Tipo publicación: Monografía
Alberto de Gandino (1250-1310)
Tractatus de maleficiis (1286), fue el primer tratado de derecho penal.
Utilizamos la edición colectiva de Lyon (1555) apud haeredes Iacobi Iuntae, en que se recoge además del tratado de Gandino los de Bonifacio de Vitalini, Paolo Grillandi, Baldo de Periglis y Jacobo de Arena[1].
Para descargar el pdf original del Tractatus de maleficiis pinche aquí.
14. Quaestion talis est, saepe de facto contingit. Commune seu universitas cuiusdam civitatis, castri nel villae, seu curiae, commisit homicidium seu delictum: pro quo si aliqua singularis persona illud commisisset, deberet personaliter condemnari: vel aedem, villam, vel castrum combussit: ex quibus quis singularis corporaliter coerceretur: ut ff. ad leg. Cor. de sica. l. iii §. lege Cornelia. et ff. de incend. rui. nau.l. qui aedes. et ff de poenis. l. capitalium § nonnquam et qui ob inimicitias. Modo queritur, an omnes de universitate habeant necesse personaliter comparere, an per responsalem. Item quaeritur, an omnes de universitate sint puniendi, sive quae poena sit imponenda: Et ante omnia est videndum, an universitas possit delinquere. et dic quod sic. Nam universitas, et dolum, et delictum ex animo proveniens potest committere: ut ff. de eo quod metus causa. l. metum § animadvertendum et ff. de dolo. l. si ex dolo. et videtur tunc universitas delinquere: cum omnes delinquunt ut universi ut si ad sonum tubae vel [203] campanae, vel si fiat hoc consilium: ut ff. ad municipa. l. municipes, vel sequendo vexilla vel eorum rectorem. Nam tunc videntur delinquere ut universi, et tenetur universitas. Item universitas et quodlibet collegium potest possidere et usucapere: ut ff. ad exhi. l. tigni §. item municipes et ff. de acqui. pos. l. ij. et usucapio procedit de solo animo: ut C. de prescrip.XXX vel xl. anno l. male ff. de acquir. rerum domi. l. acquiritur ff. de usur. l. si fine. Item et bonorum possessionem petere potest: ut ff. de liber. univer. l. una. Expeditum est ergo, quod universitas potest et potuit maleficium committere: et ex maleficio, quod commissit tenetur.
15. Sed quaero, qualiter punietur universitas civitatis castri vel villae tale maleficium committentes? et certe cives sive municipes videntur non puniendi, sed excusandi: quia iussu magistratus et suae civitatis, villae vel castri voluntate id fecerunt: et est pro eis ff. de adqua plu. Arcen. l. quanquam. et ff. de regu. iur. l. non videtur § qui iussit. et hac ratione motus Federicus Imperator dicitur pepercisse ambasiatoribus Lombardiae, qui missi erant contra eum in Alemania pro discordia concitanda inter eum et filium eius Henricum: quia iuerant praecepto suorum potestatum et civi. Item et alia ratione videntur non puniendi: quia quod civitas debet, singuli non debent: ut ff. quod civitas deliquit: delictum enim ab universitate commissum non videtur a singulis perpetratum. arg. ff. de quaestio. l. j. § servum municipium, et ff. de adqui. rer. domi l. statuam et praealleg. l. sicut § si quid. Econtra videtur, quod singulariter sint puniendi: quia civitas sive municipium nihil aliud est quam ipsi cives, qui deliquerunt: et quod cives sive municip. sint puniendi, sic potest inconvincibiliter argui: quia aut praemeditate omnes homicidium commiserunt, vel domum combusserunt, et tunc indistincte sunt omnes decapitandi, neo tunc ictus alicuius contemplatur. Nam etiam qui nullum dederunt ictum, decapitandi sunt: ut ff. eo l. j. in princ. ibi, cum cultello ambulavit, et C. e. l. is