Tipo publicación: Monografía
Carl Friedrich Sintenis (1804-1868)
De delictis et poenis universitatum, tesis doctoral leída el 10 de septiembre de 1825 en la Universidad de Jena. Publicado en Zerbst, ed. Gustav Adolph Kumer[1].
Para descargar el pdf original de De delictis et poenis universitatum pinche aquí.
1. Praefatio
Iam ab eo inde tempore, quo primum ad iurisprudentiae studium accedebam, ex universo huius scientiae complexu semper illa pars prae ceteris et gravissima et studio acerrimo dignissima mihi visa est, quae appellatur ius criminale Si enim redimus ad ea usque tempora generis humani, cum primum, ex agris et silvis homines in urbes coirent, ut moderata libertate hactenus indomita, vita iucundior et denique optabilis fieret, semper in primordiis civitatum invenimus ea instituta et praecepta prae ceteris esse sancita atque confirmata, quae delicta attingunt. Caussa vero non remota iacet, cum securitas civium primum sit requisitum bene moderatae civitatis. Cum vero in hisce investigandis semper ad cuiusvis populi indolem atque naturam reducamur, quid dulcius, quid gravius, quid uberius denique respectu tum experientiae vitae tum historiae rerum memorabilium generis humani inveniri potest? Interim si contemplamur, quam sit Philosophia intime cum hac praecipue iurisparte coniuncta, sine qua omnino scientia nulla est; si consideramus, [VI] quam sit gravissima haec materia e ratione finis civitatum, quae dignior esse potest ut a philosopho aut a iurisperito omne in eadem studium collocetur? Quae autem gravissimi ponderis materia una etiam est e difficillimis totius iurisprudentiae; requirit enim non tantum, ut ceterae fere omnes eius scientiae partes, memoriam numerorum atque regularum et rerum divitias, sed etiam studium philosophiae intimum et quoad respectum finis et salutis civitatis, et quoad animum, naturam et cuiusque singuli hominis indolem. Quum enim in ceteris scienctiae nostrae partibus plurimum sit positivum atque mere in legibus conditum, de quarum vi ac veritate dubitari non potest, in hac permultarum regularum sub iudice lis est. Quam ob rem in Iure criminali plurimum adhuc esse et reficiendum et augendum neminem negare haud inique contendam.
Cum vero nunc mihi copia oblata sit, ex aliqua Iurisprudentiae parte thema et eligendi et luculentius collustrando, de eodem quae sentiam, explanandi, Ius criminale prae ceteris arrisit, e quo illud sumerem. cuius cum non tantum una sed potius multae, ne dicam plurimae partes, sint controversae, de iisdemque multum in utramque partem a doctissimis celeberrimisque viris disputatum, semper ea quaestio notatu et [VII] cogitatione dignissima mihi visa est, quae ut gravissima et frequenter obvia, ita quoque difficillima, –quaestio scilicet “num universitas delinquere et puniri possit? “–. Mirifice autem hoc thema ab eo iam inde momento, quo primis labris, ut aiunt, ius criminale attingebam, me allicuit, et multa in idem, quae ubique occurrebant, digessi et collegi: quapropter non temere hanc materiam dissertationi huic supposui.
Multa autem hac super quaestione et a doctissimis praeteriti saeculi viris, et ab illustrissimis nostrae aetatis, scripta sunt; multi negarunt eandem, multi affirmarunt: in utraque parte viri ingentis ponderis, qui tanquam lumina coeli iurisprudentiae effulgent. Sed haec ipsa inter praeceptores et scientiae choragos contentio, acrius quemlibet studium nostrum persequentem et afficere et allicere oportet ut distinctius eam contempletur et penitus rem pernoscat.
Interim vero difficillimum est, de re tam litigiosa decernere aliquid, atque iudicium ferre: licet enim uni partium nos addicamus, tamen alteram refutare oportet.
Nobis autem semper eorum sententia visa est optima, et philosophiae et iurisprudentiae praeceptis plurimum congrua, qui affirmarunt universitatem delinquere et puniri posse. Attamen iam hic notandum, hoc tan- [VIII] tum generaliter dictum esse atque intelligendum: multae enim circumscriptiones adiicientur. Utut enim omnium, quorum hactenus nobis affirmantium occurrerunt, sententiae sunt editae, minime nobis ipsis placere potuerunt, quippe quae omnes indistincte affirmantes ad quaestionem nostram responderunt, nulla qualitatis criminum ipsorum ratione habita.
Necesse vero erat, haec iam praemittere, quia multa sequentur, quae nisi iam nostra sententia expedita esset et in lucem prolata, obscura viderentur.
Multum tamen abest, ut nos putemus eos, qui de re illa quae in dubio sint constituta, omnino ita explanare possimus ut nihil deficiat ad rem penitus perspiciendam, neque arrogantiae nobis, quae diximus, dari volumus, sed pensatis utrinque et affirmantium illam quaestionem et negantium argumentis, quae meliora videntur anteponemus, propriam vero sententiam, quam poterimus, optimis rationibus suffulciemus et plane non abs veritate esse demonstrare operam dabimus, et contenti erimus, si quid adiuverimus ad meliorem opinionem clariore luce collustrandam. [1]
2. Praemissa quaedam de fontibus et litteratura
Ex fontibus nostris iuris Romani pauca nobis sese obtulerunt; plura e Iure Germanico. Si quid vero in Iure Romano controversi alicui obveniat, neminem hoc mirari velimus, quia ex diversis Pandectae scriptoribus sunt digestae, quos pariter ac nostros dissensisse nemo iam negat: et Iustinianum quoque omnium dissensus tollere voluisse quidem, sed non potuisse constat: proinde vero iurisconsulti Romani quod in civili immenssum in iure criminali parum profecerunt. Iuri denique canonice minimum esse dandum equidem contendere non dubito.
Quod vero ad eos attinet, qui hac de materia scripserunt, magna, ut iam commemoravimus, inter eos contentio exstitit. Non mirum enim de materia, iam ab initio tantopere in dubium deducta, multos virorum doctorum, quae sentirent, scriptis explanasse et suffragia in publicum [2] edidisse. In magna vero conscriptorum de hac re copia, discrimen faciendum est inter illa, quae nostram rem ipsam attingunt, et ea, quae ad singulas materias cum illa intime coniunctas, seorsim spectatas, pertinent: quae utraque recensere nostrum est. Postremo vero loco dabimus recensionem compendiorum, in quibus V. D. de illa quaestione egerunt, et enumerationem atque comparationem, cui se quisque parti addixerit, cuique sententiae subscripserit.
a. De quaestione nostra, universim spectata, scripserunt. [I]
- Ant. Cretschmer de delictis et poenis universitatum. 1680.
- Frid. Willenberg de universitate delinquente. Gedan. 1720. in eiusd, exercitat. Sabbath. T. I. p. 214.
- Hieron. Gundling (sub nomine Phil. Christ. Stoll) de universitate delinquente eiusque poenis. Hallae 1730.
- C. Vosmaerdoctrina de imputatione ad delicta univers. applicata. Lugd. Bat. 1775.
- Fr. Iacobi de iure puniendi univers. Lugd. Bat. 1750. [3]
- Fr. Malblanc Observatio ad delicta univers. in eiusd. opuscul. ad Ius Crim. spectant. Erlang 1793.
- Klein, in wiefern können moral. Personen beleidigen und beleidigt werden? – im Archiv d. Crim. R. B. III. 3 N. 2.
b. De rebus singulis ad hanc materiam spectantibus scripserunt. [II]
- Adriam Christoph. Beyer de Collegiis amicum opisicum. Iem 1688.
- Conr. Zahn Ichnographia municipalis. Col. 1698.
- Thomasiusproblema Iurid. I an ex factis antecessorum illicitis teneatur collegium. Lips. 1725.
- Fr. Beckeran et quatenus collegium culpam ab uno a1terove ex suis membris vel antecessoribus commissam praestare teneatur? –Götting. 1741.
- Richterde obligationibus successorum in collegiis ex antecessorum factis. Lips. 1751.
- Rivinusde culpa ab uno Collegarum commissa a toto collegio praestanda. Lips. 1742.
- Crellde Senatorib. et quatenus ex eorum [4] factis teneatur civitas. 1736 (Diss. f. 4. n. 26).
- Adrian Beyer de colleg. opificum a 710 (Ien. 1688).
- Lauterbach theorico practicum, III. IV. 25
- Besoldin delib. ex Lib. D. 3. qu. 26. et tractatu de Iure univers. C. 7 et p. 3. Cons. n.110.
- Goed. in L. 17. D; num. 20. sq. de S.
- Martin Uranus H. cons, 46.
- Cravett 595.
- Mynsius IV. Obs. 78.
- Milla Crim. n. 42. sq.
- Martaad Dig. T. univers C. 21. 23. Bibliotheca iuridica univers. a Schrötero, denuo ed. Moegling, Norimberg. 1756. Vol. II.- Lit. V. p. 1260.
- Hiero Magonius Luc. 72.
- Kirchovius L var. Ictor. Cons. I. qu. 4.
- Lynkeri 820.
c. Multi praeterea sunt qui in compendiis iuris criminalis et alias, nostram materiam tractarint [III]
Exempli gratia:
- Quistorp. in Compend. Iur. Crim. 31.
- Meister §. 33. [5]
- Schröter § 38. B. I. p. 77.
- Tittmann §§. 39. 1131.
- Koch D. § 98.
- Thibaut §§. 221. sq. 1127. sq.
- Leyser Pand. 533. (auct. G. W. Iemmrich) et Sp. 283 m. X.
- Dornim pract. Commentar. Th. I. § 36.
- Cremanide L. crim. 1 P. I. C. 6 § 59. q. 73. 74 (prodiit Ticini 1779)
- Hommel 601.
- Wening – Ingenheim § 70.
- Dabelow R. § 84.
- Westphalin Comp I. Crim. 113.
- Feuerbach § 28.
- Grolman § 53. idem in Biblioth. d. peinl. R. Th. II. St. 1. p. 431.
- Kleinin Comp. §. 137 et in nota ad ed. nov. Quistorpiani § 31.
- Pastoretdes Loix pénales Th. II. p. 123.
- Nettelbladtin Syst. elem. Iurispr. L.II. S. II. T. III. § 577.
- MartinLehrbuch des Criminalrechts. Heidelb. 1825. §. 38.
Superest ut adiiciamus quam promisimus recensionem atque comparationem V. D., qui in utramque partem disputarunt. Ab eorum partibus autem, qui negarunt universitatem delinquere et inde puniri posse, sunt hi:
- Thomasius 1.
- Nettelbladt l. [6]
- Klein 1.
- Malblanc 1
- Haubold (in Diss. quae prodiit sub nomine Gaudlitzii, et inscribitur “de finibus inter Ius et Universitat. regundis” § 15).
- Feuerbach 1.
- Grolman l.
- Martin l.
Magna magnis nominibus obstant; contrariae enim sententiae fovent:
- Omnes quorum nomina pag.4. continentur.
- E veteribus:
- Carpzovius
- Gail
- Puffendorff (v. § 21 infra)
- Gundling l.
- Meister l.
- Quistorp l.
- Dorn l.
- Cremani l.
- Hommel 1.
- Dabelow 1.
- Wening-Ingenheim. l. l.
- Schröter l.
- Tittmann 1.
