Tipo publicación: Monografía
Giulio Claro (1525-1575)
Practica criminalis, publicada en Venecia en 1568. Hemos manejado la edición de su Opera omnia sive practica civilis atque criminalis publicada en Lyon en 1672. Recogemos las tres últimas preguntas menores (7-9) de la cuestión XVI (pág. 442).
Para consultar el pdf original de Practica criminalis pinche aquí.
1. Universitas vel collegium an possit accusari? [7]
Ulterius quaero, nunquid universitas, vel collegium possit accusari? Respondeo quod potest accusari et puniri criminaliter[1]. Et ita communiter tenetur, ut dicit Albericus[2].
2. Et quomodo dicatur universitas vel collegium delinquere?[8]
Et quod universitas, collegium, sive capitulum possit consentiendo, et etiam committendo, delinquere, et consequenter puniri, dicit esse communem opinionem Albericus[3]. Sed hic adverte quia ad hoc ut civitas, universitas, vel collegium dicatur delinquere, et possit pro tali delicto puniri, non sufficit, quod totus populus vel omnes de collegio aliquid faciant, sed necesse est, quod praecesserit ad id consilii publica[4] convocatio. Ita dicit Bartolus[5]. Et est communis opinio ut dicit Abbas Panormitanus[6]. Tortus inter consilia Antonius de Butrio[7]. Et ita in facti contingentia eleganter consuluit Cor[8]. Sed si omnes de collegio vel universitate non praevia consilii deliberatione committerent aliquod delictum, tunc non punitur ipsa universitas sive collegium, sed illi, qui deliquerunt tanquam[9] singuli. Et ita servavit quidam Praetor Veronae, qui processit contra conventum et fratres Sancti Francisci, ex eo quod interfecissent quendam Cremonensem, qui apud eos hospitatus fuerat, et fecit omnes, qui erant ultra numerum 50 suspendi per eorum hortulanum, qui erat minus gravatus, ut refert Marianus Socinus[10].
3. Et quomodo possit universitas puniri? [9]
Sed quomodo punitur universitas pro delictis, quae ab ipsis de Universitate et totam Universitate repraesentantibus committuntur? Respondeo aliquando punitur in ademptione privilegiorum et iurium suorum, quandoque publicantur bona ipsius universitatis: et quandoque etiam civitates ipsae subiiciuntur, aratro, ut de his omnibus potes videre exempla apud doctores in locis praeallegatis. Quandoque etiam punitur universitas civiliter, scilicet in publicatione alicuius rei, vel in poena pecuniaria, seu mulcta. Et tunc sciendum est, quod si talis poena pecuniaria non aeque cadit in singulos de universitate sicut in ipsam universitatem, puta: quia publicatur res ex delicto: tunc si illa res est universitatis, ipsa universitas punitur. Et in hoc conveniunt omnes, ut dicit Nicolas Bohiër[11]. Si vero poenae aeque cadit in singulos, tunc aut collegium est paruum, et non punitur totum collegium sed tantum delinquentes: aut est magnum, et punitur totum collegium sive universitas, ut dicit Bartolus[12]. Et haec est communis opinio ut dicit Bohiër[13]. Scias tamen, quod in omnem casum non evadent poenam rector et gubernatores civitatum, qui consilium et mandatum dederunt. Et ita fuisse practicatum attestatur Antonio Gomezio[14]. Ubi dicit, quod quando aliquae Civitates illius Regni fuerunt rebelles contra Carolum Imperatorem, licet communi consilio deliquissent; tamen fuerunt etiam punitae personae particulares et singulares, quae vere et realiter commiserunt delictum, et similiter ipsi rectores, et gubernatores culpabiles. Et ita etiam memini ego observatum fuisse contra Civitatem Gandensem et eius rectores.
[1] In hac quaestione Cyno a Pistoia in l. si quis in tantam, vers. sed pone quod facit homicidium, C. unde vi. varias referto, finaliter tamen concludit, quod teneatur criminaliter, sed alterabitur poena propter multitudinem, secundum gl. in l. aut facta, § nonnusquam ff. de poen. et idem tenet Aug. in l. si familia. ff. de iu isd. omn. iud. in I fall. Innoc. autem in c. gravem. de sent. exe tenet contrarium, quod Universitas non puniatur, ne innocentes, ut pupilli et furiosi, et similes personae, quae delinquere non possunt, puniantur, sed transmutatur in pecunia tiam, nisi ex delicto aliquid pervenerit ad ipsam Universitatem, lege sed si ex dolo, § I. ff. de dol. Vide Bohërius in Tractato de seditiosiis, n. 15.
[2] in I. ea quidem, post. n. 15. C. de accusatione
[3] in l. si quis in tantam, col. 3. Vers. Quidam dicunt C. unde vi Paris. cons. 21 n. 30, lib. 4.
[4] Consilii publici convocatio, et eius deliberatio. Adde communem esse et plene per [Ottavianus Cacheranus] Osascus Decissiones Pedemon 38 sub n. 172 qui n. seq ponit, quaenam sint articulanda, et probanda ad hoc ut teneatur, quae illic vide.
[5] in l. aut facta, § fin. n. 9. ff. de poenis
[6] in cap. dilectus, el 2 n. 13. de simo. quem refert Summa Sylvestrina, in verbo Excommunicatio, 7, n. 15. excommunicatione, in 4. dubio 3
[7] con. ulti. n. 3. Anan in dict c. dilectus, el 2 n. 12. Colleg. Florentinum inter cons. Franciscus Curtius Senior Consilia 21. n. 5. in fin. Franciscus Curtius Iunior Consilia 174 n. 36 et cons. 184 quod est cons. ult. n. 9. Fel. In d. c. dilectus, el 2 n. 12. prout illum refert Antonius Blancus in Practica criminalis, fol. 26 n. 85. Pract. Carre. Fol. 400. n. 348 et seq. in fin. Boss. in tit. Banniti qui possint, n. 1.
[8] cons. 224. lib. 4
[9] Sed illi qui delinquerunt tanquam singuli. Ad idem vide post relatos per [Ottavianum Cacheranum] Osascum, eadem decissione 138 sub n. 15.
[10] in Repetitio. d. c. qualiter et quando, n. 43 de accusatione
[11] Tractatus de seditiosiis in 7 praesup n. 16
[12]in d. l. aut. facta § si post n. 7 ff. de poen
[13] in d. 7 praesup. n. 26
[14] c. 1. delictorum n. 54. in fin