qui cum telo. et expressius ff. de poe. l. aut facta. § eventus et ff. de sica l. divus aut non premeditate, sed ad rumorem seu rixam, et tunc ictus cuiusq; debet contemplari: et si appareat cuius ictu perierit, ille solus decapitabitur: alii autem aliter punientur. arg. ff. e. l. fi. si autem non appareat cuius ictu, tunc omnes tenentur: ut ff. ad leg. A qui l. item Mela. §. sed si servum plures. Nec dicat aliquis, si decapitentur, sic punirentur singuli, quod esse non debet: quia ut supra dixi, nihil aliud est civitas, aut municipium, quam ipsi cives aut municipes. Item vidimus, quod condemnata universitate, si nil est in communi, coguntur singuli ad collectionem, ut iudicato satisfiat: ut ff. quod cuiusque uni. no. l. j. §. quilibet sicut et ibi no et in proposito cum capitalis debet esse sententia, coguntur conferre capita singuli. Nec mirum si arguo de civilibus ad criminales quaestiones. Nam ad hoc lex facit ff. de custo. et exhib. reo. l. ij. Sol. videtur probabiliter posse dici, quod puniantur ipsi administratores: ut C. unde vi. l. meminerint. in fi. et ff. de dol. l. si ex dolo. in prin.et j. Vel posset dici [204] quod quod si ibi erat aliquis, qui cupiebat offendere, et fuerit initiator et autor, quod ille puniatur corporaliter, licet alii pecuniariter puniantur. C. ad leg. Iul. de vi publi. l. quoniam iustum enim est eum teneri, qui fuerit princeps et autor delicti: ut dicit l. quoniam. et ff. quod vi aut clam. l. si ego tibi. et ff. de ser corrup. l. in. Hoc iudicio et sic inspicitur animus illius delinquentis, vel forte contemplabit cuius ictu etc. ut d. l. si. de sica. ut ille cuius ictu perierit, tantum decapitetur: caeteri autem aliter puniantur. Si autem non appareat cuius ictu perierit: videtur quod omnes teneantur, sed in dubio non debent omnes municipes decapitari. et hoc arguo pluribus rationibus. Prima, quia propter delictum ab universitate commissum, non debent singuli coerceri. arg. d. l. sicut. § si quid. Secunda, quia iussus magistratus et communis habuit aliquam accusationem et mitigationem inducere: ut ff. de aqua pluvia, arcen. l. quanquam. Tertia ratio, quia quanquam id quod sit per illos, quibus respub. gubernari commissa est, fingatur per iura sciri, et fieri per omnes de civitate vel municipio: ut ff. ad municip. l. municeps. et ff. de re iudic. l. aliud. § refert. et C. de advo. diver. iud. referen. tamen in rei veritate non omnes ordinant, nec omnes sciunt, nec omnes sunt culpabiles: esset igitur iniquum, si quis diceret omnes decapitandos, quod sic imponeretur poena insontibus, quod esse non debet: quia nemo ignorans et c. ut ff. de act. et obli. l. ex. Maleficiis. §. j. et C. de his qui latro. l. j. in fin. non enim debet deperire iustus, quod aggravetur iniustus: ut ff. de liber. lega. l. si is qui. Nec mirum si omnes de universitate non decapitentur: quia quaelibet universitas, tam civitatis quam municipii respublica appellatur: ut ff. de fur. l. sed. et si imaginem § j. et ff. de pub. et vecti. l. sed et ii § j. et respub. Minori aequiparati solet, et iure minoris uti: ut ff. ex quib. cau. maio. l. respublica. et C. de iure reipub. l. rempub. Lib. x. et minoribus succurri solet, etiam in delictis, scilicet ut minor imponatur poena, quatenus miseratio aetatis etc. ut ff. de min. l. auxilium. § in delictis. et ff. ad Silla. l. j. § si impubes, ibi, propter aetatis miserationem parcitur in poena capitis, et alia levior imponitur. sic et in proposito universitatis parcitur in poena capitis, et alia levior imponitur.
