Christian Philipp Stoll (1734)

Home / Doctrina / Christian Philipp Stoll (1734)

Tipo publicación: Monografía


Christian Philipp Stoll

De universitate delinquente eiusque poenis, tesis doctoral leída el 4 de noviembre de 1734 en la Universidad de Halle.

Es frecuente la atribución errónea a Nicolaus Hieronymus Gundling, que era el decano de la facultad y presidente de tribunal de lectura de la tesis[1].

Para descargar el pdf original de De universitate delinquente eiusque poenis pinche aquí.


 

1.    Dedicatio

Non e longinquo mihi arcessendae sunt rationes, quae me commovere, publice ut vos compellarem, quorum consilio Zittaviensum regitur civitas, summoque cum hominum amore inconvulia perrexit hactenus. Nunquam enim obliviscor, me plurima ac maxima vobis debere, quorum etiam studiosissimus semper extiti, meaeque salutis fundamenta in vestro potissimum favore [II] ac benevolentia collocavi. Nunc vero, quum ab academiis recedo, et domum redire cogito, eo me patriae, quam summa cum pietate et fide Semper colui, charitas trahit, nihil ut melius, neque laudabilius, neque honestius existimem, quam placere eiusdem proceribus, clarissimisque viris, quorum iudicium est rectum, bonisque probatissimum. Igitur omnes vias occasionesque apprehendo, ut quae fuerit vitae; studiorumque meorum ratio, paullulum intelligatis; cumque Doctoris honores ambiendo in Fridericana publice disputaverim, facio iam, vt, quod cernitis, inaugurale specimen e cathedra ad vos perveniat, senatusque tam sapientis ac multis nominibus cognitissimi oculis iudicioque ea, qua par est, modestia atque observantia exponatur. [III]

Nec dubito, quin, pro singulari bonitate vestra, hoc, quidquid est, muneris serena fronte ac propitia in res meas voluntate sitis accepturi. Semper enim iudicavi, valiturum id, quod maiorem in modum rogo, praesidium contra censuras omnes, sique vos habeam, cuncta me habiturum, quae unquam animo sum complexus. Faxit igitur Deus immortalis, ut Respublica, cuius estis defensores, vestris vigiliis consistat, vestra providentia perennet, vestrisque officiis crescat. Quod si fiat, patres conscripti, inclyti senatus augebitur splendor, amplificabitur dignitas, atque omnium denique vestrum sapientiam, virtutem ac decus nulla aetas silebit, nulla posteritas conticescet. Halae Magdeburgicae pridie Kalendas Novembris MDDCCXXIV. [IV]

2.    Universitatum qualitates generatim recensitae. [I]

Non est demirandum, delinquere Universitates et puniri, quae nascuntur, crescunt, ad pueritiam perveniunt, adolescunt, florent, aegrotant, senescunt, moriuntur: quas qualitates optime depinxit Petrus Faber, vir doctissimus, atque exemplis illustravit Semestrium[2]. Itaque operae pretium videtur, ut delicta earum paullo accuratius circumspiciamus, et modum peccandi, et poenas foederatae malitiae convenientes, cum et hic occurrant memoratu digna.

3.    In definiendo universitatis voce dissident auctores. [II]

Quod ut feliciter cedat, examinabimus illico, quid vocetur et sit universitas? Valde enim hic certant doctores, quandoquidem metaphorica adferunt nonnulli, aliqui aliena admiscent, multi inepta effutiunt, quidam vero ad veritatem propius accedunt.

4.    Laudatur Huberus. Proponitur definitio. [III]

Ulricus Huberus, tum in positionibus, tum praelectionibus[3], tum etiam in iure Publico universali[4] diligentem huic rei operam navavit, a quo dissentiat licet unus aliquis, non erit tamen multum, quod ipsius officiat luminibus. Nos generatim Universitatem multitudinem dicemus utilitatis caussa certo regiminis ordine, vel proprio consensu, vel summae potestatis permissu in perpetuum consociatam. Et eo autem pacto nec liberas Respublicas, quae sui iuris sunt, excludimus, nec ullum bene ordinatum corpus collegiumque: quanquam hoc loco illas duntaxat considerabimus, quae summo imperio, subsunt, eoque nec familia videntur, nec Respublica.

5.    Cur tales in civitate magna occurrant commnnitates? [IV]

Neque enim civitas fere invenitur magna, cuius subiecti non sint distributi in certos ordines simul atque coniuncti, quo summo imperio regantur commodius: immo saepe necesse est, ut ita consocientur, quo commune bonum, quod imperantes ac cives animo [3] complectuntur, consequantur secundum fines suos universi: quod secus est in multitudine, quae nullo iure continetur.

6.    Sunt illae sub imperio summae potestatis, et personae compositae. [V]

Unde deducas, universitates constitui eorum potissimum consensu, quorum interest; hacque ratione in unum coalescere, ut idem intelligere et velle censeantur; atque etiam revera velint, si id bene explicetur; non exclusa interea summae potestatis auctoritate, quam cives semper ante oculos debent habere constitutam. Neque enim patitur societatis civilis indoles, ut, unde commodum, incommodumu redundare in illam insigne potest, privato ausu suscipiatur: praesertim, cum nomines sint, qui coeunt, affectibus saepe agitati atque a vitiorum labe nunquam penitus immunes. Ex quo sit, ut talium communitatum coniunctio firmior habeatur, et licita; indeque unitas resultet, cuius ratione personae mysticae vulgo audiunt, ac morales compositaeque dicuntur. Quod tanto confidentius faciunt Iurisconsulti, cum Florentinus[5].

7.    Ad quod intelligendum nulla opus est fictione: utut tota illa consociatio intellectu tantum percipitur. [VI]

Sed inde vero vix opus est, ut per fictionem istud fieri statuatur, ceu facit Dadinus Alteserra[6]. Vix enim ad fictiones [4] descendendum, ubi clare intelliguntur omnia, et, quomodo unitas generetur, patescit: nimirum, ut multi homines considerentur tanquam unus homo ob conspirationem voluntatum, quae omnium actionum humanarum principium constituunt: parumque ad rem facit, mera tamen mentis distinctione a municipibus et civibus municipium segregari, et iterum in unum constari, nec sensibus usurpari, sed intellectu solo percipi. Illico enim infirmitas huius argumentationis in oculos insilit, quando perpenditur, futurum sic ut res incorporales omnes sint commentitiae, nihilque veri contineant; sed corporales tale elogium tantum ferant, quae sensu notantur, et per adspectum, auditum, tactum, odoratum, gustatum, tanquam per satellites, animo offeruntur: quasi vero intellectus pro sale corpori sit, ne putrescat, aut, quod ille operatur, totura imaginarium et ex ingenio compositum credi debeat, aut saltem verum, quodque reapse existit, desinat, quam primum mens suo officio fungi incipit. Quod sane absonum est, omnesque demonstrationes evertit, quae sine mentis abstractione non fiunt: utut interea veritatem in luce constituunt, vel ipsissimae verirates sunt. Ceterum id facile permitto, universitates certo sensu artificiales recte appellari, quia pactis coagmentantur, quibus Hobbesius hon male artificii nomen tribuit, quorum textura non tam a natura, quam hominum consensione et voluntatum catholico concentu [5] ortum trahit: cui cogitata et vota omnium communia respondent.

8.    Neque consensio universitatis et conspiratio in unum commento eget. [VII]

Noli adfirmes: vix tamen intelligi, qua ratione consentiant universi, cum id rarissime contingat, ut ne dissentiat unus: ad id vero, quod vix centesimo evenit anno, nec civilis prudentiae auctores, nec iuris conditores respicere: adeoque hac parte minimum fictionem fore admittendam. Nego hoc rursum. Fictio enim aliquid ponit, quod non est. Hic nihil ponitur, nec fingitur, sed revera in actibus rerum deprehenditur. Nam cum talis universitas sine motu consistere nequeat, sed velle, et consentire cupiat, immo aliquando dissentire desideret, et vere saepius dissentiat; consequitur certe, ut modum volendi, aut nolendi possibilem eligant universi, qui in eo versatur, ut, quod maior pars decrevit, omnium decretum non solum videatur, sed et iidem pro sua voluntate haberi enixe flagitent, et sic contra. Quod autem enixe cupiunt, non sane fingunt; quodque reapse nolunt, nequicquam se nolle ex ingenio comminiscuntur: nisi quidem nolle et velle ad non existentia referas, aut, dum cupis, fingere te credas, aut, dum discupis, id fabulari ac somniare appellites; aut saltem animorum motibus ausquam firmiter consistemtibus adscribas.

9.    Cur ius maioris partis in collegiis sit necessarium? Hobbesii argumentum non spernendum. [VIII]

Quibus praemissis sine negotio nunc percipitur, [6] quare ius maioris partis ex regula omnibus in colegiis[7] obtineat. Neque enim ullum fere ex coniunctione sua commodum sentirent unquam, si unanimium suffragiorum symphoniam exspectarent sociati. Quare ita debent cogitare omnino, nisi inutilem reddere et immobilem totius universitatis machinam et abludere a scopo praeoptent, quem habuere sibi praefixum, cum coirent, nempe, ut vellent, et, quae sibi utilia, decernerent, et, quae inutilia, ea ratione averterent. Nec vili pendendum prorsus Hobbesii[8] argumentum, qui, dum suffragia ferunt collegii membra ac dissentiunt, singulos singulis, scribit, contradicere; non autem ceteris, quorum accessione haec, istave pars reddatur numerosior, quibus interea nemo contrait; adeoque efficitur, ut dum paria suffragia nihil concludunt, cetera vincant proque totius personae ex pluribus hominibus constantis voluntate habeantur. Qui propositum coeuntium hoc loco non admittunt, et Grotium[9] temere reprehendunt, in λογομαχίαν incidunt. Vana enim ratio est, collegia saepe superiorum et magistratuum maioris partis decreto abscisse stare cogi, etsi tale animi propositum non habuissent [7] ipsimet. Sat enim est, quod ita debuissent cogitare, aut ex post facto eo modo calculos subducere, negotiorum civilium natura suadente, obstringantur, aut etiam populo eligenti magistratus alia mens adtribui nequeat, si res indipisci exitum, nec actibus ille suis invehere moram, aut denique tolli universitatem ac disturbari omnia incondite concupiscat.

10. Divisio universitatum: collegium, corpus. [IX]

Non est nostrum, lustrare et suis nominibus nuncupare universitates omnes, cum earum inire numerum nec facile sit, nec necessarium. Sufficiat, inveniri maiores, ut sunt provinciae, oppida, pagi, academiae, ecclesiae: nec deesse minores, quales collegia opificum, mercatorum et similia corpora videntur, quorum varia apud Romanos, plura apud nos occurrunt: quamvis non nesciam, esse, qui collegia a corporibus distinguant, atque haec ab istis. Sed exigua huius disceptationis utilitas videtur; isque vincet, qui Latino sermoni convenienter loquitur; et Livius autem corpus, collegium, ordinem promiscue saepe saepius usurpat: inque eo conveniunt omnes, plures homines collegium constituere atque universitatem, quibus ius coeundi a summa potestate est concessum: cetera illicita sunt, nec iuris sensu pro collegiis corporibusque habentur.