- Weisse [quod mihi ex praelectionibus viri illustrissimi constat.]
- Thibaut l.
- Koch l. [7]
- Leyser 1.
- Erhardt in: Entwurf zu einem Strafgeselz buch für Sachsen, ed. Friderici, Gerae et Lips. 1816. Art. 516-18. 39. 2087.
- Becker 1.
- Bauer (Prof. Götting.) [quod mihi ex praelectionibus eiusdem constat.]
Liceat adhuc explanare, quinam ordo in Dissertatione ipsa servatus sit, et qua ratione in materiis et disponendis et tractandis versati simus.
Primum necesse erat ut de natura atque indole ipsius universitatis, quatenus nostrae rei sufficeret, ageremus, quippe quia hisce non satis expeditis, nec ea ratio atque conditio satis perspici potest, in qua universitas et singula eius membra, seorsim spectata, versantur respectu civitatis, nec ea, in qua versantur singuli partim ut universitatis membra, partim ut privati erga externos aut erga ipsam universitatem spectati.
Transibimus deinde ad quaestionem ipsam, cui respondendum est, quod quidem perficere studebimus, eo ordine, ut primo loco de singulis auctoribus agamus, qui nobis sunt contrarii, eorumque argumenta expediamus; deinde vero propriam sententiam patefaciamus ita, ut problematis sulutionem e Philosophia, e physica et morali facultate universitatis eruamus, tum ex [8] iure positivo, denique vero ex praxi et usu fori deducamus. Apud singulas quasque materias auctores et fontes ex quibus hausimus demonstrandi, et contrarium tuentium argumenta refutanda erunt.
Postremo loco de poenis ipsis, quibus universitatem afficere liceat, breviter dicemus. [9]
3. Doctrina generalis de personis moralibus. [Cap. I]
a. De origine notione atque indole universitatis. [Tit. I]
- Hauboldin dissert. supra laud.
- Westphalde iure singulor. Hal. 1787.
- Frankde iure singulor. Lips. 1755.
- Hommel 601. 187. n. 1. p. 317.
- Carpzov. Decis 205. n. 18 sq.
- Leyser pand. 283. med. 10.
- Thibaut §§ 219-23.
1. Postquam homines e tectis silvestribus atque ex agris, ubi hactenus abditi atque dispersi, passim vagati, victu fero vitam sibi propagaverant, ratione quadam unum in locum conducti sese congregaverant, urbibus vero conditis, fidem colere atque iustitiam retinere didicerant, ut non modo labores [10] excipiendos communis commodi causa, sed etiam vitam amittendam putarent, primum quod in nova civitate respiciendum atque servandum videri potuit, profecto erat securitas publica, sine qua omnino illa subsistere non potuit. Hanc vero non solum intelligi velim eam, quae et civitatem et civium singulorum salutem custodiret in periculis aut vitae aut bonis suis imminentibus, sed omnino quamvis rationem atque consilium, quod prospiceret administrandae iustitiae ceterisque negotiis ad vitam et securam et iucundam reddendam necessariis. Quod licet officium cuius vis singuli esset civis, quippe quo particeps fieret commodorum inde sibi praeparatorum, saepe tamen accidere potuit, ut singulus non ea ratione atque modo perficere id posset, ut finis semper impleretur, quia etsi animus atque voluntas propina. Adesset, facultas tamen privata nimis esset tenera, quam quae tali muneri satisfacere potuisset. Itaque invenimus in quavis bene instituta civitate, ut id quod singuli suscipere et perficere non possent, pluribus et sapientia et experientia munitis atque praeditis viris, publica auctoritate mandatum sit.
2. Primae vero huiusmodi consociationes videntur fuisse magistratuum, id est, personarum, [11] quae saluti et securitati publicae immediate prospicerent, quae ius dicerent, ceterisque negotiis civitatis administrandis prae essent. Deinde cum homines in cultura latius progrederentur, auctisque inde rebus ad vitam cultiorem humanioremque necessariis, novus fons collegiorum ortus est, quia et talibus rebus communi animo et coniunctis viribus melius, quam singulo cuique permissum erat, prospici potuit. Hinc mihi origo corporationum in universo profecta videtur. Apud Romanos vero earum societatum –excipio scilicet collegia magistratuum quae iuribus personae moralis erant praedita– non multae inveniuntur, quod ex ipsis verbis l. 1. pr. §. 1 D. quod cuiuscunque univ. nom. elucet:
Paucis admodum concessa sunt huiusmodi corpora, ut ecce vectigalium publicorum permissum est corpus habere: vel aurifodinarum vel argentifodinarum et salinarum. Item collegia Romae certa sunt, quorum corpus senatusconsultis, atque constitutionibus princinpalibus confirmatum est, veluti pistorum, et quorundam aliorum.
3. Frequentius occurrunt corporationes in iure germanico et in propria patria, ubi etiam origo multiplex, in ea praecipue aetate, quae appellatur medium aevum. Saepissime enim fiebat [12] ut ad tuendum dominium, in bellicosis istius aetatis temporibus, plures sese congregarent ad finem huncce communem, qui deinde aut sponte sua indolem collegiorum assumserunt, aut etiam ab ipsa civitate acceperunt, postquam omnes de commodo inde civitati parato persuasos sese habuerunt. Quo tamen themate amplius ulteriusque exponendo a fine proposito nimis abduceremur[2]. Hinc notio universitatum translata est in urbes, pagos, civitates. Simile quid quidem iam apud Romanos invenimus, attamen non eo ambitu, quo apud nos. Cum enim Respublica Germanorum iam ab initio ex multis minoribus civitatibus esset composita, quibus iterum urbes et villae continebantur, quarum quaelibet vices membri totius civitatis sustinebat, ordo vero atque ratio regiminis plerumque in Democratia esset condita, factum est, ut sensim cuilibet consociationi civium facultas personae moralis tribueretur, quae in concionibus populi per legatos repraesentabatur. Hoc etiam rerum naturae convenit: civitas enim ipsa habetur pro corpore: corpus ex singulis membris compositum esse constat, quorum quodvis vices suas sustinet, et vires ad communem finem persequendum offert: inde in civitate necessarium [13] erat communioni civium facultatem personae moralis tribuere; ut voluntas populi eo facilius cognosci posset; cuivis interim communioni ab initio finis suberat communis, aut quoad publicam salutem aut quoad proprium commodum, quae ut serventur augeanturque omnium interest civium, vel sc. ad securitatem eorum, vel onera ferenda communia, vel omnino ad melius regimen atque moderamen civitatis: et huic fini facultas personalis, publica auctoritate munita, optime satisfacere potest.
4. Utut singuli vero cuiusvis civis et iura et obligationes sensim sensimque augebantur, postremo vero legibus sancitis, firmabantur regulabanturque, ita etiam omnes intelligebant, necessariam esse constitutionem certam corporum et collegiorum. Cum vera universitatibus semper communis subesset finis, quo tanquam una persona publica auctoritate munita fungebantur, facile est intelligere, ut a legibus etiam quoad conditionem suam, et erga civitatem ipsam, et erga externos, pro una persona declararentur, quae postea appellata est moralis seu ficta. Quam ad fictionem etiam id forsan non parum attulit, quod munera quaedam publica singuli susceperant, iidemque tanquam personae publicae: sin igitur plures ad [14] similem finem forte latiorem, administrando munere assequendum vocarentur, habebantur pariter pro una persona, quia voluntas eorum coniuncta, pro una voluntate, eademque collegii universim spectati existimabatur.
5. Nunc demum licet ut definiamus universitatem: est autem eadem coniunctus ad certum finem numerus personarum, publica auctoritate munitus, qui partes singuli subiecti iuris sustinet.
Primum vero requisitum est publica auctoritas[3], qua deficiente indoles atque natura, universitatis tollitur, cum una quidem notarum personae moralis deficiat. Nulla igitur universitas privatim exsistere potest: abest enim finis publicus communis, quem neque sumere sibi potest universitas absque consensu civitatis, aut, qui partes eiusdem sustinet, principis, neque assumtum recte implere, ob ipsum defectum publicae auctoritatis et, quod hinc sequitur, ob deficientem facultatem personalem. Initio autem certe tria membra universitatis adesse debent[4] deinde unicum [15] ad continuandam eandem sufficit[5]. Commemorandum hoc loco adhuc, universitatem esse immortalem, ut vulgo aiunt: hoc iam sequitur ex fine qui ipsi subest, plerumque perpetuo: novis enim insuper accedentibus membris non mutatur universitas, neque decessu veterum, sive conditionem, sive finem, sive iura obligationesve eiusdem spectes[6].
b. De iure interno et externo universitatis ipsius et singulorum eiusdem membrorum. [Tit. II]
6. De singularibus personarum moralium divissionibus[7], nihil hoc loco dicendum visum est, [16] quam quod rei nostrae satius perspiciendae prodest. Sunt vero corporationes aut tales, quibus a principe ipso negotia administrandae civitatis commissa sunt, aut quae in finem privatum ab initio, deinde in publicum permutatum, publica auctoritate congregati sunt, aut ad priorem tendentes, secundum una implent.
7. Omnis vero universitas omnia iura et obligationes privatorum subire potest, exceptis profecto iis quae tantum a personis singulis suscipi possunt, ut sponsalia, testamenti factio activa etc, salva tamen eorum qualitate personali: fieri enim potest ut etiam privato alicui deficiat unius plusriumve negotiorum eius generis facultas, nullum vero inde ipsi nascatur detrimentum quoad facultatem subiecti iuris. Singula vero membra universitatis non habentur pro privatis e respectu rerum et negotiorum ad universitatem spectantium, sed idealis adest persona, quam singula membra repraesentant[8]. Hinc dominium universitatis non singulis membris pro rata competit, sed universitati qua tali[9]. Conditum est legibus [17], ut habeat universitas arcam[10] communen, cuius administratores pariter ac ceteris negottis praepositi, ab universitate eligi et constitui possunt.
Quia vero ut cuiuslibet singuli, ita etiam universitatis necessarium erat voluntatem cognosci, et huic leges praecaverunt constitueruntque, ut ad concionem omnia membra convocarentur, e tribus vero duae certe partes adesse deberent, et ex hisce in quod maior numerus vergeret, pro universitatis voluntate habendum sit[11].
8. Quod deinde attinet ad Ius universitatis ipsius erga membra sua metipsa, obligata sunt haecce ad omnia onera pro rata praestanda[12]. Potest deinde universitas actores, syndicos, et administratores[13], ut iam supra commemoravimus, ex suis eligere membris, ab iisdemque eam postulare diligentiam, quam tutores debent. [18]
9. E respectu externorum, universitas vices subiecti iurissustinet, ut supra iam demonstravimus[14]. Attamen universitas singulari inspectioni et tutelae civitatis subdita est, et inde pluribus gaudet beneficiis et privilegiis omnibus pupillorum, de quibus tamen si latius agere velimus, nimis abduceremur a proposito.