16. Sed quaero quae poena imponitur. respondeo, arbitrio iudicantis, ubi certa poena non est determinata: ut de poenis, l. hodie et l. sanctio et ff. de effra. l. iij. § quibus et forte nulla imponetur: quia iudex relegabit eos ad certum tempus, secundum opi. d. Mar. de Fano. per l. ff. de poen. l. absentem. in fi. vel melius secundum do. Gui. et Uber. de Bob. dic., quod civitas seu castrum destruetur aratro, sicut facta fuit Carthago et Troia: ut ff. quib. mod. ususfruct. amit. l. si ususfruct. civitati nam in princ. diruptis omnibus aedificiis ducetur aratrum cirumquaq; et aratro sic ducto definit esse civitas, et per hunc modum dicitur civitas, sive castrum decapitari, sine morte: ut est expressum in d. l. si ususfruct. civitati. ibi., quasi mortis etc. Nam in constructione civitatis necessarium est aratrum: ut ff. de verb. fig. l. pupillus § verbis. sic et in destructione: quia nil est tam naturale et c. ut dicit regula, iur. in l. nihil. Nam et collegium ex causa dissolvitur et destrui-[205] tur: ut ff. de col. illi l. collegia. Item miles exautoratur ex causa: ut ff. de his qui not infa. l. ij. § est enim honestas.*
17. Sed nunquid in hac causa capitali poterit intervenire procurator ad defensionem universitatis? Videtur quod non: quia quemadmodum pro privato non intervenit: ut ff. de procura. l. servum quoque. § publice. De pub. iud. l. accusatorem § ad crimen. ita et in causa capitali universitatis, non poterit intervenire procurator, actor, vel syndicus: cum in omnibus corpus universitatis unius personae repraesentet vicem: ut ff. de fide. l. mortuo et probabilis et iuri conformis est argumentatio: sic est in defensoribus privatorum: ergo idem in defensoribus civitatis, vel castri debet censeri: ut ff. quod cuiusq; univer. nom.l. j. ad si ibi, sicut in defensoribus privatorum. Praeterea si minor defertur ex crimine capitali, oportet eum personaliter adesse cum autoritate tutoris, vel curatoris, ita quod necesse est eum personaliter adesse: ut C. qui accus. non pos. l. ij. secundum verum intellectum. et ita intelligitur C. de aut. prael. l. clarum. Idem dicam in civitate vel castro, et est bona arg. cum respublica et minor aequiparentur: ut C. de iure reipub. l. rempublicam. et ff. de fur. l. sed et si imaginem. § 1. Econtra videtur, quod possit defendi per syndicum vel actorem, qui representet vicem universitatis: ut C. de contra iu. l. una § provincias. videntur quippe personaliter omnes municipes respondere: cum respondeat ii, quibus respublica est commissa: ut ff. ad municip. l. municipes. Universis enim redditur, quod pro voto primatibus indulgetur: utt c. de advo. diver. iudi. l. restituendae. ij. respon. et ff. quod cuiusq; uni. Nomi. l. item eorum § si decuriones. Sol. dic. quod poterit defendi per actorem vel syndicum, per l. C. de re mili. l. ultima. § ut autem. et § ita ibi, si universitas, et c. arguitur hanc solutionem veram esse, et alia inconvincibili ratione: quia circa crimina potius inspiciatur qualitas impositionis poenae, quam natura et origo criminis: ut ff. de poen. l. quod ad statum et ff. de bon. liberto. l. qui cum maior. § fina. et l. sequenti et specialiter hoc consideratur, cum queritur, an quis in crimine possit defendi per alium: utt ff. de publi. iudi. l. pen. § ad crimen. in glo. ordinaria: unde in proposito casu cum non habeant singuli de universitate non tenentur personaliter adesse, et sic accusata universitas poterit per syndicum vel actorem se defendere.
[1] Puede leerse una edición facsimilar en https://books.google.es/books?id=E_YRUI36xCEC&printsec=frontcover&dq=alberto+da+gandino+tractatus+de+maleficiis&hl=es&sa=X&ved=0ahUKEwjQ67SQ2tTKAhWC2BoKHZ8QAfUQ6AEIIDAA#v=onepage&q&f=false.