11. Quare tres minimum in iis personae requirantur? Observatio Merillii. [X]

Plures verom dum nominantur, palam sit, minimum requiri tres. Id non solum iuri Romano congruit [8], verum etiam natural rei, quam hoc loco spectamus, penitus convenit. Etsi namque pluralis locutio duorum numero in caussa testimonii ferendi continetur[10]; nemo tamen non videt, propterea hic requiri tres[11] minimum, ut unus in impari sententiarum controverfia suffragia dirimat: fierique vix potest, ut sententiae ponderentur; eoque rectius illae numerantur: utut hoc Plinius[12] indignatur, perfectionem mente depingens, quae nec in Romuli faece invenitur, nec propter naturalem hominum superbiam sapienter speratur. Id vero quod ex accidenti venit, nempe ut servetur sodalitium capite in uno, nihil ad rem facit, nec regulae loco statuendum.

12. Privatorum iure utuntur. [XI]

Ergo igitur illi plures in unum per maiorem suffragiorum partem convenientes decernunt, et paciscuntur, transigunt, contrahunt; modo revera consensere plures, aut in corporum utilitatem aliquid deprehendatur versum; inque plurimis iure privatorum utuntur, vel omnibus civibus communi, vel singulari. Quin neque res ipsis desunt, neque privilegia: habent arpam communem, sigillum saeрe, Syndicum: accipiunt [9] et adeunt a tempore Nervae et Hadriani haereditates, legata adipiscuntur, possident quoque, iurant, iusiurandum deferunt, cetera. Quod autem in quibusdam causis duae suffragantium requirantur tertiae praesentes, inque pagis omnium et singulorum consensus et subscriptio aliaque desiderentur alicubi, a iure arbitrario merito derivatur: quod sicuti est infinitum; ita vix censemus operae pretium, inhaerere iis longius, praesertim cum fine hac contemplatione propositum adsequi nostrum queamus.

13. Delinquere dicuntur. Rationes in contrarium. [XII]

Nostrum enim primarium thema еo collineat: an civitates, pagi, uno verbo universitates delinquant, аc propter delictum suum recte puniantur? Neque enim dubia desunt, quare id negandum videatur. Nam cum animo delinquatur ac consequenter corpore, et civitas autem, municipium, universitas nec animum habeat, nec corpus, sed merum iuris nomen sit; neque sensibus occurrat, sed intellectu tantum percipiatur, et mystica persona sit; non inepte videtur concludendum: universitatem non delinquere igitur: idque expressis verbis prodere creditur Ulpianus[13].

Sed an in municipes de dolo detur actio? Dubitatur. Et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim municipes dolo facere possunt?

Addunt, nec Pontifices existimasse, universitatem peccare, eoque diris illam devovendam negasse. [10]

14. Quibus respondetur, simulatque offenditur, eas interdum vere delinquere. L, 15. §, 1. ff. de dolo malo exponitur. Hertii sententia confutatur. [XIII]

Sed salva res est, si pensitetur probe, quid fiat, quando municipium peccat, aut universitas alia leges transilit. Saepe enim usu venit, ut

  1. Signo dato conveniant omnes, aut saltem;
  2. Plurimi praesentes consulto animo patrandum aliquid per maiora dе

Primo etenim casu vere delinquit tota universitas, аc vere quoque de dolo ac metu iniusto tenetur: quod nec Ulpianus[14] negat. Unde, cum is inficiatur, municipes dolum committere non posse, diversum sane thema mente depingit, idque circo exponendus est aliter. Hertius[15] inter municipes et municipium distinguit, inter universos et universitatem. Quod ita intelligo. Quemadmodum enim quod universorum, non est singulis proprium; nec, quod ab universis debetur, singuli debent; nec, quod universitati, idem et singulis debetur; sic quod municipium dolo fecit, nequaquam ad singulos municipes pertinet, ita ut unus solus debeat devorare, quod intrivere ceteri, aut universi. Quilibet namque e suo facto obligatur. Quod Ulpianus ipse agnoscit, dum municipes obligari contendit, si quid ex dolo delinquentium administratorum ad ipsos pervenit. Quae observatio postrema efficit, ne penitus consentiam Hertio. Magis quippe est, ut de administratoribus verba faciat Iurisconsultus [11], quibus redituum, pecuniae publicae et aerarii cura erat demandata, qui interea in contrahendo dolum admittere facile poterant, atque hic non est tribuendus municipibus; sed Decurionibus potius, in quos actio de dolo locum habuit utique.

15. Universitatis aequae et rectricis differentia. Delictum administratarum et Rectorum his, non universitati tribuitur. [XIV]

Nec ením unius generis sunt universitates. In quibusdam aequa invenitur societas omnesque aequali iure аc facultate fruuntur. In aliis rectrix observatur, quarum Duumuiri et decuriones, magistri аc reliqui adsessores faciem totius universitatis ferunt, vel ad tempus, vel toto vitae; tempore, vel etiam haereditario iure. Quae omnia sollicite sunt ponderanda, tum, si contrahatur cum universitatibus, tum, si Syndicus constituendus, tum denique, si de delictis earum sit iudicandum accurate. Vix enim recte imputabitur populo crimen, quod ab eo ortum non habuit, sed aliis, qui municipio cum auctoritate praesunt.

16. Ratio dubitandi a liberarum rerum publicarum et quae sui iuris sunt, exemplo desumta referitur. Nec diversum in Imperii civitatibus admittitur. [XV]

Ac cauesis pronunties: in civitatibus, quae sui iuris sunt, subiectos ob Principum suorum deliria et Consulum Senatorumque facinora bello non peti iniuste; proinde idem adseverandum videri in municipibus, quibus itidem delicta rectorum et administratorum suorum neutiquam tribuerentur iniuste. Maximum enim hic animadvertitur discrimen. Sicuti namque vox Principis vox populi est; inque eius voluntate ceterorum [12] voluntates omnes insunt; deque eo publice constat; ita mirum videri vix debet, si, ubi bellum ingruit, innocentes аc noxii iuxta cadant. Quis enim distinguat hosce ab-alteris? Quis cum perturbata omnia, clare perspiciat, quantum peccarint singuli? quousque approbaverint Principis sui perniciosa consilia? Quis adsenserit illi? Quis adulatus sit? Quis incitaverit stimulosque addiderit furenti? Quid cuiusque gladius egerit? Qui sensus fuerit Caii, Mevil, Titii? At in pace caussa et merita spectantur. Hic inquirí et definiri ut plurimum potest, qui auctor et architectus fuerit mali perpetrari? Universitates vero et municipia, quoad a nobis considerantur, sub regimine superioris in pace agunt, nulla belli formidine circumstrepente: quorum rectores, cum auctoritate licet imperent; et expediant, faciantue omnia populi nomine; vix tamen hunc repraesentabunt, cum a muneris ratione desciscunt, cum extra orbitam recti prosiliunt, et aliquid iubent, omittuntue a Principis proposito et iussis abludens: nisi quidem ipsi municipes se sociaverint iniuste agentibus, confirmentque inique gesta, eaque laudent, ac perverse incedentibus applaudant. Tum enim iterum vere ac proprie delinquent Achivi; nec diversum de civitatibus imperii statuendum, sicuti Knipschildius[16] bene animadvertit.

17. Repentinus multitudinis motus non est motus universitatis. [XVI]

Sed finge, de improviso globum inconditae multitudinis [13] sine praevia deliberatione ac decreto in scelus aliquod prorumpere, ac vel maiorem partem, vel omnes fere ex universitate flagitio suo implicare, quaestio erit, an universitas deliquisse sit credenda? Et non putat UIpianus[17] quod vi aut clam. Nequaquam enim communi omnes consilio peccarunt; sed repentino motu consurrexere, alter alterum sequendo, ceu grus gruem ac coruus coruum; eoque perperam quis eos tanquam unam personam consideraret, cum fundamentum unitatis desit: utut faces ac faxa volarunt inque criminis societatem paullatim pertracti sunt plurimi. Obligatur quisque per se; idque in solidum, deficiant reliqui, an praesto sint? quia suo consilio flagitium commisere singuli; cum vicissim ceteri, qui se a peccato tenuere, nihil noxae contrahant, sed impeccabiles maneant hac parte.

18. Communi consilio peccantes, sive omiserint, sive commiserint, delictum universitati proprium admiserint, an commune, universitatem efficiunt delinquentem. [XVII]

Ubi vero communi consilio praecedente lineas transilivere universi, committant, an omittant; tum sane meritum oritur commune nec a contracta labe corpus totum liberatur; quandoquidem unum habuisse πρόσωπον cuncti censentur, eorumque maleficium neque in particulas dividi, neque singulis tribui seorsum potest; delictum universitati[18] proprium fuerit, an [14] aliud a quocunque homine singulari patrari aptum, qualia sunt, homicidium, vis ac metus iniuste illatus. Nec scio, an Mynsingerus[19] rem tetigerit acu, quando flagitia postrema pro flagitiis universitatis agnoscere detrectat, quia vim inferre, hominem intersicere, insultare aliis, delicta forent, quae omnibus a mortalibus possent admitti. Potius ille contra solem loquitur, ipsisque legibus, quibus excitandis alioquin perdite deditus est, obstrepit, ceu ostendimus[20]: Cui Authenticam[21] merito adiicimus.

19. Delicta tractum temporis habentia interdum propter ratihabitionem, aut negligentiam teti corpori imputantur. [XVIII]

Id vero plus habet rationis, quod observat Lauterbachius[22] evenire aliquando, inque primis in seditionibus, coniurationibus, caussis fractae pacis publicae, quae sunt crimina temporis tractum secum plerumque ferentia, ut, quamvis consulta ratione ac convocata multitudine tam enorme facinus non suscipiatur, istud tamen universis ac toti corpori et senatui quoque adhaereat, qui non impediunt nefas, quod impedire possunt; aut etiam ratum habent ex post facto: cum ratum habere in maleficiis praecipue [15] sit mandare, ac non impedire ratum habere[23]. Perinde enim est, ac si cogitarent dicerentque: ne sic quidem male: fiat voluntas populi. Idque est, quod Rectoribus Werthensis civitatis ad Danubium obiecere Catholici furorem plebis remediis sat validis neutiquam coercentibus: utut permulta ex facto et iure in contrarium adtulere civitatis Patroni ac Defensores, quibus perpensis absolvenda potius illa, quam condemnanda fuisset. In quibus illud erat cum maxime, quod reprimendo furori impares fuissent; displicentiamque suam ipso facto ostendissent.

20. An collegis omnibus recte adscribatur, quod fecerunt aliqui ex collegio, antequam in numerum venerint? Quod negatur cum adiectione. [XIX]

Ac sicuti vero delicta singulorum absolute in Magistratum reiici nequeunt; ita nec peccata, quorum auctores noti sunt, collegis aut eiusdem communitatis sodalibus recte imputantur, nisi quidem, ceu de civitatibus commonefecimus lectorem, ipsimet concurrant, eorumque consensus et voluntas voluntati peccantium agglutinetur, dum vel non prohibent pro virili, vel ignave ignorant, quae a ceteris perpetrantur, aut, quae perpetrata iam sunt, ipso facto continuent.