10. De singulis membris eorumque iuribus haec praecipue mihi visa sunt.
Sunt vero singula membra tantum ratione atque respectu negotiorum universitatis talia, id est, conditio eorum erga externos talis est, ut in omnibus negotiis aut rebus, universitatem spectantibus pro membris habeantur, et ad statum eorum, qua membrorum, sit respiciendum, in ceteris vero negotiis et erga se invicem et erga externos, pro nudis existimentur privatis. Inde vero sequitur, quoad ea negotia et facta, quae tanquam membra universitatis ex eius voluntate suspecerunt, haec membra qua privatos adiri non [19] posse, sed universitatem ipsam esse petendam[15], neque propterea, quod ipsi, qui universitati insunt, qua privati, aliquid gesserunt, absque consilio et mandato universitatis, licet ratione et forsan in utilitatem eiusdem, universam personam moralem esse adeundam[16].
Hactenus igitur doctrina e rei natura et e iure civili deducta, quam breviter praecognoscendam utile putavimus. Iam vero ad quaestionem principalem transeamus. [20]
4. Num universitas delinquere potest? [Cap. II]
a. Iureconsultorum, qui negarunt universitatem delinquere et inde puniri posse, sententiae et argumenta. [Tit. I.]
II. Haud abs re fore putavi, si primo loco declarare tentarem, unde nam magna illa inter viros doctos contentio atque dissensus emanaverit.
Veterum autem fere omnes consentientes eo convenerunt, universitatem delinquere et puniri posse: claris enim hoc verbis ex scriptis eorum laudatis patet. Nimis vero ab iis atque indistincte hoc extensum, quippe qui universitati omnia delicta tribuere haud dubitarent, quod recentiores, acrius rem secum reputantes, non tulerunt, sed contrarium statuere conati sunt, [21] universitatem sc. nunquam delinquere, sed semper in singulos esse animandvertendum. Variae attamen iam inter veteres pariter ac recentiores exstiterunt contentiones. Momenta plurimum in dubium vocata erant:
- An, si delictum ab universitate commissum sit censendum, omnia participasse membra oporteat?
- An in duces ac principes delicti acrius sit saeviendum?
- Num successores teneantur ex delicto antecessorum?
- Num qui non erant participes delicti, eandem quam qui interfuerunt, poenam luant?[17]
12. Sin vero ab eo inde proficiscamur, eorum ab initio locum tenuisse opinionem, qui affirmarint, universitatem delinquere posse, rationi optime convenire videtur, ut dubia illis obiecta, motasque disceptationes contemplemur, priusquam nostram sententiam et patefaciamus et probare operam demus. [22]
Chorum vero duxisse videtur Thomasius in ea quam supra nominavimus dissertatione: attamen hic magnas sibi ipsi opposuit dubitandi rationes, quas refutare non potuit. Hunc plures ut demonstratum est, secuti sunt. Sufficere vero arbitror, si ea argumenta, quae a novissimis, (Malblanc, Klein, Grolman et Feuerbach) protracta sunt, hoc loco adducam, praesertim cum in horum scriptis omnia, quae iam veteres moverunt, aggregata congestaque sunt.
13. Malblanc[18] vero omnino negat universitatem delinquere posse: dubia contra hoc praeceptum mota tribuit formandae ideae talium delictorum et diversis poenae et satisfactionis privatae notionibus. Sententiam suam deducere tentat[19]:
- Ex natura delictorum, quod sc. non universitati qua tali, sed singulis poenae infligantur[20] et ad delictum aut culpa aut dolus pertineat, quorum neque hic, neque illa in universitatem cadere possit[21], quippe ad quam posteri [23] etiam pertineant[22]: denique quod ad delinquendum et poenam ferendam subiectum fictum non sit habile, sed subiectum physicum requiratur et factum in sensus externos cadens[23].
- E natura poenarum[24] quippe quae sint mala, quae tantum a subiecto physico, haud vero ideali lui et tanquam talia sentiri possint, et quum poenarum species aliquae, ut capitales, corporales et libertatem concernentes, in universitatem non cadant[25].
Pecuniarias etiam poenas neutiquam censet auctor ex aerario desumendas, sed ex bonis potius singulorum. Poenas vero, quae amissionem praescribunt privilegiorum, ad certum tantum tempus esse, minime vero in perpetuum decernendas.
III. E legibus positivis: enumerantur autem:
- 22. C. de poenis et L. 34 de iniur.[26] [24]
- Locus e caesareo capitulatione[27].
- Cap. art. XX. §. 8[28].
- E praxi et usu fori dubium moventia refutare studet auctor postremo loco[29].
14. Summa eorum quae Klein pronuntiavit, est haec. Primum vero notandum est plerumque eundem tantum mediate de quaestione nostra agere, quia maior pars dissertationis suae in eo momento pertractando versatur “num universitas qua talis laedi queat?” Attamen plura etiam gravioris ponderis nostram rem respicientia enumerantun. Summum eius principium est vero quod obtineat, ratione illa, quae inter personas ad consociationem congredientes intercedit, non novam formari substantiam, sed tantum conditionem certam personarum illarum erga et inter se metipsas regulari: hinc etiam idealem quam vocant personam [25] non esse imputationi subiectam, inde nec poenae capacem: itaque singulis tanquam auctoribus poenas esse infligendas: eas vero paenarum species, uti privatio bonorum aliorumque iurium, eo tantum casu admittendas censet, si universitas ad proprium sit commodum instituta[30] neutiquam vero si ad civitatis salutem, quia haec se metipsam puniret[31]. Ceterum etiam hic leges positivas secum consentire censet sed quaenam sint, sapienter tacet[32] . [26]
15. Grolman deinde alia quam duo anteriores exhibet argumenta; primum enim de delictis universitatum in legibus imperii nil esse proditum, monet[33]. Hanc ob rem obtinet “delicta universitatum e Germania exulere, eademque iis tantum esse imputanda, qui voluntatem corporis ad tale delictum direxerint. Exempla vero quae praxis exhibeat et historia Germaniae suppeditet, nihil aliud esse quam facta principum non legibus sed soli politiae convenientia, eoque tendentia, ut maior rerum ambitus nimiaque processus extensio vitaretur[34]. [27]
Feuerbach vero obtinet “universitatem non alias esse talem, quam fine suo determinatam; quatenus igitur a fine recedentia agant membra, quatenus delicta committantt, ea id non agere ut universitatis membra, sed perfinde esse, ac si a singulis commissum sit delictum.
Hac autem sunt clarissimorum adversariorum nostrorum sententia. [28]
b. Demonstratur universitatem delinquere et puniri posse. [Tit. II]
i. Art. I. E ratione philosophiae et indole universitatis naturali.
16. Transimus nunc ad eam partem, quae et gravissima est et difficillima; demonstrandum enim est universitatem qua talem delinquere posse et recte inde poena plecti, id quod primum e philosophia et naturali indole ac conditione deducere tentabimus. Priusquam vero ad hanc demonstrationem transeamus ipsam, oportet nos summum nostrum principium, dubia illa quaestione satis perpensa, patefacere, quod et legibus et rerum naturae plurimum convenire visum est:
Universitas delinquere potest: attamen tantum ea crimina ipsi qua tali imputari possunt, quae ad negotia pertinent cum fine suo perpetuo cohaerentia. Omnia cetera delicta, quae cum fine suo neque cohaerent, neque ad eum referri possunt, nullatenus universitas committit, sed recte singulis imputantur, et tunc [29] recte iudicatur res secundum analogiam conspirationis[35].
Patet igitur nos recedere a sententia eorum, qui indistincte universitatem omnia delicta committere posse arbitrantur et contradicere iis, qui contra plane eam delinquere posse negent. Una vero me fateri oportet me praecipue per illustrissimi Feuerbachii praeceptum permotum –de quo mox latius agam– eam sententiam, quam modo exhibui, assumsisse, quia sc. fine deficiente universitatis ratio deficit.
17. Cum vero delictum quodlibet animo et corpore consistat, corpus autem ex facto ipso patefiat, animus in voluntatis determinatione certa sit positus, universitas etiam qua talis delinquere potest, si modo ipsi voluntas concedatur: hanc vero leges ipsae eidem tribuerunt qua personae, id est subiecto iuris. Quis vero est, qui hanc ad facta laudabilia tantum restringat, in vituperabilibus neget? Voluntatem necesse est leges personis [30] concedere, et quidem recte et secundum leges agendi, et in partem deteriorem ruendi, quod enim si non fieret cur leges poenales constituerentur? Nonne potius liberam voluntatem leges in omnibus poscunt delictis? Quae igitur cum in omni negotio, tam vituperabili quam laudabili, personis qua iurissubiectis sit concessa, cur universitatibus, quibus personae id est subiecti iurisfacultatem leges addiderunt, si voluntas generaliter tribuatur, neganda sit in delictis, ego certe non video: immo leges omnium paene nationum praescribunt quomodo eadem in universitate cognoscatur; neque lex unica mihi nota est, qua voluntas in facto vituperabili universitati sic denegata, sed plures id recte affirmantes.
Est idoneus hic locus visus, quo Feuerbachii sententiae occurramus, quippe qui contendit, ut supra demonstratum est, universitatis actiones moderandas esse secundum finem eiusdem perpetuum: quam si excederet temere, rationem universitatis tolli et singulos poenas luere.
Nemo autem profecto erit, qui neget hunc finem eatenus esse laudabilem, quatenus cohaeret cum salute civitatis, vel mediate vel immediate. Unde vero ex hoc fine laudabili, si modo voluntas, ut demonstravimus generatim sit concessa, sequatur, universitatis voluntatem etiam ad laudabilia [31] facta, esse restringendam, ego intelligere non possum. Nonne etiam quilibet singulus civis a delictis arctus est legibus? –Nonne et huic semper a legibus laudabilis est finis propositus?– Finem excedere est idem ac negotia suscipere non ad finem pertinentia: quam diu autem intra finem remanet universitas, rationem etiam eius remanere, inde eandem qua talem agere, certum est.
Quid igitur, si in ipso fine suo acutissime persequendo universitas delictum committet? Nonne remanet intra limites finis? nonne, his non obstantibus, dicendum est notionem universitatis non tolli? Ceterum vero non est necessarium, ut ad finem ipsum recurramus: quid, si excessus aliquis fiat in exercendo iure aliquo, cum fine universitatis cohaerente, aut ex eodem emanente[36]? [32]
Quis dubitaret talem excessum imputandum esse universitati qua tali?[37]
Cum vero ad universitatis voluntatis et declarationem et cognitionem legibus ipsis statutum sit, duas e tribus partibus membrorum adesse debere, quarum maioris partis consensus pro totius universitatis voluntate habendus sit, etiam hoc in delictis committendis sufficere clarum est[38]. Quamobrem praeceptum veterum aliquorundam iurisconsuto abiiciendum, qui licet in genere voluntatem [33] universitatis legali modo declarandam agnoscant, tamen ad eandem in caussis criminalibus prudendam omnium membrorum consensum poscunt. Nescio quid iurisconsultos ad hanc sententiam permoverit, quae cum ratione universitatis nullo modo coniuncta est. Leges certe positivae ne verbum quidem de hac re commemorant, et philosophia iuriscontrarium suadet.
