Tipo publicación: Tesis
Lambertus Johannes Vos
Utrum universitas delicta admittere atque puniri possit nec ne, tesis doctoral leída en la Universidad de Groninga el 4 de marzo de 1837.
1. Introitus
Quod in reliquis omnibus observamus disciplinis, viros eruditos de variis locis non easdem foreve, sed diversissimas sententias: hoc item et de iurisprudentia universa valet, et de eo argumento, quod, ut legis iussui satisfieret, ad gradum doctoris obtinendum pro viribus elaborare mihi sumsi. Inquiram nempe, utrum universitas delicta admittere atque puniri possit nec ne: cui quaestioni alii affirmando, alii negando, alii distinguendo responderunt [2]. Causa autem huius controversiae in eo mihi videtur posita, quod non omnes idem de universitatis indole atque natura existimaverint; quare de hac quaestione, quae certe in iure criminali saepius agitata fuit, recte iudicari non posse putamus, nisi universitatis indolem et naturam accurate indagemus. De his igitur omnibus rebus protenui, qua gaudemus, facultate quaedam agere nobis proposuimus.
Universitatum origo quaerenda videtur in antiquissimo orbis terrarum aevo; primis enim temporibus homines coniuncti erant familiis, quae sui singulae essent iuris. Ex harum autem unione oriebantur pagi, vici, urbes, societates civiles, e quibus tandem, progrediente cultura a quo humanitatis propositum liberius et plenius assequerentur homines, civitates effloruerunt. Ita quoque harum originem sibi finxit Cicero, ubi dicit:
Prima societas in ipso coniugio est; proxima in liberis; deinde una domus, communia omnia: id autem est principium et quasi seminarium reipublicae. Sequuntur fratrum coniunctiones, post consobrinorum sobrinorumque, qui cum una domo iam capi non possint in alias domos, tanquam in colonias [3] exeunt. Sequuntur connubia et affinitates, ex quibus propinqui; quae propagatio et soboles origo est rerum publicarum[2].
Haec igitur diversa corpora, quibus singuli continebantur, ratione tum aliorum, tum eorum, qui hoc superiori vinculo coniuncti erant, omnia agebant et perficiebant, singularium hominum instar. Quamquam sic novum sponte subortum est subiectum iuris, cui, propter similitudinem cum persona physica, nomen data est personae moralis, iuridicae, fictae sive idealis. Hisce autem personis moralibus, iuridicis, fictis sive idealibus, ad sui tutelam et finem suum persequendum, variis opus erat iuribus, quibus aeque ac persona physica uti, atque semet ipsae in iudiciis defendere possent, adeo ut et a civitate de qua ipsa idem valet, et a singulis pro una persona haberentur.
Novum dixi fiebat subiectum iuris, cuius socii non suo, sed universitatis nomine eius et res agerent, et iura adversus alios tuerentur et in iudicio defenderent. Horum autem prima ac praecipua ea fuisse videntur, quae internae externaeque prospicerent securitati, ac res spectarent publicas; deinde omnia ea collegia, quae [4] magistratuum nomine occurrunt. Postea quoque homines, cum viderent multa esse commoda privata, quae singuli assequi non possent, consociationes inierunt, ut coniunctis viribus ea perficerent et assequerentur. Eiusmodi nobis occurrunt apud Romanos collegia fabrorum, pistorum, multaque alia.
Quamquam autem haecce, quam pro viribus meis tractare conabor, quaestio satis elegans dicenda videtur, nec sine aliquo pondere: hodie tamen rarioris, quam olim, usus est. cuius rei causa in eo mihi videtur quaerenda, quod olim, praecipue medii aevi temporibus et turbis, multa, quae nunc civitas curat, negotia tunc, praesertim in patria nostra et Germaniae regionibus, singulis urbibus, pagis et privatis hominibus erant relicta, adeo ut eo tempore omnes fere urbes pagique tanquam universitates possent considerari. Imo vero haec erant societates civiles minores, quae coniungebantur civitate, tamquam reliquarum omnium consociationum civilium complemento et veluti fastigio. Sed postea plerumque in civitatem ita coaluerunt, ut periret in universa fere Europa universitatis, quae in multis gravissimisque negotiis sui iurisesset, notio. Accedebant innumerabilia privatorum collegia, quae [5] Gilden vocabantur[3], quibus praesertim opifices coniunctis viribus omnia ea persequi conabantur, quae si singulatim iis fuissent agenda, illis temporibus nunquam attigissent. Cum vero postea, superioris seculi fine, in multis regionibus, immoderatam Francicae conversionis vim expertis, omnia haec collegia et privatorum universitates, quae sui iurisessent, fuerint sublata, simul cum iis periit huius quaestionis tractandae studium, cum antea fuisset argumentum quotidiani usus forensis.
Cum autem multa hac de re iam disputaverint eruditi, ita res meas agere constitui, ut, in Iº capite breviter horum auctorum relatis scriptis atque sententiis, capite IIº indagarem, quidnam in iure Romano de universitatum [6] delictis atque poenis fuerit constitutum? deinde capite IIIº nonnulla antiqui iuriscanonici, Germanici, et hodierni de delictis et poenis universitatum placita afferrem; in capite IVº nostram qualemcunque de hac controversia sententiam traderem; tandem capite Vº succincte expositurus, quomodo de delictis atque poenis universitatum in legum poenalium codicibus constituendum esse nobis videatur?