21. Continuatio [XX]

Quamobrem iniquum prorsus habendum, si, qui nondum in Decurionum numero fuerunt, de seniorum [16], vel antecessorum suorum fraudulenta administratione et delictis respondere cogantur. Neque enim illi antecessorum suorum haeredes sunt, nec, si essent, in delicta eorum succederent, dolumque participarent. Quin vix simile vero videtur, nove electis statim praecedentium Decurionum, Duumuirorum, item Consulum ac Senatorum gesta innotuisse, ut qui in bona fide sunt, atque ordinis totius postumi, quibus non omnia illico excutere scrinia permissum: sic, ut multa ignorent innocentissime, quae forte contra leges et pacta a sui corporis hominibus antea sunt commissa. Aliud foret, si ео in sodalitio tum temporis vixissent, cum crimini sese obstrinxere conlegae, quorum actiones a lege declinantes observare et potuissent et debuissent; vel illi denique ex post facto antecessorum et collegarum suorum illaudabile facinus sensu tabellaque deprehendissent. Tum enim iis aliquid malitiae, aut saltem culpae haud temere impingeretur, si tacerent, et facta antecedentium,vel praesentium administratorum nullo iuris colori innixa simili perfidia approbates continuarent. Quae circumspectiones sicuti non sunt negligendae; ita inclytum iurisconsultorum in Fridericiana ordinem respondisse recordor: iniuriam factam Senatoribus celeberrimae: cuiusdam civitatis maritimae, quos Princeps carceri censuit includendos, quia ab eorum collegis et antecessoribus non sit petita renovatio iuris tollendi vectigal, nec pensio ex contractu soluta die condicto: qui interea ad unum omnes illo temporis intervallo, quo omitiendo [17] peccasse Senatus dicebatur, illum in ordinem nondum erant cooptati, sed post longam intercapedinem per varios demum gradus ad seniorum functiones sunt evecti. Non succurrit iam, qua ratione illis ex malis emerserint oрргessi: etsi probe teneo, inaudito fere exemplo ab illis pensationem damni e propriis loculis fuisse requisitam ac mulctam insuper, defensionibus eorum posthabitis, dictatam.

22. Singularis lex de Fabricensibus, qui pro delictis sodalium satisfacere publico obstringebantur. Plura de Fabricensibus. Observatio de militibus Romanis, quos victuris in cute punctis signabant, et scribebant. Similis de Fabricensibus adnotatio. [XXI]

Quod sane intolerabilius multo, magisque παράδοξον censeri debet, quam quod de Fabricensium collegio in codice Iustinianeo animadvertimus; qui ex arca communi cogebantur rependere, quod sodalium unus alterue de materia et armis, quae fabricabant, furto subtraxit, aut vendidit, aut alienas in oras contra fas transvexit. Ipsa quippe[24] perspicue indicat, quare Theodosius cum Valentiniano ea ratione edixerint:

Iure, inquiunt, provisum est, Fabricenses artibus propriis inservire: ut exhaustis laboribus immorentur cum subole professioni, cui nati sunt. Denique quod ab uno committitur id totius delinquitur periculo numeri; ut constricti nominationibus suis, sociorum actibus quandam speculam gerant, et unius damnum ad omnium transit dispendium. Universi itaque veluti in corpore unius formae, unius decoctionis, si ita res tulerit, respondere cogentur.

Et aliunde vero innotescit, esse hanc legem decerptam [18] ex Novellis Theodosii et Valentiniani, quas emendatius edidit Petrus Pithoeus recudique curavit Cunradus Rittershusius: unde simul patesit, qua de caussa id placuerit Imperatoribus. Expediebat namque Reipublicae, ut ea materia fideliter custodiretur a collegio όπλοποιξντων, quae rara erat quodammodo; cum serrum optimum et aciarium parcius inveniretur, si excipiatur Chalybum terra iuxta Paphlagoniam, Hispania, Noricum, cetera, de quibus Salmasius adeundus[25]. Unde nominari, qui manciparentur fabricae a ceteris sodalibus debebant, ab hac vitae conditione recedere cum subole prohibiti. Ferrum vero a provincialibus illis praebebatur, sicuti et carbones: fitque nunc palam, quare totus numerus deliquisse censeretur, etsi unus solus ex numero a fide defecit. Considerabantur quippe tanquam corpus militare, cuius primicerius cum ceteris provideret, ne quid detrimenti fiscus caperet, avit fabricensis alio elaberetur. Hinc illis, tanquam tironibus[26], nota [19] inusta, ut, sicubi latitarent, aut fugitivi essent, illico dignoscerentur. Quae indicio sunt peculiares rationes Romanis Principibus sedisse, ob quas tanquam Angulares personas nolverint eos spectari, totumque collegium ad ferendum dispendium obstrinxerint. Sed erat vero damni huius pensatio nequaquam poena proprie dicta: etsi unius alteriusue perversum facinus redundavit in sodales, pondereque suo pressit omnes. Cumque hoc penitus sit singulare et ad exceptiones pertineat rarissimas, per se intelligitur, non id esse ad alias caussas, invitis legibus, trahendum: praesertim, quando bene perpenditur, quod hac in novella Theodosii et Valentiniani XIII. sequitur: fecisse Imperatores, ut Fabricensibus sine testamento et haeredibus diem obeuntibus succederet collegium, ne de duritie saepe nominationeris querendi caussa foret, sicque incommoda commodis temperarentur.

23. Statutum multarum Italiae civitatum, quo proximi pagani damnum viatoribus illatum resarcire cogebantur. Bartoli color. Fr. Amaya laudatur, commentum Bartoli disiiciens. [XXII]

Cuius moderationis exemplum si occurreret in statuto, quo variae Italiae regiones ac civitates utuntur, quodque Castrensis, Menochius, Surdus аc Panormitanus indicant, non habuisset forte Franciscus Amaya[27] [20] Iurisconsultus Hispanus sat argumenti, quare tot telis istud crederet oppugnandum. Cavetur enim eo, ut, si quid damni fecerit viator, proximi Pagani id resarciant illi. Sed sunt eius rationes neutiquam spernendae, quibus pervincere conatur, naturali hunc morem aequitati repugnare, ut, licet nulla amissionis culpa,aut malitiosum consilium paganis adhaereret; nihilominus tamen illi, tanquam si nefas contraxissent, ad pensandum damnum obligarentur. Nec iuuat, utilitate publica hostiri, quod certo modo acerbum videatur. Sat est, trahere hoc exemplum multum ex iniquo, dum, quod impediri a paganis nequit, ipsis nihilominus imputatur: iique criminis commissi poenam ferre coguntur, qui nihil commeruere: et damni vero restitutio meritum praeponit. Noli obducas, damnum resarcire non significare poenas luere. Scio hoc, siquidem noxia sit facta ab illis, qui istam coguntur sarcire. At nostri pagani fecerunt nequicquam; nec aliquid itidem neglexere, quod in eorum officio fuisset. Itaque poenae loco erat, quod ab illis exigebatur, utut corium non adtingebat, nec capitis poena in eos, qui nihil fecere, constituta. Id enim quamvis atrocius foret; vix tamen et alterum iniquissima acerbitate caret.

24. Cuius rationes expoliuntur. [XXIII]

Igitur summatim dicam, in illis consistere poenam [21] oportuisse, a quibus orta est culpa, seu malum: a paganis nihil est ortum: non igitur ad rependendum intertrimentum fuissent illi obstringendi. Bartoli effugium dubia hoc loco occursantia non tollit, quando is morem hunc ea de caussa ab improbitate vindicari facile sibi persuadet, quod, ubi ratio statuti observatur praegnans, iniquitas vanescat. Quippe altera ratio multo sane firmior est, innoxios videri absolvendos, nec ullo modo plectendos, criminalem animo, an civilem poenam mente depingas: praecipue si sumatur, nec omnes in vim viatori inferendam conspirasse, nec unum, nec plures e pago aliquid ei surripiendum statuisse, nec, ut itinerum securitatem praestarent, impositum illis fuisse unquam et usquam. Unde concludendum, omne hic exulasse meritum, ex quo vel damno potuissent affici, vel poenis coerceri.

25. Ubi plures ex universitate peccunt, totum systema peccasse perperam creditur. Ius maioris partis in delictis non valet. [XXIV]

In ceteris, quae contemplati sumus, thematibus faltem aliquid meriti deprehenditur. Nam quae universitas in delictum conspirat, aut ratum habet ex post facto, aut aliquid negligit, illa sane nefas contrahit. Quod si aliqui sint, aut etiam plures ex illa, qui moliantur facinus et perpetrent; tum quidem veri specie non prorsus destituuntur auctores, qui totum σΰςημα censent peccare: quod universitas alioquin habeatur pro una et composita persona. Sed rectius calculos ineunt, qui et еo pacto crimen a toto corpore avertunt [22]; quandoquidem unitas illa ex foederata consociatione profluit: quae interea hac parte neutiquam reperitur, cum non sint eo sine coniuncti universi, flagitiis ut operam dent, aut de plurium delictis, quae nunquam approbavere, respondeant, sed ut commoda corporis pro virili promoveant, et incommoda, quoad licet, amoveant.

26. Repugnantia est, deliquisse universos censeri, nec tamen iure summo posse puniri. [XXV]

Ex quo perspicue consit, Titium Iurisconsultum Lipsiensem acutissimum iure reprehendisse Zahninm ichnographiae municipalis scriptorem, existimantem, totam universitatem deliquisse, in qua maior pars in scelus transcurrit. Dicitur hoc, sed dum ipsemet deinde de poena corporis delinquentis mentem aperit, innoxios iterum excipit, qui vel contraiuere ausibus municipum iniustis, vel vi metuque compulsi manus demum dedere victas. Quod satis probat, poenas tenere suos auctores, nec ius maioris partis hac in caussa unquam debere attendi.

27. Resumitur hoc thema, et quam difficilis sit quaestiones solutio ostenditur. [XXVI]

Ubi enim delictum, ibi poena: ubi nulla poena ibi etiam perperam fingitur delictum et contra. Quocirca etsi permittitur, culpam et dolum contrahere universitates; est tamen ille dilucide demonstrandus. Maiora suffragia in criminibus pro omnium voluntate haberi minime possunt; quamlibet et hoc demus, praesumtionem militare contra omnes, nisi innocentiam [23] suam evidentibus argumentis signisque commonstrent. Sed fac probasse aliquos, immo multos, extra noxiam se fuisse constitutos, num peccavit universitas? Et certum habeo, solutionem quaestionis huius non adeo esse facilem, ac primo obtutu videtur. Neque enim hic unitas cernitur, quae alioquin facit, ut communitas individua censeatur persona. Commonefecimus dubitantes iam dum, nullam hac parte delictorum societatem offendi, ob quae patranda vix certe in unum sese collegere, de quibus etiam primo in ortu nunquam cogitarunt; eoque fieri nequit, ut ius maioris partis universa et singula membra vel expresse, vel tacite approbasse hac in caussa credantur. Unitate vero hac morali cessante numerus orirur, eoque pacto non unum πρόσωπον, sed plura observantur, quorum unum quodque luat, quod fecit commeruitque. Quid igitur respondebimus?