18. Conditionem personae vero moralis separandam esse ab ea membrorum singulorum qua privatorum, negarunt quidem nonnuli[39], sed probare non potuerunt: alia enim profecto ratio est in qua versantur erga externos congregati ad certum finem, quibus, ut universitati, a civitate tributa est personalis facultas, alia est membrorum separatim spectatorum[40]. Hinc negari non potest, novam etiam, a singulis diversam, existere substantiam, quae consistit tum in coniunctis membrorum viribus ad finem sibi mandatum persequendum, tum in qualitate attributorum subiecti iuris, tum in declaratione praecipue civitatis ipsius, hanc consociationem esse personam –ergo novam et separatam substantiam–; tum denique [34] in fine ipso, quem universitati subesse semper necesse est, et qui nequaquam ad singulos quosque sed potius ad universitatem qua talem referendus est; quippe cui soli in universo mandatus sit, neque singulis. Hanc in lege naturali et philosophia conditam rationem ius positivum secutum esse, iam exinde apparet, quod nomine utitur personae fictae. Plurima etiam –secundum nostram sc. theoriam– delicta quae in universitatem cadunt, eiusmodi sunt, ut tantum ab universitate quae tali committi queant, et ad quae committenda singulis facultas et moralis et physica deficit. Immo actiones universitatis ad neminem quam ad solam universitatem pertinent, nequaquam ad singulos[41].
19. Sin vero clara luce, ut videtur, hactenus materia nostra conspersa sit, iamque satis demonstratum, facultatem delinquendi tam moralem quam physicam universitati non deficere, profecto ex rerum natura sequitur, etiam poenam in eandem cadere debere. Regrediamur vero primum [35] ad praeceptum quod firmavimus “conditionem et notionem universitatis ab ea singulorum membrorum distincte esse separandam”. Corporationem igitur ipsam, si quid male gesserit, quod fieri posse demonstravimus, secundum regulam: “delicta suos tenent auctores”, puniendam esse qua talem, rationi et rerum naturae convenit.
Qui[42] aliter sentit is confundit fictam personam illam universitatis cum personis universitatis et more sophistico prolabitur in aliud genus a genere alio, qui turpis in concludendo error et vitanda a sapiente fallacia. Non luant singula membra quod universitas commisit, ne in subsidium quidem, multo minus in solidum.
Voluntas enim perniculosa et facto expressa est, quae punitur in delinquente et quidem in animo eiusdem. Quia vero animus secundum indolem suam atque naturam aliter puniri nequit, quam mediate per corpus, necessarium est ut in eodem pef factum externum poena exerceatur. Corpus vero universitatis abstracta idea est personae eiusdem, in hac igitur sola poena est exercenda; si universitas quid commiserit. [36]
20. Contemplemur nunc quaestionem propositam, “utrum universitas ob delictum sit punienda an potius singula membra” e ratione iurispublici et civitatis. Civitas vero, si consociationem aliquam ad certum finem congregavit, poscit ut eadem qua talis officio suo satisfaciat et obstringit eam legibus: quas si negligit, quis poenam infligendam dubitabit? Neque vero civitas, ut aliquibus placuit, semetipsam punit, simulac universitatem, quam ipsa ad certum finem congregavit, poena persequitur: primum enim coniunctio inter civitatem et universitatem communiter talis esse non solet, ut poena huic inflicta redundet in illam. Quod vero ad damnum inde imminens ex poena forsan profecturum spectat, nonne etiam poena cuilibet singulo civi iniuncta, si accuratius rem perscrutemur, eatenus aliquid damni civitatis iniicit, quatenus civis ipsi aut eripitur aut certe ad tempus impeditur vires suas saluti offerre civitatis? Denique vero si re vera aliquid detrimenti capiat respublica ex poena universitati alicui iniuncta, –quod bonus tamen gubernator reipublicae mox reficiendum curabit– melius profecto idemque salubrius erit, minore damno perpesso, maius, quod immineret, avertere. Iniustum porro foret, si civitas id, quod universo [37] corpori mandavit qua tali, a singulis posceret: hi enim non qua singuli obligantur civitati, sed tantum qua corpus, ergo ad hoc solum in omnibus eiusdem negotiis recurrendum; ab hoc qua tali officia ad finem suum spectantia poscuntur praestanda, nequaquam vero a singulis, qui nullo modo qua tales ad munera et officia universitatis civitati obligati esse possunt.
21. Audiamus nunc vero magnorum aliquorundam virorum sententias: quorum primum locum tenere videtur Hommel, qui ita sentit[43]:
Nec tamen iure naturali puniri civitas aliter potest, quam ut civitati adimantur quae civitatis sunt, nempe communia bona, aut etiam puniatur privatione honoris et libertatis, ut verbi gratia municipium fiat, quae libera fuit civitas, ut muros perdat, nundinas, arma, naves, agros publicos aut autonomiam. Negare quidem non possum etiam sic singulos et innocentes fortasse homines, saltem per indirectum, puniri, sed damnum quod dirutis muris aut turribus aliisve honoribus civitatis amissis singuli sentiunt, iniquum non erit, quia ex propriis bonis cives tunc nihil amittunt, sed ea tantum quae ad eos non [38] pertinebant nisi per universitatem, ea inquam quae in universitatis, non in singulorum dominio erant. Sublata Iesuitica societate dolebam initio quidem, singulis patribus alimenta a subversoribus ordinis non civilia sed tantum naturalia relicta fuisse, sed re curatius perpensa, si totus ordo peccavit, quod pro infallibilitate sua Clemens XIV statuit, secundum regulam quam modo tradidi, patres singuli merito caruerunt honore, reditibus et proventibus, quae non habuerunt nisi ex ordine. Itaque quum nemo eorum sua propria bona perdiderit, iniquum mihi non videtur tantum naturalia alimenta iis praestari neque civilia. Amiserunt ea tantum quae non ad eos pertinuerunt, nisi per ordinem. Hoc iustam puto et aequum.
At vero ut propter universitatis delictum cives propria bona amittant, a natura penitus abhorret, nisi unus alterve civium ipse per se aliquid perpetraverit, et tunc non propter alienum universitatis delictum, sed propter suum factum merito punitur.
Puffendorfii verba[44] de re nostra, licet ad materiam infra latius pertractandam pertineant, hoc loco, etiam non plane erunt abs re: [39]
Hier entsteht die Frage, ob eine Gemeine Verbrechen halber gestraft werden könne, auch wenn die Leute nach verübten Verbrechen schon zwei und dreimal abgestorben sind. Einige wollen dies bejahen, weil die ganze Gemeine immer die alte und vorige bleibt, obgleich die sonderlichen Personen und Mitglieder derselben abgehen und verändert werdern. Dazu schickt sich, was Plutarch de sera numinis vindicta sagt: bürgerliche Gesellschaft ist eine einzige und fest an einanderhängende Sache, die da wie ein Thier ihre Natur der Zeit und Neigung gemäs beibehält, dass man die Ursache dessen was sie thut oder gethan, beständig in ihr findet, so lange sie eine bürgerliche Gesellschaft bleibt. Darum muss sie auch an dem Schimpf ihrer Vorfahren Theil nehmen, gleich wie sie sich deren Ehre und Vorrechte anmaasst.
Pariter celeberrimus Carpzovius[45] ita scribit:
Non solum universitati contra singulos quosque atque unum vel alterum, sed et singulis contra universitatem et communionem competit actio iniuriarum, dummodo universitatis homines, omnibus de universitate solenniter convocatis, et animo deliberato commemoratoque consilio iniu- [40] riam alicui arrogarunt. Nec obstat quod actio ad Palinodiam sit famosa, quia et contra universitatem famosa actio competit”.
Praeterea et Andr. Gail[46]:
Non solum singulares personae –inquit– sed etiam tota universitas vel communitas aut civitas, ad delictum contra pacem publicam commissum, in bannum imperiale declarari et denunciari potest. Universitas enim secundum communem opinionem dolum committere et perinde delinquere potest.
Perinde idem § 7. ita continuat:
Delictum nimirum ab universitate communicato consilio civibus vel multitudine sonantibus campanis et tubis more maiorum convocatis, commissum esse; eamque qualitatem iurisordine servato, postea luculenter probare debet –puta delictum universitatis in forma perpetratum esse, ut praeclare declarat Bald. d consil 283. Quem hoc omnino vide Oldrad singular cons. 315. n. 3. sq. ubi dicit: aliud est deponere, homines universitatis fecisse, et aliud universitatem fecisse, quemadmodum etiam aliud est dicere oves et gregem ovium.
Idem §. 27:
Porro si universitas vel civitas committit enormissimum delictum, puta rebellionis adversus principem [41] tunc non solum banniri et privilegiis et bonis privari sed etiam funditus everti et solo, damnata eius memoria, aequari, potest.
22. Ceterum si quis contendit, in punienda universitate nonnunquam etiam singulos una poenas luere qua privatos, in errore versatur. Qui id sentit, non recte distinguit conditionem et universitatis qua talis et singulorum membrorum tam qua talium, quam qua privatorum. Oportet vero nos hoc loco rectum et verum effectum poenae universitati qua tali inflictae, quatenus sc. etiam ad singula membra pertinere potest, luculentius demonstrare. Etenim etiam ad haec posteriora qua talia, nequaquam vero qua privatos, poenae effectus universitati inflictae pervenire et redundare solet, quod pro natura effectus externi poenarum non aliter fieri potest quia sc. poena ad universitatem pertinens, ob intimam eius cum membris suis coniunctionem, ad haec non pertinere non potest, quod ex speciebus poenarum, quae universitati qua tali recte applicantur, infra Cap III. denominandarum, apparebit. Nominem itaque, si placet, hoc genus puniendi, secundarium, e contrario primario quod universae consociationi infligitur, et proprie non est singulorum poena per se, sed [42] tantum effectus, uti iam diximus, poenae universitati inflictae in membra redundans, quem in rei natura nonnumquam positum, interdum tantum in vulgari hominum opinione nisum infitias ire nolim. Optime huic vero exemplum a corpore humano depromtum aequiparandum, cuius cruciati atque castigati dolores ad omnia membra redeunt, non qua res singulares, sed qua membra.
23. Duo restant momenta, quae declarentur necessarium est: primum amplectitur quaestionem satis notam, num, qui duces fuerunt delicti, privatim severius sint puniendi, id quod saepius in praxi occurrit, e. g. qui rogarunt delictum, perpetrandumque universitati proposuerunt, aut commodum forsan inde universitati sperandum acrius demonstrarunt.
Mea quidem sententia est haec. Si proficiscimur ab eo inde, quod propositum est, universitatem delinquere posse, et civitatem, ut in ceteris negotiis, ita etiam in puniendo, ad solam universitatem qua talem recurrere debere non vero ad singulos qui in eadem versantur, ob delictum ab universitate commissum non acrius in duces saeviri potest, quum ad neminem qua privatum respici debeat. Licet vero praxis ab hoc [43] praecepto saepius, ne dicam semper, recedat, et verum ex his praecipue personis detrimentum rei publicae imminere negari nequeat, oportet nos theoriam nostram cum ea, quam modo diximus, procedendi et puniendi norma coniungere. Salva enim sententia nostra, privatim duces delicti puniri posse et separatim, contendere possimus. Hac vero in singulari poena non est respiciendum ad delictum universitatis, sed ad singulare delictum, ducibusque solis imputandum, sc. communicatae cum caeteris damnosae voluntatis. Hoc enim est delictum proprium, quod recte illis imputatur, absque ullo respectu ad delictum corporationis, quia sc. duces illud tanquam privati committunt; cuius poena in quovis compendio iuris criminalis reperitur. Integro enim proverbio: Gedanken sind zollfrei, semper communicatio cogitationum damnosarum eum in finem facta, ut externae actiones iis respondeant, in delictum abit proprium, quod per se subsistit et punitur. Inde etiam hoc ducis alicuius delictum ad id, quod universitas qua talis committit, non pertinet, sed subsistit per se: quam ob rem nihil refert, utrum posterius consummatum sit necne, quia illud ad privato pertinet. [44]
24. Alterum quod iam persequimur momentum, aliam quaestionem hactenus pariter in dubium vocatam concernit, “quid sc. fiat circa eos, qui in capessendo consilio pernicioso non in voluntatem maioris partis –inde universitatis– inclinarint, sed contrariae parti foverint, aut qui plane abfuerint”, deinde: “an sit iniustum, ut successores ex poena antecessoribus suis ob delictum inflicta, aliquid detrimenti capiant, immo ut universam poenam suscipiant, necne? “
Etenim cum universitatis voluntas consiliumve ex pluralitate suffragantium cognoscatur, sive in malam sive in bonam partem sit directum, quaeri potest, quidnam de illis statuendum sit, qui sese abstinaverint a maioris partis sententia nefaria, declararintque, sese nunquam criminis proposito appropinquaturos, ipsi vero, numero minores, victi sint?
