputatur. Nempe culpa et dolo carere eos, curare debet[13].
  3. Immo ipsae leges romanae eos, qui magistratus municipales nominarunt, pro fideiussoribus habent, eosque obligant, ad resarcienda damna, ab istis magistratibus data. Ita enim Papinianus in libris quaestionum inquit:

Quodsi forte is, qui periculo sua nominavit magistratum, solvendo sit, utrum in eum prius actio reddi, quasi fideiussorem, debeat, an vero non alias, quam si res a collega servari non potuerit: sed placuit fideiussoris exemplo priorem conveniendum, qui nominavit, quoniam collega quidem negligentiae ac poenae caussa, qui vero nominavit, fidei ratione convenutur “pergit deinde” quid ergo, si alter ex magistratibus toto anno absuerit, aut forte praesens [27] per contumaciam, sive ignaviam, vel aegram valetudinem reipublicae negotia non gesserit, et omnia collega solus administraverit, nес tamen tota res ab eo servari possit, talis ordo dabitur, ut inprimis, qui reipublicae negotia gessit, et qui pro eo caverunt, in solidum conveniantur, mox peractis omnibus periculum agnoscat, qui non idoneum nominavit, postremo alter ex magistratibus, qui reipublicae negotiis se non immiscuit. Nec iuste, qui nominavit, universi periculum recusavit, cum scire deberet, eum, qui nominaretur, individuum officium et commune periculum susсepturum. Nam et eum duo gesserunt et ab altero servari, quod debetur, non potest, qui сollegam nominavit, in universo convenitur[14].

Clarius idem Papinianus mentem suam exponit in responsis suis, ubi:

Fideiussores, inquit, qui salvam rempublicam fore responderunt, et qui magistratus suo periculo nominant, роеnalibus actionibus non adstringuntur, in quas inciderunt hi, pro quibus [28] intervenerunt, eos enim damnum reipublicae praestare satis est, quod promitti videtur[15].

Similiter Paulus respondit:

Eos, qui pro aliis non ex contractu sed ex officio, quod administraverint, conveniuntur, in damnum sortis substitui solere non etiam in usuras[16].

Et Ulpianus:

Sed an in municipes de dolo detur аctiо dubitatur, et puto, ex suo quid em dolo non posse dari, quid enim municipes dolo facere possunt, sed siquid ad eos pervenit, ex dolo eorum, qui res eorum adminislrant, puto dandam[17].

Eademque principia Imperatotum constitutionibus sunt adoptata[18]. Quamvis autem civitates municipales romanorum longe differant ab universitatibus nostris hodiernis, principia tamen exposita secundum analogiam ea ratione possunt applicari, ut scilicet universitatibus nostris praeponentium et nominantium officia incumbant, et illae ex factis illicitis [29] aut omnium, aut maximae partis membrorum viventium, aut repraesentantium et administratorum obligari interdum possint ad damna tertio resarcienda. Sed semper supponitur:

  1. Quod talia facta sub ea forma publica sint suscepta et gesta, ut tertius ea pro factis universitatis potuerit habere, quod ex diversa indole et constitutione universitatum diiudicandum est, et
  2. Quod universitati, si ex bonis publicis damna tertio restituit, pateat regressus adversus nocentes, quorum bona excuti debent ad indemnem universitatem reddendam. Sed pauca haec sufficiant, quum ulterior explicatio huius doctrinae respectu ad singulas universitatum species habito commentationis huius limites longe excederet.

Pauca haec praemittenda erant, ut publice indicarem munus professoris iuris ordinarii, ex decreto Augustissimi atque Potentissimi Regis Borussiae, Friderici Guilielmi, Domini nostri clementissimi mihi demandatum, atque simul ea, [30] qua, decet, observantia, invitarem ad orationem crastino die benevole audiendam de impedimentis studii exegetici in iurisprudentia, cui, ut Magnificus Prorector, Illustrissimus Comes, Illustris Procancellarius, celeberrimi omnium ordinum Professores et Doctores, reliqui urbis nostrae Proceres, atque omnes Commilitones et Cives, qui musis nostris favent, genere, doctrina, omniumque virtutum nobilitate ornatissimi, interesse, ne graventur, etiam atque etiam rogo et contendo.

Scripsit in Regia nostra litterarum Universitate die 18 Decembris mcclxxxxii.

 

[1] Hay una versión digital disponible en https://books.google.es/books?id=TNJXAAAAcAAJetpg=PA2etlpg=PA2etdq=malblanc+delictum+universitatisetsource=bletots=CqGBQoDq_qetsig=HMurhfYjaBCpbL-ECDsZs9sDfYYethl=esetsa=Xetved=0CEcQ6AEwB2oVChMIi-TX45m2xwIVhG0UCh3SKwTq#v=onepageetqetf=false.

[2]Leyser Sp. 533. med. I. Gundling De universitate delinquente, eiusque poenis. Koch Inst. iur. crim. §. 98.

[3] L. 22 C. de poenis. L. 34 D. de Iniur..

[4] Lex 9. §. I Digesti quod metus causa. l.11. 12.13. l.17. §. 15. Digestum ad Municip. l.15. §. 1. Digestum de dolo. 1.4. Digstum de Magistr. conveniendis. l.18. §. 2. C. de re militari.

[5] Id quod praecipue asserendum est de constitutione Friderici I Imperatoris in Authentica Item nulla communitas Codex de Episcopis et Clericis quae partim ex ipsis legis verbis et partim propter leges Imperii recentiores, paragrapho sequenti indicatas non de banno perpetuo potest intelligi.

[6] Cap. nov. art. VIII. §. 13. conspirat projectum capitulationis perpetuae. F. F. Mosers, Anmerkungen zur Wahlkapitulation K. Karls VII. Theil 2. S. 303. v. Rieggers harmonische Wahlkap. Th. I. S.346.

[7] Cap. nov. art. XX. §. 8..

[8] Vide Executoriales de 1607 apud Sartori l. с. p. 54.

[9] Vide Sartori l. C. S. 66. u. f. Pütter histor. Entwicklung der heutigen Staatsvers. des deutschen Reichs, Theil II. S. 22. et librum meum: Anleitung zur Kenntniß der deutschen Reichs – uni Provinzialgerichts – und Kanzleyversassung und Praxis, Theill. III. S.320. u. f.

[10] Extant sententiae istae in F. F. Mosers alten und neuen Reichshofrathsconclusis P. II. Frankfurt,1744, paginae 407, 428, 43З et sequentes.

[11] l. I. §,I. D. nautae, caupones, stabularii, ut recepta restituant.

[12] L 7. pr. D. l. c.

[13] l. 1. §.2..5. 9.10. D. de exercit. act. L. 5. §. 8.10. 11. D. de instit. act.

[14] L. 11. 12. 13. D. D. ad municipalem.

[15] L.17. §. 15. D. ibid.

[16] L. 21. §. 1. D. ibid.

[17] L. 15. §. 1. D. de dolo.

[18] L. 3.4, С. quo quisque ord. conven.