28. Animadverterunt hic nodos difficiles permulti, quos tamen neutiquam sustulere. Demonstratur, nihil hic posse singi. Tentatur άνάλυσις; ad demum perspicue pervincitur, facere crimen plurimorum, ne consistat unitas: eoque plectuntur, qui peccavere: ceteri non item. [XXVII]

Non diffiteor, animadvertisse tum philosophos, tum iurisconsultos difficiles hosce nodos; eamque ob rem poenae subiiciendos, qui nihil admisere mali, sine circumitione negarunt omnes: quanquam interea innumera prostant exempla, ubi punita sunt talia corpora, ac privilegiis exuta, redactaque ad incitas. Verum cum legibus stemus atque argumentis certemus, sola exempla ambiguum neutiquam thema resolvent. Itaque dicendum forte, fingi hic unitatem: quali fictione [24] nostro iudicio minime erat opus, quando de numero suffragiorum maiori in collegiis, sodalitiis, ac municipiis praevalente verba fecimus eumque contextum ex facto coitionis potius, quam Iuris peritorum commento intulimus. Neque adhuc sententiam mutamus: praesertim, si pensitemus, dissentire neminem posse, quin in negotiis civilibus et communibus numerus suffragantium minor vincatur a maiori. At iam de crimine sermo est. Quis fingat delictum, et factum singulis nocivum? Quare statuas malim, maiorem corporis partem contagio peccati inveniri infectam; aliquos autem integros mansisse scelerisque puros: ac proinde consistere iam collegium ac communitatem non posse, quoniam plures a primo sine desciscentes in devia venere. Sicuti vero unanimi et prono in legum observationem et bonum ordinem consensu stabilitarem accepit universitas, et propterea a summo civitatis principe est firmata, quia in ea nihil rationibus suis repugnans, aut difforme deprehendit; ita dum a se ipso dissidet totum, et pars parti contraria evadit, his in tramite tramite ambulantibus, istis extra orbitam prosilientibus, aliam certe faciem totum nunc induit σύςημα, nec eodem amplius frui loco atque ordine poterit, quem disrupere homines malevoli plures. Quocirca diffluet sane totum atque animam efflabit. Rupto vero ordine et coniunctionis vinculo sublato unusquisque sibi restituitur, ita, ut tanquam homines singulares considerentur omnes arbitrioque summae potestatis [25] merito relinquitur, utrum, soluto unitatis firmamento, animadvertere in singulos, qui maleficium participant, an sceleris auctores subiicere, quas meruere, poenis parcereque quodammodo ceteris velit, quibus tum exempla astutiorum praelusere, tum Demagogies facundiae fucus furorem iniecit. Eoque pacto prohibitum censeri minime poterit, si pari auctoritate publicae tranquillitatis moderator novas residuae delinquentium multitudini leges praescribat, nec iisdem, quibus olim cumulati erant, privilegiis frui permittat. Nec enim conquerendi ullus iustam habebit caussam sed potius laetandi copiam insignem, quod non sint omnes funditus excisi, aut priva poena singulatim ac per capita affecti; sed in unum iterum corpus compacti, arctioribus licet cancellis circumscriptum, nullisque privilegiis munitum.

29. Utut aliquid molestiae ferant e dissolutione sodalitii, aut sublatione privilegiorum. [XXVIII]

Ac cave sis lamenteris: tamen per indirectum innoxios laturos aliquid poenae, utut a facinore tam immani animum et manus cohibuere. Nego enim, eos puniri: etsi aliquid incommodi sentiunt. Id vero incommodi rationem poenae non habet. Qui peccant, suo delicto plectuntur; quanquam simul faciunt, ne pristinum systema perduret. Quare Principi nihil videtur tribuendum, praeterquam quod noxia capita nolit impunita, nec, dum iis quodammodo parcit, eodem stare loco sinat: quo sicuti excidunt suo malo; ita fieri [26] nequit, quin et innocentes quadam molestia afficiantur, et ob funus universitatis municipiique certa ratione premantur. Princeps autem suo iure utitur, quando sic debellat maleficos, cum aliam iniri viam nequeat, nisi vel noxios quoscunque perdat, vel omnes a supplicio, quod meruere, liberet. Si prius, crudelitatis notam vix effugiet; si posterius, nimium fortassis lenis erit et in posterum impune contemnetur. Quod si vero temperet iras, nec totam universitatem dispergens aliqua tantum ratione perdite insanientes mulctet; ex accidenti demum usu veniet, ut et quietissimi aliquid iuris amittant: cuius intertrimentum interea non tam punienti adscribas, quam delinquentibus, qui eiusdem civitatis ac collegii consortes in eandem secum ruinam trahunt: dum videlicet prima subruitur consociatio, ac vel nova arbitrio imperantis surrogatur, vel denique plurima iis compendia subtrahuntur. Ut enim eodem felicitatis tramite decurrant fontes, peti nequit; utque insontes soli universitatem veterem constituant, nec expedit forte, nec fieri etiam aliquando potest. Igitur patienti animo ferendum, quod mutari nequit, aut alio concedendum, ni placeat nova conditio; aliaque expediendae salutis via ineunda, si acidum hoc molestumque intolerabile videatur. Unde haud male universitatis delicta pestilenti morbo comparantur, quem aliqui in civitatem secum ferunt, suo exitio involventes ceteros, ad quos contagium serpit, sani licet antea fuerint, et ab omni aegritudine [27] mentis doloribusque vacui. Sat est nihil crudelitatis hac parte residere in Principe, nihilque poenae offendi, quae iratum animum prodant in eos, qui in societatem sceleris nunquam venere. Ab omnibus difficultatibus ut quis immunis sit, humanam fortem transcendit: nemoque est, quem non madefaciat imber, incommodetque tempestas agris fructibusque ceteroquin non inutilis. Idque multo magis aequo devorandum animo, quo certius praevideri ab initio potuere tam acerba, eiusque generis inamoeni turbines. Neque enim publicae rei rectores sodalibus unius corporis promisere unquam, aeternaturum istud, etsi motibus serveat ilium maiorque sociorum portio officii limites migraverit. Iura, privilegia, emolumenta, fructus rem obiectam personamque habilem possunt; quae, quia composita est hoc loco, suo interitu resolvitur in illa, ex quibus constituitur, vel aliam metamorphosin suffert.

30. Quod latius illustratur, Similia Grotii: similia disputantium. [XXIX]

Atque eo pertinent similia et exempla quibus Grotius[28] illustrat hanc doctrinam. Vix enim fideiussores dixeris mulctari, aut puniri, qui pecunia sua ob aliorum delicta emunguntur: nec in silios proprie cadit poena, ad quos, propter patrum nefas, eorum non transeunt fortune; vixque necessum, ut omnes in lauta ac bene aucta parte politi conspiciantur. Multi quippe egent; nec, quod aufertur nocenti, illico ex eadem caussa adimitur innoxiis, utut [28] spes illis intercipiatur, et occasio ditescendi quadantenus in sumum abeat: idque sine noxa summae potestatis, cui tam severum consilium invitae extorquet plurimorum malitia. Quod de Carolo V refertur, singulare prorsus est. Hic coniuratos in se inque Neapolitano regno turbas dantes praemiis mactavit, ceteros inanes dimittens. Neque mihi dubium haeret, quin et hoc innocentibus et fide praestantibus acciderit peracerbum: et tamen ferendum erat patienti animo consilium Principis παράδοξον: a quo pacati potius exspectabant clementiae et liberalitatis documentum, quod interea reapse obtigit χακώς ποιΰσι male agentibus. Iubent Theologi, ut capistro subdatur ratio in iis, quae fidem exigunt praecipuam: idem Politici docent, ubi de Imperantium actibus sermo incidit; nec sane in civitatibus mysteria deficiunt, in quae subiecti quidem desiderant παραχυψαι, quanquam multa interveniunt, quae prospectum illis intercipiant, et sua eos forte contentos agere cogant, praecipiantue.

31. Pertinet tamen ad officium Principis, ut puniendo innocentibus quam minimum noccat. Exempla tirae divinae acerbissima ad rem non faciunt. Nec Hobbesii simile a belli cladibus desumtum alicuius hic momenti est. [XXX]

Id sane ambabus manibus largior, ad regnantium officium pertinere, ut quam minimo incommodo afficiantur extra noxam constituti; sed id de cetero eorum religioni ac verecundiae est relinquendum, quomodo salutis suae tuendae rationes ineant; posteaquam Dii illis imperium dedere, obsequii gloria reliquis relicta, qui parent. Verumtamen vix diffiteor, habituros [29] insontes aliquid rationis, si proprii amitterent quidquam, eorumque facultates vel imminutae, vel prorsus ademptae sisco manciparentur temere; vel corporali tandem supplicio illi affligerentur: praecipue, cum non desint Doctores acerbi, qui a bello argumentum ducant, ac divini Numinis poenas ante oculos sibi constituant, omnium civium municipumque excidium eo pacto defendentes, nocentibus innocentibus iuxta pereuntibus. Enimvero nondum exploratum est, num in civitatibus ac gentibus, quas Deus pessum dedit,non peccaverint omnes? num filii non fuerint eadem labe infecti? ac num denique vel unus fuerit, qui se ab obsequio Domini non averterit, aut avertisset aliquando? Ipsi enim cognitum censeri debet, quod nos ignoramus; semperque tenendum, eum, qui iustissimus est, et fuit, nihil iniuste fecisse. Principi vero in alia omnia eundum. Non is veris poenis coercendos statuet, qui nequicquam commervere; sed potius secundum acta et probata animadversionibus suis modum ponet: nec Hobbesium audiet, bellum hic comminiscentem, in quo flagellis, compedibus, ac morte expient omnes insaniam civium rectorumque, culpa vacantes inveniantur, an secus. Lubricum id genus principium atque a ratione alienum est, inprimis, cum hic praeponatur, Principem pro tribunali sententiam pronuntiare, non autem bellare cum sibi subdicis, quos servati oportet, si incorrupti sint, non occidi, non opprimi ob crimina aliena. [30]

32. Reiicitur distinctio inter verum delictum et improprium; eiusque inconcinnitas exponitur. [XXXI]

Unde difficultates omnes nos evasisse Spero; modo notetur, universitates interdum vere et proprie crimini sese obstringere, cum collatis consiliis ab officio deficiunt omnes, eoque dignis concastigari poenis; aliquando vero plures quidem in noxa haerere, non autem totum corpus; ideoque discindi quidem istud; sed dum scinditur, peccantes ut singulos considerari inque eos particulatim animadverti: quod quando sit, non universitas, sed membra plectuntur, utut multi ex universitate inde aliquid molestiae capiant: ipsam autem corporis moralis extinctionem non tam poenam esse ab imperante profectam, quam incommodum ex facto coniuratorum, tum sibimet ipsis nocentium, tum ceteris ex consequenti, qui, quantum in ipsis erat, ab omni labe mentem servavere castam atque integram. Quo ipso certius ac securius ad scopum pertingemus, quam si delinquere aliquando improprie universitates dicantur, id est, non proprie; sicque a poenis immunes praestentur, quae per se sunt a criminis suspicione remotae; eo in super incommodo remanente, delinquentes aut plane non puniri, aut, dum improprie peccant, impropriis plagis subiici. Plaga vero impropria non est plaga, seu poena; quemadmodum delictum improprium culpa et dolo carens delictum non est, utut, ob metaphysicum modum loquendi, delicti vox auditur, quae improprii adiectione in auras rursum abit; quod germanae [31] iuris philosophiae vix congruit; eoque, clariora et certiora principia sumus sectati.