Primum vero monendum est, vix talem casum cogitari aut inveniri posse, quo universitas delictum commiserit absque communi omnium consensu, atque ita ut singuli aliqui manifeste declarassent, sese nunquam in crimen consensuros; plerumque potius, absque praevio suffragio voluntate cognita, crimen per factum ipsum demonstratum iri, neque necessarium esse, ut cum [45] crimine universitatis semper coniuncta sit cerimonia sulfragii[47]. De iis autem qui plurium perniciosae voluntati, praevio suffragio cognitae obsteterint, recte praesumi potest, terram eos ac coelum moturos, ut crimen impediatur, aut sc. denunciatione apud iudicem superiorem facta, (quod facillimum semper erit), aut physico impedimento obiecto: ceterum hoc cuiuslibet membri officium est; quo neglecto, si pro conscio aut tacite consentiente habeatur, non queratur.
Interim vero, si ipsi non potuerint impedire ratione aliqua delictum, poenam tamen sequi universitatem delinquentem necessarium est. Qua igitur de re difficillima cum leges nostrae taceant nihil nobis reliquum est, quam ut eandem e ratione philosophiae contemplemur. Et secundum hanc quidem optimum mihi videtur et maxime rerum naturae conveniens, si praeceptum stabiliamus, ea membra, quae manifeste demonstrarint, nunquam ceterorum consilio sese consensisse, prohibita vero fuisse, illud aut indicere apud superiorem aut alio modo impedire, eo ipso [46] quoad hoc negotium ex universitate esse exclusa. Attamen probationem plenam dissensus sui esse necessariam, vix est quod moneam. Universitas ipsa vero, ut iam diximus, a poena liberari non potest: quoad autem, ut supra statuimus, secundario haec poena ad singula membra redundare possit videri, animadvertendum est, existimationem eorum, qua singulorum, et honorem externum, qui plerumque, poena licet universitati inflicta, diminui solet (et hic praecipuus est, de quo diximus, effectus poenae secundarius) iis membris, qui aperte consensum denegarunt, integrum remanere, nec generatim ullam sequelam perniciosam e poena universitatis in singulos redundare.
25. Alia est conditio eorum qui ab initio quidem dissentientes, a maiore numero victi, nihil ad impediendum crimen attulerunt. Qui cum probri insontes praedicari non possint, sibi imputent, quod e poena universitati inflicta mali quid iis ipsis nascitur.
Porro ratio habenda est membrorum eo temporis momento absentium, quo perniciosum consilium ab universitate initum, illicitumque factum perpetratum est. Haec vero negotia sua suffragiumque aut mandarunt alicui collegarum, aut [47] mandare omiserunt. Si mandarunt, expresse, si non mandarunt, tacite demonstrant, sese in genere iis accessura, quae a ceteris et suscepta et peracta florent; at delicta perpetranda se directe probare voluisse praesumi nullatenus possunt.
26. Ultima quaestio est ea, “an aliquid poenae ad successores pervenire possit”, quam frequenter adversarii nostri proponunt. Sin vero a iustis praeceptis iurisproficiscamur, intelligamusque, universitatem esse immortalem, et aetatis membrorum nunquam rationem haberi, poenamque non infligi singulis, sed universitati delinquenti qua tali, consequens index est:
- Ut omnino dici non queat de poena successorum, quippe quum illa non singulis, sed corpori infligatur;
- Ut, si quid damni secundarie ex poena universitati inflicta ortum ad singula membra redundet, exempli gratia, ex privatione privilegiorum, idem damnum etiam successores subire debeant.
- Ut plane sit abs re et contra rerum naturam, si quis obtineat, poenas universitati infligendas tantum ad temporis spatium esse cohibendas eam ob caussam, ne quid damni ad successores perveniat. [48]
Denique etiam in legibus sanctum est:
Ut cuius quis participaverit lucri, participet et damni[48].
His praeceptis statutis inficias ire nolim, principi competere Ius, depromendi hinc causam mitigandi poenam, post temporis aliquid spatium interiectum. Sed ad indolem poenae universitati qua tali inflictae, hoc nihil refert .
ii. Art. II. E iure positivo
27. Duo imprimis, quae multum nos adiuvant, momenta exhibeamur oportet; primum quod leges positivae nunquam discrimen fecerint inter obligationes universitates ex delicto et civili negotio descendentes quoad imputationem, deinde ut nuspiam negarint universitatem delinquere posse, statuerintque erga singulos poenam et non erga universitatem esse exercendam. Itaque sufficiat, [49] si ex iure positivo leges proponamus, quae universitati qua tali poenam irrogant.
28. Primo vero loco considerandum est ius Romanum. Cuius cum legum ad nostram rem pertinentium tantus sit numerus, ut nimis spatii requireretur, si omnes verbotenus enumerare velimus, ita rem tractare liceat, ut quae gravioris ponderis sunt, exhibeamus, ceteras modo annotemus ubi inveniantur, iis denique, quae obstare videntur, in notis occurramus.
29. L. 11. D. ad municipal.
Imperator Titus Antoninus Lentulo Vero rescripsit, magistratuum officium esse individuam et periculum commune (PAP. Quaest 2.).
Deinde L. 13. eod.
- 1. D. Magistr. conv.
- 2. C quo quisque ord.
- 6. D. de admin rei. ad civi. Pert.
Magistratus reipublicae non solummodo dolum sed et latam negligentiam et hoc amplius etiam diligentiam debent.
- 3. C. qui morbo se excus.
- 14 C. de Decurion.
- 11. D. eodem. [50]
- 7. § 1. D. qd. cuiusc. univ. nom.
- 1. pr. et § 1. ssq. eod.
- 4. D. de vi et vi arm.
- 9 § 1. D qd. metus causa.
Sed si per vim tibi possessionem tradidero, dicit Pomponius, huic edicto locum esse §. 1. Animadvertendum autem quod praetor hoc edicto generaliter et in rem loquitur, nec adiicit a quo gestum, et ideo sive singularis sit persona quae metum intulit vel populus vel curia vel collegium, vel corpus, huic Edicto locus erit (VLP[49]) [51]
- Auth Cod. de episc. et cler[50].
Item nulla communitas vel persona publica –collectas vel exactiones– ecclesiis vel aliis piis locis aut ecclesiasticis personis imponere aut invadere ecclesiastica bona praesumant: quod si fecerint et requisiti ab ecclesia vel imperio emendare contemserint, triplum refundant et nihilominus bona imperiali banno subiaceat, quod absque satisfactione debita [52] nullatenus reiiciatur.
Vide ei. Tit. Auth. Item quaecunque communitas.
- 60. de R. I.
- 76. d. De Iudiciis.
Respondi, non modo si unus aut alter, sed et si omnes iudices mutati essent, tamen et rem eandem et iudicium idem, quod antea fuit, remanere, propterea quod, ut Philosophi dicerent, ex quibusdam particulis minimis consisteremus, hae quotidie ex corpore nostro decederent, aliaeque extrinsecus in eorum locum accederent[51]. [53]
- 50. Paucas quidem Ius Canonicum, sed tamen unam magni ponderis exhibet legem in L. VI. [54] Decr. L. III. T. XX. C. IV:
Volentes propter multorum insolentiam et abusum, poenae adminiculo adiuvare, adiicimus distinctius inhibendo –ut nec collegium nec universitas, nec aliqua etiam singularis persona, cuiuscunque sit dignitatis conditionis aut status, a praefatis ecclesiis aut personis, pro personis ipsis aut rebus praedictis talia exigat vel extorqueat, per se vel per alium, suo nomine vel etiam alieno, aut eas ad huiusmodi per solvenda compellat. Qui vero contra fecerint, si personae fuerint singulares, excommunicationis, si autem collegium vel universitas civitatis, castri sive loci alterius cuiuscunque ipsa civitas, castrum vel locus, interdicti sententias ipso facto incurrant; nec ab excommunicatione huiusmodi absolutionem vel Interdicti relaxationem obtineant, donec exacta plenarie restituerint, et de transmissione satisfecerint competenter[52].
[55] Transimus vero nunc ad eas leges, quae in Iure patrio, Germanico inquam, exstant. Secundum aetatem primum locum tenet:Nota speculi saxon. ad Art. 86. L. III. (Edit. Lips. 1595):
Hic nota, quod ad hoc, ut commune, universitas, villa vel civitas dicatur delinquere, requiritur quod conveniant maiores vel consiliarii, quocunque nomine nuncupentur, s. iurati, s. consules, s. praefecti, et habita deliberatione con- [56] cludatur in quo maior pars communitatis concordet, et quod hoc fiat ab iis collegiater et ut a corpore, non tanquam a singularibus ad id congregatis.
Auctoritatem legis (certe suo tempore) forsan vindicat iudicium scabinorum Magdeburgensium, in appendice ad citatam editionem speculi Saxon. (Distinct. XXII. C. 1.) quo pariter contenditur, universitatem delinquere posset:
Ob man ein Stadt oder ein ganze Gemein, beide in ein auswendig Gericht, das weltlich wer, ob die Bürger, oder die ganze Gemein, ieglicher besonders gestehen sol, und wer dis sol verantworten und wie. Hierauf sprechen wir für Recht, beschuldigt man ein Stadt gemeiniglich, arm und reich in einem auswendigen Gericht oder inwendigen, vor dem Landvogt, Schultheissen oder Burggraffen, so mag def Stadt Bürgermeister ein oder zween zu im nehmen aus dem Raht.– und sol für die Gemein der Bürger antworten auff Gewinn und auff Verlust der Sachen, da man sie um beschuldiget.
Exstat vero locus in lege imperiali fundamentali Germanorum cui plurimam quilibet auctoritatem tribueta in Aurea sc. Bulla cap XV § 2.:
Personam singularem, quae de cetero contra tenorem praesentis constitutionis nostrae [57] ac legis antiquae super hoc edictae, confoederationis, colligationis, conspirationis et pacta huiusmodi inire praesumserint, ultra poenam eiusdem legis notam infamiam et poenam decem librarum auri: “civitatem vero vel universitatem in hanc legem nostram similiter committentem, centum librarum auri, nec non amissionis et privationis libertatum et privilegiorum imperialium poenas incurrere decernimus eo ipso, medietate poenae huiusmodi pecuniariae Fisco imperiali, reliqua vero domino districtus, in cuius praeiudicium facta fuerint, applicanda[53].