33. In universitate vere delinquente iure summo omnes possunt puniri. Inscriptio Nepesinae civitatis. Dn. de Bünau laudatur [XXXII]

Quibus praemissis ad alia transimus, quaesituri, an ubi vere tota universitas praecipiti cursu in scelus sese dedit, universi et singuli debitis affligi poenis possint? Et nihil ambigo, quin, cum de iure disseritur, fieri id omnino queat. Nequicquam enim iniusti hoc loco deprehenditur, si pereant omnes, aut magno suo malo mulctentur, qui manifesto flagitio dedere nomen. Vel enim tacite ad poenam probrumque sese obligant subiecti, vel expressis verbis, ceu cives Nepesini, de quibus apud R. Fabrettum occurrit inscriptio memoratu digna, semibarbaro et Langobardico licet stilo conscripta:

Anno domini mill. C. XXXI. Temporib. Anacleti II. Pp. Men. Iul. Indic. Ix. Nepesini milites nec non et consules firmaverunt sacramento ut si quis eorum nostram vult frangere societatem de omni honore atque dignitate domino volente cum suis sequacib. Sit eiectus, et insuper cum iuda et caypha atque pylato habeat portionem, item turpissimam sustineat mortem ut galelonem qui [32] suos tradidit socios et non eius sit memoria sed in asella[29] retrorsum sedeat et caudam in manu teneat.

34. Quod tamen dissuadet civilis prudentia. [XXXIII]

Sed aliud prorsus est ζητημα, an civilis prudentiae regulis tanta conveniat severitas, nempe, ut parcendum sit nulli? Quod non putat Seneca[30] nec nos quoque:

Frequens, inquit, vinditta paucerum odium reprimit, omnium irritat: voluntas ante saeviendi, quam caussa deficiat. Alioquin quemadmodum praecisse arbores plurimis ramis repullulant, et multa satorum genera ut densiora surgant, reciduntur: ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollende.

Tollantur igitur papaverum capita, auctoresque nefarii facinoris sanguine luant, quod scelere coxere suo. Unde sapiens [33] Gallorum Regis Ludovici XIII. refertur dictum a Grammondo historiarum Lib. IX. qui rogatus, de Rupellanorum ac militum fortuna quid cuperct statutum? respondit:

Salvam fore utrisque libertatem, vitam et bona: paucoram capite omnium vitam redimendam, etsi unum omnium crimen sit; non decimandas, ut olim, legiones, fortuna ultrice saepe in immeritos: non plectendos militiaa praefectos, quos velut sediti num auctores leges mancipant poenae: quatuor capitibus irato Regi litandum, reliqua salva fore, si factioni renunciabitur.

Idque est, quod Cicero in oratione pro Cluentio c. 47. expressit:

Poenam sic ad paucos, terrorem ad omnes perventurum.

Plura non addo, quum omnes prudentiae civilis libri eius generis observationibus atque exemplis pleni sint.

35. Iudicium de militum Romanorum decimatione, ac sortitione noxiorum, Baeclerus caute et sapienter hac in re incedit. [XXXIV]

Utilius est et magis quaeri dignum, quid de sortitione militum ac noxiorum sit sentiendum, de qua auctores veteres faciunt mentionem. Etsi enim non apud Romanos solum, sed et Graecos illa militum fortitio locum habuit, nec istam quoque Tullius Cicero in adducta Oratione pro Cluentio improbat; non puto tamen, eum modum in delictis universitatis tuto semper adhiberi. Equidem non me movet precaria quorundam ratio, alterum altero in tanta insanientiun multitudine videri nocentiorem, eoque iniquum videri par in impari culpa supplicium. Sufficit namque, neminem [34] eorum esse innocentem, tametsi dispar criminis gradus occurrit. Nec enim semper necesse est, ut sic examussim malitiae numero respondeat poenae gradus: quod supplicium furibus dictari solitum luculenter ostendit, ut de homicidio nihil afferam, in quo plectendo improbitas quidem et fraus, non autem eiusdem maior minorue quantitas accurate semper expenditur.

36. Fustuarium. Punienda sceleris capita. [XXXV]

Multo igitur sapientius et cautius I. H. Boeclerus ad Taciti[31] hac in re versatur, opinatus, non apparere continue, omnes revera in crimine haesisse. Multi saepe nolunt peccare, sed repugnare furentibus non audent; nec tamen fieri semper potest, ut innocentiam demonstrent suam, quia silentio presserunt displicentiam ex metu in virum constantissimum cadente; eoque facillime contingere solet, ut, dum urnae committitur decisio, innocentisimus quisque agatur in furcam. Quod Romanis gentilibus placuit, ex inclita superstitione est, existimantibus, non laturam Deorum providentiam, ut sors seriret noxa vacantem: quod neque Christiani, neque homines ratione pollentes credent hodie; cum decimatio fortuita non sit modus definiendi capitales caussas, nec Deus sortientibus tanquam ex machina advenire soleat: quamvis centies inclametur, militari in foro non omnia resecari ad vivum, habereque omne magnum exemplum aliquid ex iniquo. Adiicit enim Förstnerus [35] ad Tacitum[32]:

Sed istam politicam, credo, non agnoscet mitis magister ac Dominus noster Iesus Christus.

Quin immo apud Tacitum[33] haud temere rogatur:

Num ex suso exercitu, cum decimus quisque fuste[34] feritur, etiam strenui sortiuntur?

Quae C. Cassii dubiratio magis me incitat, ne in crimine a multitudine commisso illam decimationem assensu meo firmem: nisi quidem omnes extra controversiam crimine sese commaculaverint. Et tum permitto cum Boeclero, cuius hic rectum et solidum iudicium est, valere illud Cassianum:

Mixturam iniquitatis in minimis, quae vitari non potuit, utilitate publica rependi.

Quam mixturam e praecedenti periodo in f. exponas velim. Unde tum iustius, tum consultius cerit iterum, ut in architectos sceleris animadvertatur. Quod Livius[35] ipsis placuisse Romanis adnotat, deliberantibus, utrum in capita seditionis excandescerent, an plurium supplicio defectionem vindicarent?

Et vicit, inquit, sententia lenior ut unde orta culpa esset, ibi poena consisteret, idque ad multitudinis castigationem satis esse.

37. Principes crudeles non tam fortes sunt, quam timidi. [XXXVI]

Qui severiores hic sese ostendunt, et Principibus [36] calidiora consilia subministrant, non tam fortes sunt, quam omnium timidissimi. In hoc enim crudelium hominum certissima nota offenditur, ut, quia nimium metuunt, saeviant, nec tutos existiment sese, nisi cadant omnes, qui odiosas sibi suspiciones adtulere. Inde est, quod Theodosium magnum ceu meticulosum hac parte depingat Gallorum disertissimus Flechierus septem circiter millia Thessalonicensium civium saevo exemplo occidi iubentem; quemadmodum Plutarchus Syllam sanguinarium urbis Praenestis cives omnes cruento supplicio tollentem aliaque immania patrantem tanquam imbellem et ad quosvis inanes sonos pavidum describit.

38. Non possunt innoxii etiam mulctari pecunia. [XXXVII]

Dices: nos nimium lenes, ac securos, nec rerum civilium peritos videri: exasperandas aliquando poenas, ne quis patriae, sui ipsius, liberorum, ac totius Reipublicae ignave obliviscatur. Non ignoto hoc: sed vix eum mitem, ne dum lenem ultra modum puto appellandum, qui capita factionis suadet damnanda; nec, ut dissoluatur societas, ut auferantur privilegia, ut subruantur muri, ut inducarur pro re nata aratrum, intercedit, multo minus ut delinquentes omnes aere mulctentur, repugnat. At perperam nobis vitio vertitur, quod innoxios opprimi nolimus, nec aleae eorum vitam committendam, nec cum Covarrubia[36] aliisque [37] pecunia saltem, opibus, fortunisque privandos statuamus, qui extra noxiam sunt positi. Nam et mulcta poena est, quae meritum poscit. Quod si ipsimet ad patriae, vel collegii libertatem ac privilegia redimenda auri argentique quoddam pondus exsolvere cupiant, nemo impediet, nec pro iniusto ac multatitio aere habebit.

39. Pontifices Romani nusquam negarunt, universitates posse delinquere. Gaeddei sphalmata. [XXXVIII]

Interea vix diffiteor, Pontifices hac parte aequiores videri, quam iuris civilis sacerdotes. Nec enim praelati factum ecclesiae iuribus derogat[37]. Nec ob universitatis peccarum diris omnes devoventur, aut a communione ecclesiae separantur, cum mulieres, pueri et infantes in ea sint, quibus nihil imputari culpae potest. Saltem haec Innocentii IV ratio[38] adducitur, sat praegnans est, a Brunnemanno[39], quoque haud temere approbata. Absurdum quippe est, cum dolore amputari eam corporis partem quae non computruit, ut loquitur Ambrosius[40] estque falsum de cetero, Pontifices statuisse unquam, et usquam, universitatem non delinquere. Potius hoc verum est, exstimasse eos, aliquando usu venire, ut ne universis et singulis infligi poena, multo minus adtribui omnibus audacia et veneno tincta malignitas possit. Unde valde vereor, ut [38] Goeddeus[41] recte rationes subducat, quando Innocentium III[42]. Ceu contraeuntem sententiae vulgari adducit. Ipsemet etenim fatetur tandem, eundem Pontificem pecuniariae poenae universitatem peccantem subiicere, non autem criminali: ex quo liquet, non posse illum statuere, communitatem a delicto immunem esse. At rursus falsum est, Innocentium eius esse capituli auctorem, cum sit Honorius III. Deinde nec hoc veritati congruit, criminaliter, aut etiam pecuniariter Praesulem Romanum in universitatem statuisse animadvertendum; quandoquidem consiliarios et officiales civitatis Pisanae tantum fulmine sacro feriendos censet, siquidem privilegiis ecclesiae contraria statuta pervicaci ratione tueri satagant. Ex quo consit, nunquam Honorio in mentem venisse, tota ut Respublica anathematis vinculo innodaretur. Cuius prospicientiae exempla non sane laude carerent, si eodem semper tenore decretis suis institissent Romani Episcopi.

40. Nec Papa ob delictum puraecianos omnes unquam punivit vere: utut sedem episcopalem ab huiusmodi civitatibus, quae Praesulem suum interfecere, abstulit. Visitatores Episcopi. De Scyllacensi urbe aliqua. [XXXIX]

Ceterum et istud merito negatur, quod Reinoldus Curicke Gedanensis[43]. Innocentio III imputat, ac si is[44] paroecianos Vicentinae ecclesiae omnes feudis ac beneficiis censuerit privandos. Diversum ex integra epistola, quae LVII est Libri primi innotescit. Solos enim [39] interfectores et caedis conscios eorumque haeredes sic ille legitur coercendos praecepisse, quod nec feudorum iuri repugnat: quanquam alioquin id indubium prorsus, civitatem, quae en Episcopum insurgit, cumque neci dat, episcopali sede mulctari, quod genus poenae ex facto subiit Scyllacenorum urbs, quae est in ora[45] Calabriae[46]. Neque mihi dubium haeret, quin id e principiis iuris ecclesiastici defendi utcunque queat: cum certe beneficium sit, civitatem habere episcopum, eumque residere in illa: Praesulem vero interficere non solum maximum crimen, sed et dignum animadversione ad posteros durante creditum semper fuit. Etsi namque mulieres forte, infantes nonnullique e toto coetu a facinore tam immani immunes persistunt: tamen quidam illi vix possunt dilucide cognosci: infantes et mulieres vero sicuti nec primario loco, nec princeps caussa sunt, quare civitas privilegiis ornetur; ita, ubi illa auferuntur ex iustis caussis, itidem ill respici non solent: multo minus apti videntur, qui dignitatem et honores sustineant, vel civitatem repraesentent, quae non sine beneficio summi Pontificis sedis episcopalis praerogativo iure fuit [40] donata. Itaque quidquid isti amittere videntur, ad αυμβεβηχότα pertinet, quae aequo omnes animo ferant oportet; praesertim, cum non tam in innoxios dirigatur poena, quam ceteros, qui in criminis societatem venere. Accedit, quod tali civitati in Praesules suos saevienti non desint visitatores episcopi, nec alii flamines, nec omnis penitus spes praescindatur, recuperandi pristinum decus, sicubi resipiscat, ac laudandis Pontificis favorem, ac novum beneficium mereatur, melioresque cives in sinu fovere suo incipiat. Saltem ea ratione Ioannes II. Caesario Arelarensi epist I, rescripsit, Contumelioso Episcopo Regensi deiecto:

In cuius, inquit, locum Visitatorem constituite, donec proprium ecclesia, quae eius est evacuata sacerdotio, mereri valeat sacerdotem.

41. Comparatio coercitionis Scyllacenae cum animadversione Romanorum in receptam Capuam. [XL]

Non puto, me abberraturum a ianua, si ausim tueri, Pontificem Scyllacenorum proterviam eo modo coercuisse in sacris, quo Romani receptam castigavere Capuam in civilibus, de qua Livius[47] signisicantissime:

Ceterum habitari tantum tanquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum civitatis, nec senatus, nec plebis concilium, nec magistratus est, sine consilio publico, sine imperio multitudinem, nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabilem fore Praefectum [41] ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros sanxerunt Patres.

Huiusmodi praefecto comparandus est visitator Pontificis in urbe Scyllacenorum, aut alia, quae sedis Episcopalis honore exuitur. Trunca est talis ecclesia, sine senatu, sine moderatore, sine imperio. Quod quanquam acerbum accidat pluribus, iisque cum maxime, qui nulli dolo obnoxii suere; puto tamen hic valituram demum Grotii ac Hertii rationem, quam alia sub χέσες reiecimus supra, nihil proprie amittere singulos, quandoquidem ea, quae universitatis sunt, non pertineant ad singulos, quemadmodum, quae singulorum sunt, non protinus Universitati censeantur propria.

42. Delinquentibus extinctis nulla in successores locum habet poena. Quod luculentius deducitur. [XLI]

Sed istud vero nullo iuris colore defendi potest, puniri oppida atque universitates, ubi, qui deliquere, non amplius superant. Quamvis etenim universitas, post multorum saeculorum decursum, maneat universitas, quia ex distantibus partibus constat, quarum una sine dissolutione totius perpeti iunctura alteri succedit, eandemque nihilo minus speciem seruet; non est tamen haecce unitas eo trahenda temere, ut,dum omnes diem suum obiere, qui a recti tramite sese averterant, in succedentium praeiudicium fingatur delicti mona/j ac meritum, quod non est quaerendum in toto, sed membris, quae hac parte semper considerantur seorsum[48] [41]. At illa, quae nunc animo oculisque observantur, non modo nullum verum crimen commisere; sed et ne ficta quidem infamia conflagrant. Ubi vero peccatum deficit, meritum vanescit: ubi nullum meritum,nulla poena cogitatur, ac multo minus infligitur. Quocirca vani omnes sunt, qui, quod civitates dicuntur immortales, aeterna in eas odia agitanda, nec ullo tempore extingui earum delicta sibi persuadent: furenti Alexandro hac parte similes, qui, dum Persas oppugnabat, antiquas de illorum in Graecos omnes odio fabulas repetitum ibat, varia immiscens, quae Parmenioni, multum sapientiori, fastidium movebant sicuti Grotius retulit ex Arriano[49]. Rectius incedunt, qui irae et cupiditatibus suis modum figunt, et praesentes caussas sectati veterum iniuriarum obliuiscuntur; inprimis cum poenae et delicta non sic communicentur cum post futuri saeculi hominibus, atque praemia et beneficia continuatae virtutis indices. Quae omnia sicuti Grotius luculenter exposuit; ita pluribus afferendis hoc loco merito supersedemus: id solum addentes, eadem mentis aegritudine laborare, qui Germanorum in Romanos [43] imperium a Caesaris, Drusi aliorumque Romanorum Imperatorum in Teutoniae populos iniuriis arcessunt, eoque servitute et sanguine Italis Quiritibusque, recentiori aetate iure parentatum ingeminant. Longe enim alia peritioribus cognita sunt, quae ansam dedere Francis Germanisque, ut Langobardorum regna everterent, et Romani imperii habenas capesserent. Non, non sicut Adami peccatum totum genus humanum contagio suo infecit, inque eo omnes deliquerunt, etiam successores in oppidis, societatibus ac collegiis turpia patrarunt, cum iura abrumperent maiores, atavi, abaui, et aui. Potius immanis haec est et stulta persuasio, ut, quia claudi incesserunt patres, ac lumina amiserunt, articulis sedeant posteri colligatis, orbenturque oculis, ac sine sua culpa seris lacerentur poenis. Ita enim primum bonum in universitate foret, non nasci, secundum, citius mori, et tanquam ex incendio delendae fortunae effugere: siquidem omnes in universitate, oppidis atque universitatibus succesores materia deberent esse, per quam diffunderent se mala maiorum meliusque, credo, fuisset, si nihil unquam muneris accepissent sequioris aetatis senatores, quam ut nunc ob antecessorum sacrilegam impietatem, et mores perversos cruciatibus innocentium, aut auri pondere extorto pasceretur, nescio, quis, saeuorumque dentium mordacitate laniarentur insontium civium corpora et collegia. [44]

43. Nec tamen semel iuste punita civitas iure suo recuperat amissa, etsi periere omnes, qui crimini nomen dedere. Quidquid accipit, novum est. [XLII]

Sed linquamus tam illepida, et inrer sobrios bacchari invistas animas sinamus, examinaturi quaestionem magis necessariam: an videlicet, morte deletis, qui peccaverant, sua recuperet bona atque amissa iura universitas? Et videtur id primo obtutu. At certum habemus, id, quod extinctum, non reviviscere, nisi hoc dictum promissumue. Sed nihil fingas dictum; non igitur ius habebunt petendi amissa per se, qui nunc fustinent conficiuntque personam compositam, hoc est, universitatem, aut etiam tanquam multitudo sine societate considerantur adhuc. Quidquid spei superest, a novo beneficio summae potestatis pendebit. Novum autem sicuti non est vetus; ita quod accipiunt, recenti Principis supremi benignitati acceptum erit ferendum. Quod e feudorum iure de agnatis in medium fertur, ad rem non facit. Feudum ad liberos velut haereditas transit; qui, si deliquit Pater, ac praedia, et terras propterea amisit, nil certe inveniunt, quod suo adiungere patrimonio possint. Agnati vero caussam a deiectis propter infidelitatem non habent; sed aliunde accipiunt, quidquid illis, extincta familia delirante, obtigit: ut taceam, eos, qui sunt de familia, non referre collegii, aut sodalitatis unius πρόσωπον.

44. Corpus universitatis extinctum, quanquam reviviscit, non est illud antiquum. Cnei Pisonis dictum de Atheniensibus expenditur. [XLIII]

Corpus vero, quod mortem subiit, non existere amplius merito censetur. Nec reprehendendus est [45] Cneus Piso, quod Athenienses tot eladibus exstinctos non amplius Athenienses, sed colluviem nationum appellavit[50]: quamvis in hoc sibi ipsi et ante dictis repugnantia cumularet:

Hos esse Mithridatis adversus Sullam, Antonii adversus dinum Augustum socios: etiam vetera obiectans, quae in Macedones improspere, violenter in suos fecissent.

Quomodo namque haec illis exprobrare potis erat Piso, ni veteres essent Athenienses? quod iam animadvertit Grotius[51] et Amelotus resque eo redit, an unquam ad incitas ita redacta fuerit Atheniensium respublica, ut exspiraverit penitus? quod iam nostrum non est excutere.

45. Capua novo beneficio recreata. Locus Velleii Paterculi explicatur. [XLIV]

Sed sumamus civitatem, aut universitatem, in qua corporis ratio seu perfecta iuris communitas sit sublata, vel membra hinc illinc dispersa; singentes insuper, reflorere illam et summa potestatis favore ita recreari, ut corpus esse iterum incipiat, imaginemque reipublicae recipiat, ceu de Capua memorat Velleius Paterculus. Quanquam enim Velleius[52] ambigue loquitur, ita ut critici certent, quid sit:

Ius ab his restitutum post annos circiter CLII. quant bello Punico ab Romanis Capua in formam praefecturae redacta erat.

Non puto tamen, ea in re diu esse sudandum, quum de Caesare et Pompeio Historicus verba [46] fecerit, hoc suasore, ut ager Campanus plebi divideretur, illo legislatore. Quocirca ab his merito ius Capuae restitutum dicitur, ius civitatis, quod olim amiserat; ut recte arguunt Isaacus Vossius cum Nicolao Heinsio, ius, quo ante proditam Hannibali urbem fuerat. Et nemo somniabit interea, Capuanos iure suo, posteaquam progenies proditorum evanuit, reciperasse adempta. Potius patesit, fecisse coloniam eo deductam, ut novum beneficium iis impertirent Caesar Pompeiusque affinitate arctius tum temporis coniuncti; nec improbabile, plura pedetentim ab Imperatoribus fuisse adiecta privilegia nova.