Notandum praeterea in qualibet fere lege imperiali, si contravenientibus poena indicitur, inter ceteros status imperii etiam “urbes” recitari, poenaque iisdem qua talibus comminata coerceri a delicto: sic, exempli gratia, in Instrumento imperiali, quod appellatur Landfrieden, Tit. II, ita audit:
Wir befehlen auch allen und ieden Churfürsten, Fürsten etc. und Städten bey den Pflichten, Eyden und Gehorsam, die sie uns und dem heil. Reich gethan haben und zu [58] thun schuldig sind, und darzu einer Pön, nemlich zweitausend Mark feines Goldes und darzu bey Verlierung aller und ieglicher Freiheit und Recht –dafs sie solchen Frieden mit Ernst und treuen Fleiss halten etc.
Idem fere in Tit. XXIX ead. § 4.
Deinde ex Tit. XIV ei. Instrumento tam manifeste apparet, inter poenam universitatis et singulorum eiusdem membrorum, prout communio qua talis aut singuli qua tales peccaverint, discrimen esse factum, ut dubium nullum sit relictum:
Und ob jemand von Churfürsten –odler– Städte oder ander, wes Würden oder Wesens, die wäre geistlich oder weltlich, die Ihren wider diesen Landfrieden angegriffen, heimlich hinweg geführet in was Wege dies geschehe, und die Thäter nicht offenbar, auch der Kläger sie des nicht beweisen sollte oder könnte, und dieselbige doch aus redlichen, erheblichen, genugsamen Anzeigungen in Verdacht stünden, oder davon ein offentlich Gerücht und Geschrey wäre wollen wir, damit in solchen dergleichen Fällen der Beschuldiger zu seiner Klag und der Beschuldigte zu Ausführung seiner Schuld oder Unschuld [59] desto förderlieher und mit venigern Kosten kommen moge, dass der Beschädigte gut Fug und Macht haben soll, der also der That; dess Zuschisbens und Zusehens vendacht, vor seinem des Verdachten, ordenthichen Richter oder aber vor uns Entschuldigung mit dem Eid zu thun, für zu nehmen. Und der Richter soll Ladung erkennen und fürheischen sich selbst persönlich mit dem Eid zu purgiren Würde aber ein Communs sie wäre geistlich oder weltlich dermassen fürgenommen, soll der zweite Theil des Raths derselben Commun vor den Commissarien so derhalb verordnet werden sollen, persönlich zu schwören schuldig seyn; Wo aber etliche derselben Stadt oder Gemein verwandte, als besondere Personen also verdacht würden, soll es derhalben wie mit andern sonderen Personen, obgemeldter Maassen gehalten werdem. Wann der Beschuldigte in Recht der That überwunden wird, alsdann mag und soll gegen den überwundenen als der That schuldigen, mit der Straff procedirt und gehandelt werden” [60]
32. Liceat adhuc e Iure Saxon [ei] Mandatum exhibere, quo sancitur, ut universitas, si qua talis peccaverit, puniatur cum amissione iurium et privilegiorum. Est vero illud d. d. 26 Septembris 1773.
iii. Art. III. Ex praxi et usu fori.
33. Si postremo loco ad praxin recurramus, hanc non quidem semper nobiscum consentientem, sed tamen plerumque, invenimus. Quod tamen nemo miretur; theoria enim ipsa non satis firmata non fieri non potuit, ut praxis diversa esset. In historia vero Germaniae tot sese offerunt exempla poenarum, corporibus communionibusque qua talibus ob delicta ab ipsis commissa, inflictarum, ut tempus enumerandi prius quam copia deficeret. Pauca itaque exempla sufficiat adduxisse, ut etiam hac ex parte sententia nostra satis firmata appareat.
34. Andr. Gail[54] exhibet exemplum ex causa Minden contra Minden, et sententiam Banni ita describit: [61]
In den Landfriedbrüchigen Sachen N. Kläger, gegen Bürgermeister, Rath und ganze Gemeinde in der Stadt O. Beklagten: Nachdem gedachte Beklagten, aus den von denen Ursachen dem Landfrieden zu wider gehandelt, derhalben denuncieren und erklären wir dieselbe, Bürgermeister Rath und ganze Gemeinde, als offenbare Echter, in der kaiserl. Majestät und des h. Reichs Acht: setzen sie aus den Frieden in den Unfrieden und erlauben ihre Leib, Haab und Güter obgedachtem Kläger und allermenniglich.
Idem paullo infra §. 19:
Et ita in Camera observatur, quod[55] poena banni contra universitatem in pecuniam convertatur[56].
Allegat porro § 28 Bartium enarrantem:
Imperatorem Henricum suo tempore tulisse sententiam definitivam adversus Brixienses, ob rebellionem, qua condemnavit civitatem ad aratrum, licet misericordia motus postea eam poenam relaxaverit, et Bonifacium Pontificem, ob quorumdam Templorum delictum, totum [62] collegium destruxisse.
Bald. (Tit de pace Cerestant. in verbo “damno” n. 2.) dicit:
Civitatem ad aratrum superioris auctoritate damnatam, vel ab imperatore perpetuo bannitam mortuam censeri.
Idem (d. cons. 367 n. 6. et in Auth. habita n. 7 c. ne fil. pro patre) affirmat:
Solius principis esse civitatem aratro subiicere, et multa in Germania exempla exstare.
Exemplum elegantissimum etiam exhibet L. I. Moser[57], delictum sc. a duabus communitatibus commissum, in quod sententia imperialis lata est ut sequitur:
Auf eingebrachte Fürstlich Hohenzollern Hechingische Fiscalische Anklage und darauf gefürhte Defension, in Sachen der peinlich angeklagten Gemeine zu Grosselfingen wird soviel die delicia Universitatis betrifft, von kaiserlicher Maiestät hiermit für Recht erkannt, das zuförsderst ermeldete Gemeine zu Grosselfingen, wegen der überhaupt und in Ansehung des Iagens, Pürschens und Schiessens zu Schulden gebrachten groben Verbrechen, offenbaren Missbrauchs der Waffen, unerhörter Widerspenstigkeit und äussersten Ungehorsams [63] und respective öffentlichen Tumulte[58] und damit begleiteter Mord -und Todtschläge, hiermit per modum einer wohlverdienten Strafe, aller erlangten Iagd-Pürsch- und Waidwerksgerechtigkeit, wie sie sich derselben angemaast, oder zu behaupten gesucht, von nun an und zu ewigen Zeiten[59] gänzlich verlustig zu erklären seye, gestalten sie auch hiermit dessen allen verlustig erklärt, und ihnen zu dem Ende die Führung und der Gebrauch einiger Gewehre oder Waffen – – schlechterdings – verboten, und hiernächst auch alle – grosselfinger Gemeinleute insgemein und ohne Unterschied kraft dieses condemnirt werden, der kaiserlichen Commission oder Subdelegation auch ihrem Landesfürsten auf den Knien vor dem Rathhause öffentlich Abbitte zu thun etc[60].
[64] Anno 1694. I. Camp. Imp. universitatem poena pecuniaria castigavit teste Wiese in Handb. des Kirchen-Recht, T. III. p. 141:Dieser Fall kam 1694 zu Augsburg zur Sprache, wo nach dem westphälischen Frieden ein völlig gleilcher gemischter Zustand ist, und wo man einen Bürger, Lorenz Sebold, deshalb der bürger. Rechte verlustig erklären wollte, weil er eine neuverfasste Confession ausi dem Grunde weil sie ihm zu hoch sey, nicht annehmen wollte, lungeachtet er die sugsburgische confession unterschrieben einreichte. Dagegen verfuhr das Reichskammergericht – vollkommen gerecht, mit einem PönalMandat von 10 Mark löthigen Goldes gegen den Magistrat.
Vide etiam I. H. Böhmeri Ius Eccles. Protest. L. 1. T. 1. § 61.
35. Ex usu fori recentiori adducamus praeterea:
- Ictor. Lips. d. a. 1717. m. Mart. ap. Leysen Spec. 559. m. 7. [65]
- Ictor. Helmstadiens. eod. Spec. 533. p. 20. e. m. Novembr. 1728.
- Ict. Lips. ap. Hommel. Obs. 601. § 9.
- ap. Leyser. Sp. 533. p. 31.
- Lynkeri Resp. 185. qu. 55.
Mittam ingentem ceterorum exemplorum copiam. [66]
5. De variis poenarum speciebus universitati qua tali idonee applicandarum, nec non de iusto earum exercendarum modo [Cap. III].
36. Quemadmodum multum studii atque operae in qualibet poena singulo alicui, et idonee adhibenda, et recte exercenda ponendum est, ut sc. singuli cuiuslibet naturae et indoli conveniat atque ad finem propositum rem perducat, ita etiam praecipue in poena personae morali infligenda accurate et distincte est observandum, quaenam poenarum species singulis delictis ita conveniat, ut recte poena personae moralis appellari queat, hoc est talis, quae solam universitatem qua talem attingat, neque singulos cohibeat: quatenus enim ad hos qua membra universitatis interdum aliquid [67] secundarie redundat, pendet ab indole et natura poenae.
Primarium vero principium, ad quod in huius generis poenis exercendis nunquam non respici debeta illud mihi visum est, ut poena sit talis, quae:
- Conveniat delicto ex obiectiva ratione spectato et propria eius natura, id est, ut poena semper moderetur atque regatur prout maius minusve damnum atque periculum reipublicae inde immineat quod monere, quamvis vix necesse erat, attamen ad rem perfectius enucleandam pertinere videbatur,
- Ut finem sutim distincte et accurate impleat, ad quod referendum est;
- Ut quoad exteros eum effectum habeat, quo intelligant, universitatem esse punitam qua talem, non singulos, propterea quod eadem qua talis deliquerit.
- Ut vero etiam universitas qua talis sese punitam sentiat.
Poenas, quas universitati impingere licet, dividam in capitales et non capitales. Sub priorum nomine comprehendo dissolutionem universitatis totalem, quae in universitate est loco mortis singulorum iurissubiectorum. Harum tantum unam speciem esse posse, nemo non sentit, quae tamen gravari potest, prout plus minusve dedecoris eandem comitetur. Non-capitalium plures esse species possunt; multa tamen poenarum [68], quas privatis infligere licet, genera nostra in materia exulere, quilibet absque longa deliberatione inveniet ipse.
Poenas capitales delicta capitalia tantum sequi fas est, quae tamen recensere nostrum non est, cum in quolibet compendio inveniantur. Modificari haec poena potest prout maius minusve infamiae dissolutioni addatur. Sic, ut exemplum afferam, simplex poena capitalis universitatis crimen capitale committentis, consistit in dissolutione eiusdem, sublatis eiusdem privilegiis iuribusve, quibus ut universitas fruebatur: maius vero dedecus foret, si funditus tollerentur urbis aedificia et aratrum induceretur[61].
Locum teneat hic Cremani tentemia[62]:
Tandem si communi civitatis consensu sit peccatum, ipsa universitas plectenda est, non ita tamen ut de singulis poena ordine repetatur, sed potius suis legibus, Magistratibus, privilegiis populus spoliandus sit; moenibus oppidum est mudandum vel etiam universa citias omnino [69] delenda et aratro rescindulando, cuius rei exempla occurrunt in historiis.