46. Spartianus a Reinesii argutiis de Buleutis Alexandrinae civitatis defensus. [XLV]

Simili ratione Spartianus in Severo[53] commemorasse dicitur, hunc Imperatorem Alexandrinis ius Buleutarum dedisse, quod publicum fuisset consilium, diu iis ademptum. Sed dicitur hoc a Barheyraco longiori paraphrasi Grotii notam exponente. Saltem nec Spartianus id prodit, nec Grotius ita Spartianum intelligit. Tale enim consilium nunquam habuere Alexandrini, eoque nunquam amisere. Ait Spartianus:

Deinde alexandrinis ius buleutarum dedit; qui sine publico consilio, ita ut sub regibus ante vivebant, uno iudice contenti, quem caesar dedisset.

Itaque ut sub Regibus uno iudice agebant contenti, ita sub Romanis usque ad Septimium Severum, quem hi appellavere iuridicum. Solus Reinesius Spartianum refellit [47]; eumque ignorasse scribit[54], Alexandrinos olim indigenam magistratum habuisse a)rxidi/kashn dictum: cui Buleutas adiecerit demum Severus, non autem ut decuriones, seu senatores in participatum cum iuridico venirent. Sed valde vereor, ne et Reinesius a veritate declinet. Nusquam enim legitur, aetate Severi vel desiisse iuridicum Alexandriae, vel, praeter iuridicum, proprium eos et indigenam magistratum habuisse, quem Iuridici nomine perperam insignivisset Spartianus, qui fuisset Iudex Aegyptius. Unde adhuc valde dubium, quid muneris gesserit ille a)rxidi/kashj? Et putem, fuisse eum defensorem patriae, agentem et inducentem lites, voce libera commoditates Alexandrinae civitatis tuentem; a qua coniectura non abhorrent, quae Iacobus Gothofredus[55]. illustrandas adtulit, inque primis circa sinem e Luciano adnotavit, quem videlis. Quibus si addideris Dioni Cassio memorata[56]. Reinesio vix praebebis adsensum; de cuius adsertis iam dubitavit Nodtius[57]. Itaque alia municipiorum et uniuersitatum exempla sunt conquirenda, quibus amissa iura sint reddita, aut nova indulta; qualia copiose tum e veteri historia tum recentiori suppeditat laudatus Curike[58]. [48]

47. Iniuste damnata universitas, si res philosophice pensitetur, nihil anittit, nec parendi necessitate constringitur. Sed est tamen consultius, ut superioris opem imploret,aut, si his deficit, ad preces confugiat. Restitutio ex capite iustitiae omnia reddit. [XLVI]

Verum quid? si iniuste damnata universitas, nec audita sit unquam, sed praecipiti consilio omnibus spoliata privilegiis ac iuribus, intercepto simul, qui eos colligabat spiritu? Et nemo futurus est paullo humanior, qui neget, nihil illi affricari maculae, nec quidquam iure videri ereptum, in se nulla sit sententia, an innoxia prorsus id genus mystica persona et a crimine immunis, cuius caussa est interea poenae ferendae addicta. Nec dubito, quin illa tum pro tribunali supremi Numinis, tum hominum quoque saniorum iudicio incolumis persistat, nec ulla indulgentia, aut absolutione indigeat, cum nulla ratione ea sese sententia intelligat obligatam: praesertim si error, ut aiunt, intolerabilis sublit, aut vitium insanabile intercurrat certum. Sed fieri tamen saepe potest ac solet, ut in foro exteriori nec omnibus tale vitium illico innotescat, nec satis tutum videatur, ut a necessitate parendi proprio sese ausu liberet civitas, et, condemnatione non adtenta, pristina iura continuet. Hinc multo consultius, ut ad superiorem iudicem eatur, praesertim cum pro Principe iuris speciem non prorsus negligente praesumtio pugnet, nihil eum fecisse iniuste, ac contra fas. Quod si vero superior non sit, tum quidem vel ferenda est iniquitas forti animo, vel confugiendum ad preces; eoque pacto huic rei accommodari haud inepte potest, quod Canonici iuris magistri inculcant:

Sententia pastoris sive iusta, sine iniusta timenda est.

Quod eo interea [49] sensu intelligas caue, ac si iniusta sententia aliquid efficientiae et solidi in iure contineret. Id enim nec Canonistae volunt, qui hoc axioma e Gregorii Magni homiliis didicere; probe gnari, decretum ab omni iure vacuum, atque ipsum excommunicationis fulmen in innocentes eiaculatum neminem ferire, aut vincire; sed iuste tamen metui, quia a potentiori prolatum et emissum, cui fine summo offendiculo ac manifesto pietatis impedimento obsequium negare nemo potest. Et fac vero, restitui demum, postquam deferbuit Principis ira, iniquam sententiam passos ex capite iustitiae, et non erit dubitandum, quin sint cum plenissimo effectu restituti, et honores, et bona, et iura praerogativa omnia recuperent, quia innocentiam suam liquido demonstrarunt; idque, quod praecipiti mente decretum, nullius certe momenti atque efficientiae fuit. Cumque alias disputent Consulti, an alienata iam a fisco inque alium translata primis dominis reddi oporteat; hic profecto silebunt, cum caussa distractionis ab initio non constiterit, totumque delictum, ob quod extrema subiit miseranda universitas, in commentitiis reponendum sit. Quocirca et fructus restituentur cum re, aut pretium in siscum ex alienatione redactum, siquidem tolli ab altero sine magno dispendio incommodoque nequeat. Alioquin enim perperam accipiens de iure quaesito garriet sibi non auferendo; cum pro restitutis ipsa iustitia verba faciat; nec illi sine [50] caussa retinere liceat, quod alteri iniustissima ratione de est ademptum: latius haec persequente Peregrino[59] itemque Francisco Sarmiento Hispano[60].

48. Non autem illa, quae sit ex benignitate. [XLVII]

Quod secus est in restitutione, quae sit ex mera benignitate et gratia. Tum enim neque fructus pensabuntur sententiam passis, quia ex bonis provenere, quac iure abstulerat siscus; neque alienata reddentur; quia facultatem alienandi habuit Princeps punitor et accipere alter potuit bona side: nisi quidem largissimam restitutioni legem dixerit; quod interea non praesumitur fecisse, sed probandum est utique.

49. Nisi plenissima fuerit: quod probandum: eoque probato omnia itidem recipiuntur; etiam actiones in personam a fisco remissae. Quod limitatur, si princeps civitati sui iuris debitum remisit. Dt iure quaesito auferendo nonnulla. [XLVIII]

Eo probato, plenissime rursum in sede sua collocatur communitas, cunctaque retribuuntur ilii atque adnumerantur, perinde ac si iustitiae ratio Principem impulisset, ut redhibitionem decerneret. Quanquam enim alienata bona restituenda non videntur, ne principale beneficium aliis officiat, et ius illis quaesitum eripiat, per quos distributae sunt res commissae; credo tamen, licere id summae potestati ex causa utilitatis [51] publicae[61], ob quam modo amplissimo in integrum restituit civitatem, cui olim erat iratus. Nec haereo, actiones quoque in personam huiusmodi universitati salvas esse, quas forte remisit debitoribus siscus, ad quem ex illius delicto pervenere iura, copiae, facultates et credita universa. Quam positionem multi quidem negare solent doctores, rati, iura in personam, et obligationes omnes eo momento videri extincta, cum capite minuitur tota kosmo/polij, seu communitas municipalis. Sed sicuti iura in rem ipsimet fatentur restitui; ita afferendum est argumentum cogens, quare, Principis facto interveniente, reviviscere nequeat ius crediti? Ponimus enim, ex caussa utilitatis publicae tolli posse ius quaesitum ab illo, cui donatum, quique de lucro certat. Quod si vero ex iure, merito ac lege redintegrantur universa, eo minores restant scrupuli, repeti quoque creditum posse, quod, tabulis redditis, acceptum debitori tulit princeps Magistratus, praecipue, si statuatur, illis esse remissionem factam, qui sub eius potestate et iurisdictione vitam vivunt. Sed fingas, externae Reipublicae, aut eius civi liberationem obtigisse; et iterum censeo, si iure agatur, non vi, simulque rationem audiant debitores, reviviscere hoc casu obligationem, cum sine [52] caussa liberalis non solum fuerit donator, sed et de re et iure alieno pro arbitrio nec potuerit, nec voluerit esse largus, cum damnati commiserint nihil, ob quod privarentur credito. Aliud foret, si municipium aliquid fecisset poena dignum. Tum enim merito occinerent donatori: Tu ius habuisti ex municipum delicto, ut eorum bona, copias et actiones ad siscum revocares. Revocasti: quodque tuum erat, ac tibi debuimus, qui in locum municipii huiusque ius venisti, nobis acceptum tulisti; nihil restituamus igitur. Non tibi, quia a te caussam habemus, non sodalibus municipii, quia merito eos omnibus rebus et actionibus exuisti. Amissa non amplius pertinuere ad creditores nostros, sed ad te; qui, si poeniteat te facti, atque in veteri sede afflictos collocandos censeas, alio remunerare illos modo ac pensare aliquid ex alio poteris. Utilitatis publicae color nos vix tangit. Quod tibi utile, nobis molestum accidit: et imperium autem eminens, ex quo cives tuos compellere ad restituendum potis es, nos non adtinget: nihilque hac parte ad rem faciet, nos de lucro captando certare, ac tuos de damno vitando: quandoquidem primo damnum, quod quis sua culpa sentit, damnum non est; deinde, si fortean pro damno habeas, quod amisit municipium, tu, quaesumus, id renumeres illi. Sic reparabuntur cuncta; nec nostra tandem intererit, utut et quaestum temporum praeteritorum resarcias. [53]

Nos autem nihil reddemus semel punitis; quae bona side et iusto titulo tuo accepimus arbitratu. An usu evenire et offerri iurium peritis id genus exemplum possit, illis credo, incertum, aut ambiguum vix videbitur, qui litem inter Thebanos et Thessalos, de qua Quintilianus[62] mentionem facit, suis ponderibus exigunt. Reddidit enim hisce Alexander tabulas crediti, cum evertisset Thebas; constatque plus satis, summam debiti Thebanos demum a Thessalis iuisse repetitum. Saltem ut similis contingat casus, impossibile, aut potius infinitum non est.