37. Poenarum vero non capitalium plures gradus esse possunt, pro diversitate et magnitudine delictorum; harum vero species hoc ordine statui velim:
- Acris reprehensio.
- Mulctae ex patrimonio universitasis communi pendendae.
- Praepositio inspectionis singularis magistratus vel aequalis ordinis vel per se altioris dignitatis.
- Poenae honorem afficientes in genere, plures enim eiusmodi poenarum species iam sub aliquo priorum, quae nominavimus, exemplorum comprehensae esse possunt.
- Permutatio essentialis circa finem ipsum universitatis
- Privatio iurium privilegiorumque maiorum minorumve, prout delictum gravius est minusve, et quidem eorum, quae aut commodi aut honoris caussa in universitatem sunt collata. Huc etiam referri possunt omnia insignia honoris externis.
Quas sub n. 1 et 2 comprehendimus, lenioris suus generis poenae. Attamen, quod ad mulctas attinet, monendum est, eas superare non [70] oportere reditus annuos universitatis. Poena sub Nr. 5. ita intelligenda ut de honore ex fine perpetuo ipso universitati accrescente aliquid detrectetur.
Haec ut adiiceremus necessarium esse putavimus. Cetera vero diffusius explanare nostrum non est, quia nimis a fine proposito aberrantes, uberiorem potius delictorum universitatis fractationem, quam dissertatiunculam exhiberemus.
[1] Utilizamos el ejemplar que conservamos en nuestra biblioteca particular, pero puede ser consultado en versión electrónica a través de https://books.google.es/books?id=I_BQAAAAcAAJetpg=PA6etlpg=PA6etdq=de+delictis+et+poenis+universitatum+sintenisetsource=bletots=0rDeLmwCQWetsig=PwFZ9jPhRa01a2DKer2pxf3qygUethl=esetsa=Xetved=0CCAQ6AEwAGoVChMI2IfP87WDyAIVQ1saCh03Tw-3#v=onepageetqetf=false.
[2] (a) v. Eirchorn Teustche Staats – und Rechtsgeschichte. B. II, §§. 234. b. 241-45. 259
[3] (b) cf. Thibault System. Pand. § 219. librosque ibi laudat. Gaudlizt (Hbold) in dissert. supra laud. – L. 1. D. qd. cuius q. univ. nom.
[4] (c) L. 58 d. de V. 8. Gundilung l. 1. § 10.
[5] (d) L. 7 § ult. D. qd. Cuiusq. univ. nom.
[6] (e) Hoc praecipue patet ex l. 76 D. de iudiciis, ubi verba haecce, postquam de immortalitate dictum est:”propterea quod ut philosophi dicerent ex quibus particulis minimis consisteremus, hae quotidie e corpore nostro decederent, aliaeque extrinsecus in locum earum succederent. Quapropter cuius rei species consisteret, rem quoque eandem esse existimari”. Affertur etiam in Pandectarum lege aliqua exemplum de navi desumtum, cuius cum singulae partes novis reficiantur, interim semper remanet eadem, L.7. §. 2. D. qd. Cui. un. n.
[7] (f) Thibaut l. 1. Gundling l. 1. § 9.
[8] (g) L. 2. D. qd. cui. univ. n. L. 7 § 1. eod.”siquid universitati debetur, singulis non debetur, nec quod debet universitas, singuli debent.
[9] (h) L. 1. pr. § 1. eod.
[10] (i) L. 1 eod.
[11] (k) L. 19. D. ad municipal. L. 36. De de re iud.– Hoc valet etiam in supremis collegiis. cf. Seckendorfs teuscher Fürstenstaat. P. 2. C. 6. n. 5. Constitut. Iudicii aulicit imperial. Tit. V. Leyseri Spec. 533. m. 10.
[12] (l) L. 1. § 1. qd. cuiusc. univ. nom.
[13] (m) L. 9. D de mun. et honor.
[14] (n) Pertinent huc adhuc L. 25. D. ad municip.”magistratus municipales cum unum magistratum administrent, etiam unius hominis vicem sustinent. L. 6 § 1. D. de divis. rer. et qualit. L. 10. § 4. De in ius vocat.
[15] (o) cf. supra nota g. et. L 160. § 1. D. de R. I.”refertur ad universos, quod publice fit per maiorem partem”
[16] (p) L. 2. D. qd. cui. univ. nom. l. 7 §. 1. eod. Hommel. Obs. 601. Leyseri Spec. 659. m. 7 ubi laudatur responsum Ictor. Lipsiens. ex mense Marti. 1718.
[17] (t) omnia haec infra satius illustrabuntur et loca huc pertinentia explicabuntur: hoc enim loco tantum necessarium erat, ut de iis diceretur, quantum ad historiam contentionis sufficeret
[18] (u) l. 1.
[19] (v) l. 1. § 2.
[20] (w) quatenus haec opinio vera sit, infra apparebit: debile tamen est argumentum, cum ex effectu, de quo an verus iustusque sit dubitatur, ad causam moventem fiat conclusio.
[21] (x) cf. infra dissert. nostrae § 17.
[22] (y) nonne vero universitas semper manet eadem? v. i. l. 1.
[23] (z) cf. infra §§. 19. 20. et Cap. III.
[24] (a) l. 1. § 3.
[25] (b) de idoneis poenarum generibus. v. i. C. III
[26] (c) Hac vero leges ne verbo quidem attingunt neque materiam nostram in generali, neque Malblancii opinionem, quod quisque videbit, qui operae pretium censet easdem evolvendi.
[27] (d) l. 1. § 5. Attamen hunc locum e diametro oppositum esse auctoris opinionir intelliget qui legerit cf. i. §. 35.
[28] (e) hunc locum huc retrahi non posse, infra docebimus
[29] (f) exempla vero haecce nullatenus sunt refutata; posterius e contra, de quo i. § 34. dicendum erit, Malblancio opponit rupem insuperabilem. Attamen hic non locus est ut exiguo cuilibet quod nobis obstat, occurramus, quippe qui putamus, propria idoneis satis firmata argumentis sententia, contrariam sua sponte collabi
[30] (g) nonnne ingentem sentit quilibet inconsequentiam?
[31] (h) v. i. § 20.
[32] (i) Idoneus hic locus esse videtur quo patefaciamus magnam contradictionem, quam Klein sibi opponit. Negat enim ut demonstravimus, novam formari personam ex universitate, atque ius inde nullum competere universitati qua tali erga membra sua. Invenimus tamen in libro suo citato p. 19 haec verba:”Man hat freilich mehrere Beispiele, dass Staedte, Regimenter u. s. w. solcher Vorrechte zur Strafe beraubt worden sind, allein es kommt hier in Betracht, dass eben diese Vorzüge und Ehrenzeichen zuweilen von der Beschaffenheit sind, dass die Entziehung derselben dan einzelnen keinen Nachtheil bringt, aber die ganze Gesellschaft zu einem bessern Betrogen antreibt”. His vero verbis universum theoriae suae aedificium diruit. Deinde idem in nota ad ed. Quistorp. compend. ad § 31. p. 36, ita:”Nur bet Privatgesellechaften, welche als eine moralische Person Eigenthum besitzen, ist es consequent, ihnen auch die damit verbundenen Lasten und Verbindlichkeiten aufzulegen, weil sonst andere Personen gegen diese erdachte Person zu kurz kommen würden und die Rechte ohne die damit verbundenen Pflichten nicht gedacht werden können”. et citat Hall. Rspr. B. IV. N. 1. Quae vero lex est aut naturalis aut philosophiae aut iurispositivi, cui unquam hoc discrimen placuerit? Universitas nulla est absque publica confirmatione; quam si civitas consociationi, licet ab initio privatae, tribuit, demostrat simul ipsius commodum interesse, ergo fit universitas publica per se, quae omnino privatim existere nequit, multo autem minus consistere.
[33] (k) Sed adesse leges, easdemque summi ponderis infra apparebit § 31.
[34] (l) Salva gloria viri celeberrimi, non possum quin confitear, de hac materia eum nec iuste consequenter, cogitasse. Quis enim talibus argumentis aliquid daret? Primum enim id argumentum, cui plurimum tribuere videtur et in quo thema suum nititur, nullum est: dicit sc”nullam adesse legem Germaniae, quae de delictis universitatum agat, de iisdemque aliquid constituat: hinc sequi universitatem in Germania delinquere non posse”. Nonne his verbis concedere videtur auctor alibi, ubi lex adsit, etiam delinquere posse universitatem? Quid vero si demonstremus, plures Germaniae leges adesse? nonne consentiet auctor theoriam suam esse sublatam? Deinde ego certe non intelligo, cur omnia quae inveniuntur exempla poenarum universitati iniunctarum, habenda sint pro factis politiae? Talis enim politia si utilis esset et probata, quid principes eandem legibus sancire impediret? E contrario si ab omni iustitia abhorret, quomodo principibus placere potuit? Quod denique ad ultimum pertinet argumentum, universitatem qua talem puniri interdum, ut maior processus prolixitas impediatur, tam ab omni iustitia et iure abhorret, ut refutatione plane non egeat
[35] (m) Fateri possum absque arrogantia, principium hocce esse novum. E longinquo eo demonstrasse videtur –sed tantum videtur!– Adrian Beyer l. supra l.”debita quae in universitatem ac potissimum in opificum tribus cadunt, et facile et saepe committi solent, sunt statuti perniciosi conceptatio, cum cæteris collegiis collusio, inobedientia”
[36] (n) Exemplum elegans nuper, nescio quo, legi: urbi sc. alicui competebat ius monetae: falsas mox et deterioratas monetas edidit: quam ob rem ius monetae civitati ademtum est et poena insuper inflicta: finis igitur non erat superatus, sed nihil nisi excessus in iure exercendo, quod ex illo proficiscebatur. Quis vero universitatem non sentiet qua talem commisisse delictum? Aliud exemplum exhibet C. C. C. Art XX.”Wo auch eyniche oberkeyt oder richter in solchem überfüren (sc. torturam insonti adhibentes) sollen die, dem so, also widerrecht, on die bewisen anzeygung gemartert wer, seiner schmach, schmerizen kosten und schaden, der Gebüre Ergetzung zu thun schuldig sein” Idonea praeterea exempla v. ap. Tittmann l. l.§ 254. Not. e.
[37] (o) Evolvamus liceat hoc loco contradictionem aliquam e compendio Feuerbachii. Etenim in materia de aggratiatione, inter alia quae exhibet exempla, in quibus poenam ordinariam in aliam mutandam esse docet, ne in crudelitatem evaderet, est etiam hoc § 63. p. 66. Not e.:”wenn eine ganze Stadt –sich des Hochverraths schuldig gemacht hat” Deinde admittit etiam (§ 138.) amissionem privilegiorum universitatis loco poenae: haec vero universitatem qua talem plectit. Porro in §. 281. concedit F. iniurias etiam in universitates et collegia committi posse. Recte concluditur igitur si laedi queat universitas qua talis, eam etiam laedere qua talem posse. V. praeterea l. l. § 426. sub f–
[38] (p) cf. § 27 Notam ad Art. 86. Spec. Saxon. et Erhardt l. 1. 506.:”wenn eine Gemeinheit oder ein Collegium, einslimmig, durch Mehrzahl oder Repraesentanten in gesellschaftlicher oder collegialischer Form, einen den Strafgesetzen zuwiderlaufenden Entschluss fasst, und mit vereinter Kraft aller, oder durch einzelne Mitglieder, oder andere ausführt, so ist das Verbrechen der Gemeinheit oder dem Collegium im Ganzen zuzurechnen
[39] (q) v. s. S. 14.
[40] (r) hoc loco repeti possunt quae C.1. T. II. demonstravimus
[41] (s) Non poenitebit hoc loco Hommelium audivisse de hac re in Obs. 601. § 5. ita disputantem:”ob delictum universitatis non singuli possunt plecti. Quemadmodum enim nec anima sola, nec corpus solum est homo, sed ex animo et corpore homines constant, nec unum gramen acervus est sed ex singulis graminibus acervus nascatur”
[42] (t) Sunt verba Hommelii, cf. l. s. l. § 11., quae cum postquam propriam iam statueram sententiam, legerem, intimo ex animo mea cum illis tam consentire, gavisus sum.
[43] (u) l. s. 1.
[44] (v) Natur – und Völker – Recht p. 832. Col. 1. § 29.
[45] (w) P. IV. C. XLII. Def. X.
[46] (x) de Pace Publ. L. II. C. 9. § 1.
[47] (y) Id quod iam monet Andr. Gail. de Pace pub. L. II C. 9. § 23. Satis ipso facto universitatis voluntas declaratur, quia hominis voluntas magis factis quam verbis ostenditur. V. etiam Hugon. Grot. de I. Belli ac Pacis L. 11. C. 21. n. 7. 8. ubi eadem fere verba leguntur
[48] (a) L. 55. D. pro socio. Deinde Lynker in respons. Decis 1049.”Wann über den ganzen Rath Kalge geführt würde, ob denn schon die vorigen membra meist abgegangen wären, würde doch deshalb der ganze ietzige Rath zur Rede gesetzt werden und nach Befinden Abtrag zu thun sich nicht entwähren können”
[49] Hanc legem tam aperte nostram rem adiuvantem a multis esse infestatam, quilibet sane miretur: videbatur enim prima specie obstare L.15. §.1. D. de dolo malo, quae ita audit: “Sed an in municipes de dolo actio detur, dubitatur” Mirabilis sane contradictio, praesertim cum uterque locus eiusdem sit auctoris, et ex eodem libro depromtus (VLP. XI. ad Edict.). Patet autem ex connexu L.9. §. 1. Ulpianum docere, Interdictum illud etiam erga universitatem locum habere. Cum vero Interdictum nulla alia sit causa nisa, quam facto vi adhibita aut subreptione clandestina –ergo semper delicto– constat etiam, erga universitatem actionem ex delicto dari, ergo etiam hanc delinquere posse. Omnis enim possessio pertinet ad ius obligationum: omnia vero interdicta nituntur ini obligationibus ex maleficiis, et possessionis tantum catenus habetur ratio, quatenus est conditio sine qua Interdictum cogitari nequit. Duplex mihi via videtur expediendi dissensum inter leges descriptas: 1) Ulpianus in L. 15 ipse sibi non satis conscius fuisse videtur; utitur enim verbo”dubitatur”. Quid si accipiamus, in L. 9.§ 1. sententiam suam distincte et cum declaratione Ulpianum pronuntiasse in L 15. tantum generaliter locutum esse? – Recte enim quis dicere potest – – wird bezweifelt – et alias de eadem re – –ich halte dafür: quis hic contradictionem sentiet in sententia ipsa? 2) Respiciendum vero est etiam, quod tantum negetur actio de dolo contra municipes. Hanc vero L. 11. § 1. ei. Tit. dicit negatam esse a legibus contra personas dignitate et alia ratione insignes. Inde facile intelligendum, cur contra municipes non detur. Loco eius vero dabatur actio in factum, cf. Stryk. Act. S. 1. Membr. X. §. 37. p. 244. Interdicto vero contra universitatem ubique locum dari, manifeste apparet ex L.4. D. de vi et vi arm., inde etiam deductionem nostram superiorem in iure conditam esse. Ceterum actionem famosam etiam contra eandem dari v. ap. Carpzov. IV. Const. XLII. Def. X. Klein legem 9. D. qd. met. in suam rem trahere studet, non vero interpretando, sed pervertendo: et nititur praecipue in interpretatione sua verborum:”generaliter et in rem”. Sed melior quam Ulpiani ipsius horum verborum interpretatio inveniri nequit: ceterum Ulpiano quia non plus tribuat quam Kleinio?
[50] (c) I. 3.
[51] (d) Hic opus est ut declaremus l. 2. D. quod quisque iurisin alterum statuerit, quae ita audit:”hoc edicto dolus debet ius dicendis puniri: nam si Adsessoris imprudentia Ius aliter dictum sin non debet hoc magistratui officere”. De qua quis sibi persuadere possit, obstare opinioni nostrae:”officere” vero h. l. nihil aliud indicat, quam retorsionem responsi iudicis in ipsum simili in casu hoc patet tam ex inscriptione Tituli, quam ex L. 1. ei:”qui magistratum potestatemve habet, si quid in aliquem novi iurisstatuerit, ipse quandoque adversario postulante eodem iure uti debet”. Huius vero singularis instituti origo petenda est ex indole et natura administrandae iustitiae inter Romanos, quippe qua praetoribus aliisque magistratibus prout singulis, neque collegialiter commissum erat leges condere, quae vim haberent intra tempus muneris sui: et ad hos solos magistratus hanc pertinere normam iuris, patet ex verbis:”si quid in aliquem novi iurisstatuerit”: hoc minime erat delictum sed potius ius magistratus singuli: cuius tamen retorsionem suscipere debuit ipse, ne sc. quid iniusti ederet. Contra (eam quam supra statuimus sententiam circa conditionem successorum in universitate, dubium forsan moveret L. 126. § 2. D de R. V.”cum quis in alicuius locum successerit; non est aequum ei nocere hoc, quod adversus eum nocuit, in cuius locum sucessis” quam Becker l. 1. § 33 recantat: attamen ex §§. legis tam antecedentibus quam subsequentibus intelligere potes, hoc tantum dictum esse de contractu emtionis, et plane a materia nostra abesse. Quanta perversio legum! Alia adhuc exstat lex quem pariter Becker l. 1 exhibet, prima quidem specie nobis infesta: L. 23. C. del Decuriom”Provideri debet eorum novitati decurionum, qui nuper nomen curiis addiderunt, ne praeteritis debitis susceptorum onerentur, neve pro sarcina nominatoris aliena, ullam sustineant molestiam”. Hoc vero loco primum id respici debet, directam esse legem illam ad obligationes ex aere alieno, quia sc. Decurionum ea erat conditio, ut non publicam haberent arcam, eandemque communem, sed omnes expensas ex propriis facultatibus solvere tenerentur, ergo etiam ex patrimonio privato obligarentur. Hinc munus eorum variis privilegiis gaudebat, atque singularis favor legis ad eos transibat qui sese muneri illi obtulerunt, exempli gratia, ut legitimi fierent qui illegitime erant nati et cetera. Inde legis illius ratio est declaranda et nequaquam nobis obstare censenda. Quod denique ad illud iuris Romani institutum pertinet, quo impuberibus singuli magistratus qua singuli obligabantur, nec minus heredes eorum illis tenebantur, idem ex favore legum in impuberes collato declarandum. Deinde vero si pluribus erat mandata tutela, per satisdationem communiter uni eorum ita demandabatur ut solus obligaretur: quod cum inter magistratus semper fieri soleret, singulus etiam tantum conveniri potuit. Alia hic interpretatio fieri nequit, quia obstaret L.7 §. 2. D. qd. cui. un. n.”quod universitas debet singuli non debent” .
[52] (c) Repugnare videtur c. 6 de sententia excommunicationis universitatem vel collegium proferre excommunicationis sententiam penitus prohibemus, volentes animarum periculum vitare, quod exinde sequi possit, cum nonnunquam contingit innoxios huiusmodi sententia irretiri, sed in illos duntaxat de collegio vel universitate, quos culpabiles esse constiterit promulgatur”. Licet prima specie haec nobis lex obstare videatur tamen accuratiore collustratione adhibita invenietur, eam non esse nobis contrariam, sed potius interpretatoriam legis eius, quam supra adduximus. Est enim poena excomunnicationis, secundum fidem catholicam, tam extraordinaria et acerba, ut exceptionem ab eadem Ius Canononicus respectu universitatis faciendam censeret, ne tot animae una in perniciem ruerent, cf. Eichhorn Teutsche Staats –und Rechtsgeschichte. T. 11 § 323. n. a. die Einschänkungen (nemlich der Interdicte) bestanden hauptsächlich darin, dass Klöster und Communen von den Interdicten durch Privilegien ausgenommen– würden. vid. Plank Gesch. d. christl. kirchl. Gesallschaftl. Vers. Th. 3. p. 517, u. 4. Abth 2. p. 290 ff. Deinde vero exsecutores iuris Canonici saepe ab hac regula recessisse historia docet: et denique exceptio ipsa ab hac poenae specie demonstrat, ceteris poenis, etiam in universitates exercendis locum dari
[53] (f) cf. Schmauss Corp. Iur. Germ. Publ. Acad. Francfrt. et Lips. 1722, p. 55
[54] (g) L 2. laudato Lib. II. C. 9. § 10 p. 118. Ed. Col. Agripp. 1661. 4. ubi eitat Auth. Dec. Cam. verb. Bann.
[55] (h) Myns. Cont. 2. b. 30 Schurff. 2.
[56] (i) Cons. 17. n. 15. in fin. Cothm. resp. 32. n. 340. sq. Sichard cons. 1. n. 35. inter cons. contract. Tyraquell. de poenis caussa 46. per totum textum
[57] (k) In alten und neuen Reichshofrathsconclusis P. II, p. 207. sq. Fracfrt. 1744.
[58] (l) En exemplorum multitudo delictorum ab universitate qua tali committendorum!
[59] (m) Ergo non tantum ad tempus aliquod!
[60] (n) Quis crederet contra sententiam hanc tam aperte rem nostram adiuvantem et auctoritate imperiali –ut ita dicam– tuentem, dubium moveri posse?! Et tamen hoc tentavit Malblanc in l. s. l. §. 7. sed audiatur ipse:”quantum vero Communitates Grosselfingen et Hansen in perpetuum iure suo liberae venationis sunt privatae‚ in tantum dicta sententia non tam habenda est pro actu iustitiae proprie talis, sed potius pro actu summi imperii, quem hic Iudicium Imperiale aulicum exercuit”(Sed cur?)”huius omnes enim constat, non sollum singula iura sed et integras universitates a potestate legislatoria et summo imperio posse exstingui et dissolvi, cum in salutem publicam graviter impingunt, in perniciem reipublicae tendunt, securitatem publicam turbant”. Sin vero, affirmante Malblancio, hoc inter omnes constat, ego non video cur dissertationem suam scripserit! –
[61] (o) cf. Hottomanni Quaest. 42. Jacob. Gothoferd. ad Cod. Thedos. Tit. ad L. Corn. de siccar. C 6. Tiraquell de poenas temperam, C 49.
[62] (p) Aloys. Cremani, Senensis, in Archio Gymnasio Tycinensi de I. Crim. L. II Tycini 1779. L. 1. P. 1. C. VI. § 59 (p. 74)