50. An universitas delinquens per Syndicum sese iure defendat? Quod adfirmatur. Conclusio. [XLIX]

Cum quo eleganti themate si nostrae dissertationi ultimam imponeremus manum, nemo fortassis id nobis versurus esset vitio; inprimis, quum incognitum nulli sit, quae academicis exercitiis constitutae sit meta. Sed iuuat unum adhuc excutere quaesitum. Qui poena afficildebent, praesentes non solum sint, sed et libertatem defendendi sese habeant oportet. Quomodo igitur pro fortunis suis loquatur universitas, et per quem defensionis suae praesidia explicabit? Cum enim illa ad vere delinquendum apta sit, eoque criminale negotium eidem intendi queat, intendarurque saepius; atque universitas interea per se in iudicio stare neutiquam soleat, nec, etiamsi omnes comparere cupiant, possit, in criminalibus causis vero, si [54] poena in relegationem, aut fustigationem desinat, aut etiam capitis periculum sceleris sociis impendeat, procurator reiiciatur; perplexa et anceps oriri videtur controversia, quid in tanta legum ac iuris collisione sit statuendum? Syndicus namque, utcunque consideretur, Procuratoris sane vicem subit: ac veluti hic res hominum singularium in iudicio curat; ita ille personae compositae negotia expedit, et pro universitate sua in ius vocat, et vocatur, iudicium postulat, et patitur, suaeque communitatis sodales umbone suo protegit. At quum accusationis procella culpatos pervertere possit, efficique interea nequeat, ut innocens afficiatur supplicio, et Syndicus autem ab omni contracta labe immunis censeatur, sicque exsecutio sententiae certo deficiat, ceu in procuratore innoxio; ab hoc sane ad alterum consecutio nectitur minime spernenda, nimirum, ne admittatur Syndicus. Sed pervulgata tamen Doctorum opinio est, Syndicum in capitali fraude et crimine ab universitate avertendo sine discrimine adhiberi, et nunquam fere excludi. Cuius rei ratio in eo potissimum cubare existimatur, quod oppida, municipia, collegia non sint de fuga suspecta; nec etiam possibile iuris sensu, ut praefentes compareant universi: ideoque, quod in privatis rebus personisque prohibitum, in publicis et communibus sodalitii caussis credetur licitum. Ex quo consit, ut precario [55] Gailii[63] aliorumque argumento, quo utuntur, neutiquam indigeamus, quod in universitate non occurrat capital, aut poena corporis acerba. Est enim hoc, si summum contueamur ius, perspicue falsum; cum sane in omnes animadvertere Princeps possit, qui uno animo nefarium facinus patravere. Quod iam Lauterbachius[64] observavit dissentientesque in viam, a qua declinant, reduxit; monens simul, mandatum hic a Pragmaticis requiri speciale: quod etsi legibus non probatur, utut largiter in medium adducuntur; est tamen id rationi satis conveniens, dignumque, quod attendatur, utileque, ne negligatur. Cumque transmissio actorum in mores irrepserit, ac Princeps in propria caussa fisci utilitates vix soleat post habere, idcirco non erit reprehendendus, multo minus irato vultu contuendus Syndicus, si, quod iura permittunt, beneficium suis quoque impertiendum urgeat idem. Plura nunc non habeo dicere in tanta temporis ac chartae penuria. Manum ergo de tabula.

51. Dotissimo candidato praeses [loquitur] [XL]

Est, quod gaudeas, habere te patrem sapientem eteruditum, qui in id potissimum incubuit, ut in iuris arte, aliisque disciplinis liberalibus proficeres, et relictis demum. Academiae negotiis, ad publica adspirares. In quo sicuti a praepropera festinatione abstinuisti; ita plenior bonis copiis in Patriam redis, qua viros nutris praestantissimos, quos quanquam cominus alloqui non datur; tamen e longinquo colo, iisque fausta omnia et laeta apprecor. Ego vero si meae cupiditatis rationem ducerem, te nobiscum esse maxime vellem. Sed cum id rebus tuis neque conducat; neque meum sit, tuas impedire spes. Musasque nostras tanti non putem; ut Parentes, propinquos, Patronos, qui tui desiderio tenentur, longius distineas; facile te cum transigo, ceu optimo teste, qui noster in te animus fuerit, quave propensio. Haec tibi, antequam a nobis abires. Qui autem posthac sis futurus, quaeve accessio obtigerit fortunae tuae, a te, spero, resciscam. Tantum Deum rogo, ut incundiora invenias domi, quam optare possum tibi. Vale et res tuas feliciter gere. Ex museo pridie Kalendas Novembris MCCXXIV.

 

[1] Utilizamos el ejemplar que conservamos en nuestra biblioteca particular; hay una copia digital que puede consultarse libremente en Google: https://books.google.es/books?id=Zw5EAAAAcAAJetprintsec=frontcoverethl=esetsource=gbs_ge_summary_retcad=0#v=onepageetqetf=false.

[2] Libr. I cap. IX

[3] ad ff. quod cuiusque universitatis nomine

[4] cap. X. §. 2

[5] lib, VIH instit. HAEREDITATEM PERSONAE vice fungi adseveret, sicuti MVNICIPIUM, et DECURIA et societas. l. 22. ff. de fideiussoribus

[6] de similibus iuris lib. I. cap. XIX

[7] (*) Est et ubi inter privatos obtinet, nempe, ut ad universos referatur, quod sit per maiorem partem. Adtulit I Gothofredus ad R. I. 160 § I. exempla idque in obstetricibus ventrem inspicientibus observatum Paulus Ict. refe t. L. II. sent tit. 24 § 2.

[8] (**) in Leviathane cap. XVI. in f.

[9] Lib. II. cap. 5. §. 17

[10] l. 12. ff.de testibus

[11] Habet nonnulla Edmundus Merillius controversiam han illustrantia lib 1 observat cap XXIV, ubi simul ex Servio ad lib III Aeneidos Virgiliiana observat, Qurites imitari hac parte Graecos, quorum pluralis numerus inciperet a tribus: cum vicissim duos iudicet numerus dualis.

[12] L. II, ep.12.

[13] l. 15 § 1. ff.. de dolo malo

[14] l.9. §. 1 ff. quod met. causa

[15] (*) in dissert de pluribus hominibus unam personam sustinentibus Sect, II. §. VIII.

[16] (*) de Iur. ac privil. Civitat. imp. L. V. c. 7.

[17] l. 15. §. 2. ff.

[18] (*) Doctores hanc distinctionem excogitarunt, quoniam deprehenderant, militum delicta in propria et communia separari l. 2. et 6 ff. de re militari. Quod et ad Ecclesiasticorum delicta observatur traductum. Hoc loco vero ista differentia ne pili quidem est facienda; cum de peena scelerum sermo sit: atque inficete dicatur, cetera crimina universitatum manere impunita, nisi statutorum suorum limites migraverint. Quod est prorsus illiberale

[19] (*) Cent. IV. Observat. 78 n. 5.

[20] ex l. 9. § 1. ff. quod met. caussa

[21] item nulla communitas C. de episcopis et clericis

[22] in dissert. de Syndicis §. LXII.

[23] (*) v. I. Gothofredus ad l. 152. pr. de R. I.

[24] l. 5. С de fabricensibus

[25] in exercit. ad Solinum p. 703. et Basilius Caesareae in Cappadocia Episcopus epist. 277

[26] (*) Ignari sunt rerum Romanarum, quibus peregrinum videtur, victuris in cute punctis milites sgnari ac scribi. Saltem non legerunt isti Vegetium lib. 1. cap. 8. L. II cap. 5 ut praeteream sanctorum patrum loca. Ambrosii, Chrysostomi, Augustini, quae in medium tulit Iacobus Gothofredus in Comment. ad Cod. Theod. tit. de Fabricensibus l. 4. Tom. III. p. 528. Nec Salmasius eius rei est oblitus de re militari libro, nec Lipsius, nec Naudaeus in suis hac de materia scriptis: ita ut admodum imperiti videantur, qui milites hac ratione signatos vel servilem in modum, vel animalium more tractari clamitant. Est haec consuetudo admodum vetusta, nec inutilis

[27] (*) Comment. in Lib. X Cod. Tit. XXXI. l. 15. p. 260 n. 27 ubi magnus auctorum numerus occurrit, qui hunc morem Italicarum civitatium referunt, ac partim defendunt.

[28] Lib.II.cap.XXI. de I. B. et P.

[29] (*) Bene multa collegit laudatissimus Fabretti de hoc opprobrio a Graecis ad Italos derivato, ut asino insidentes facie caudae obversa in ignominiosum veluti triumphum hostes ducerentur. Nec is omittit, quod de Beatrice Augusta Friderici.Aenobarbi coniuge asinae a Mediolanensibus imposita ac caudam pro freno gerente circumfertur: quod dedecus interea non impune stetisset, diruta in vindictam et solo aequata urbe a Friderico vxoris ludibrium ulciscente. Sed confutavit hanc fabulam perillustris Vir, Domituis de Bunau, nobilium decus, in historia Friderici Barbarosse Teutonico idiomate elegantisime exposita, traditionem istam nullo firmari classico testimonio luculenter demonstrans.

[30] (**) de Clementia I. cap. 8.

[31] annal. lib. I. c. IX

[32] lib. III. Annal. Tac. cap. XXI

[33] Annul. XlV c.44.

[34] (*) Vocatur alioquin hoc supplicium capitale sustuarium, de quo Lipsius aliique de re militari Romanorum Scriptores. Unde Tacitus FUSTE inquit FERITUR, seu euditur. Conferatur Sustermannus de panis militaribus docte differens cap. IX

[35] lib. XXVIII c. 26.

[36] (*) Variar. Res. Lib. II. cap. 8.

[37] c. 5. X. de in integr. restit

[38] quae cap. 5. Lib. VI. de sent. excomn.,

[39] (*) ad authent. l. 13. C. de Episcop. et Cler.

[40] lib, II de officiis ministrorum cap. 17

[41] (*) De verbor. Signif. l. 17.

[42] cap. 53. X. de sent. excommunicat

[43] Comment. De privilegiis cap. 13

[44] cap. 10. X. de poenis

[45] (*) Vide, quae Ferdinandus Ughelli de Episcopis Squillaci, seu Scyllacensibus collegit Italia Sacrae Tom. IX. edit, secundae p. 411 Patet enim hinc, obtigisse huic iterum civitati Episcopos, eoque restitutum, quod amiserat, decus. Habent etiam idem Ughelli et editor Collets notis adiectis, quae ad caussam nostram faciunt p. 423. seq

[46] can. 25. causs. XXV quaest. VI

[47] (*) Histor. Lib. XXVI, c. 57

[48] (*) Contrarium persuaserunt multis locerum legalium scriptores, in quibus Eberhardus familiam ducit. Hi andacter statuerunt, non esse absurdum, si a contractuum et pactorum, quae ineunt Universitates, communione argumentum ducatur ad unitatem in delinquendo: in quo latet ψεύδος.

[49] Lib. II. de I. B. et P. cap. XXI. §. 8

[50] (*) Tacitus Annal. Lib, II. cap, 55. n.1

[51] Lib. II. de I. B. et Pac. cap. IX.

[52] lib. II. cap. 44.

[53] cap. XVII

[54] (*) Inscript. Classe II. n. XXVI.

[55] lib. XII C. Theod. ad l. 189. 190.192.193

[56] Lib.LI. p. 455, ed. Leuncl

[57] ad tit. ff. de Iuridico Alexandriae

[58] comment. de privileg. cap. XIII

[59] de iure fisci Lib. V. tit. II. n. 34. seq.

[60] ad legem Gallus § et quid si tantum n. 68

[61] (*) H. Zoesius ad ff. de sentent. pass. et restit. n. 7 Gailius de P. P. L. II, c. f. n. 24. Sarmiento l. c. Peregrinus.

[62] L. V. lnstit, cap. X.

[63] (*)de P. P. Lib. I. cap. X. n. 11.

[64] de Syndicis §. LXIII