2. Caput I. Scriptores, quorum alii alias de argumento nostro sententias protulerunt.
[7] Mihi, omnes viros doctissimos, qui nostram quaestionem de industria persecuti sunt, vel in operibus de iure criminali universo, suo loco, eam attigerunt, laudare eorumque sententias exponere cupienti, certe satis amplus libellus conscribendus foret. Idem tamen inanis esset, cum tantum contineret repetitionem eorum, quae iam diu tractaverunt auctores, qui ante me hac de re scripserunt, et ita quidem rem tractaverunt, ut necesse non sit, post eos idem conari.Sic, ut praecipuos excitem, vir doctissimus Sintenis in opere De delictis atque poenis universitatum [8] (Servestae 1825) pag. 2, 3, 4 et 5, omnium citat scriptorum opera, qui ante eum idem tentarunt; pag. vero 5, 6 et 7, universe eos in duas dividit partes, in eos nempe, qui ad quaestionem, num universitas delicta admittere atque puniri possit, an vero minus? Affirmando, et in eos, qui negando responderunt; denique pag. 37 seqq., nonnullorum, inprimis negantium, exponit et refutat sententias. Pariter vir clarissimus Ferdinandus Carl Theodor Hepp in Versuche über einzelne Lehren der Strafrechtswissenschaft (Heidelberg 1827), Abhandlung III, pag. 79 seqq., non solum variis sese opposuit aliorum opinionibus, sed tot etiam de iis, qui ante ipsum de eadem quaestione scripserunt, dixisse videtur, ut equidem officio meo satisfecisse videar, si cum ipsorum sententias exposuero, tum eorum, qui postea hanc materiam tractarunt, vel forte ab iis praeteriti fuerunt. Minime igitur hic de variis eorum opinionibus iudicium feram vel eos refutabo. Quod tum faciam, cum ipse meam qualemcunque de hoc loco sententiam exponere conaturus sum.
Affirmantium igitur alii aliter sententias suas muniverunt ob rationes, plerasque ex internis universitatis negotiis petitas. [9]
Contra sentientium rursus multi utrasque negarunt quaestionis partes, dum reliqui agnoverunt, universitates nonnulla quidem admittere posse delicta, non vero ob haecce puniri.
Laudati auctores Sintenis et Hepp affirmando nostrae controversiae respondent, attamen sub certis conditionibus. Viri doctissimi Sintenis opinio quo melius diiudicari possit, ipsum audiamus disputantem:
Universitas –ait– delinquere potest, attamen tantum ea crimina ipsi, qua tali, imputari possunt, quae ad negotia pertinent, cum fine suo perpetuo cohaerentia. Omnia cetera delicta, quae cum fine neque cohaerent, neque ad eum referri possunt, nullatenus universitas committit, sed recte singulis imputantur, et tunc recte diiudicatur res secundum analogiam conspirationis[4]“.
Contendit igitur vir doctissimus, universitatem delinquere posse, et quidem, ut postea monet, quia est persona, ideoque subiectum iuris, et hanc ob causam iniuriam possit facere, uti et iuste agere. Non enim habenda est machinae instar, quae omnem motus causam extrinsecus accipit, et idcirco ad lubidinem [10] propellentis vel cohibentis agitatur vel sistititur, sed, cum suam habeat voluntatem, ipsa pro suo arbitrio agit. Ut autem delictum revera sit delictum universitatis, duas tertias vult adfuisse partes sociorum, quorum maior pars in delictum consenserit: atque propter delicta, eo modo admissa, omnino esse puniendas universitates, neutiquam autem singulos socios: cum conditio et notio universitatis ab ea singulorum sociorum distincte sit separanda. Ne autem omnia repetam, cetera videat B. L. apud ipsum virum doct. l. l. Vir clarissimus Hepp, qui eleganter Malblancii, quique hunc secuti sunt, Kleinii, Feuerbachii, Grolmannii, Martinii, aliorumque, praecipuas refutat sententias atque dubia, in plerisque consentire mihi videtur cum Sintenisio, in eo autem dissentire, quod delictum universitatis admittere non vult, nisi unanimis adfuerit sociorum consensua, et omnibus omnino suffragiis delictum fuerit decretum. Tunc enim tantum puniendam esse censet universitatem, ceteroquin vero singulos unice socios lege obligatos esse contendit[5].
Quod attinet ad illud, unanimia requiri sociorum [11] suffragia, ut delictum universitatis possit dici, ab Heppio non discedit vir clarissimus Bauer[6]. ltaque universitates, cum exstent, et voluntate gaudeant, generatimque agere possint, et licet finem socialem modo illicito conturbent, tamen ita agant, ut ad finem huncce actiones earum exigi possint, tanquam personas morales considerat, quae, sequelas iuridicas actionum licitarum perspicientes, recte quoque damnum sentiunt actionum illicitarum, sive hoc situm sit in damni dati reparatione, seu poena. Quare eas censet et delinquere posse et puniri, quamquam non nisi consentientibus omnibus sociis. Praestare autem ipsi videtur, legislatorem punire singulos socios delinquentes, quam corpus morale, qua tale, cuius sententiae has rationes interponit:
- Quod singulis sociis omnes possunt applicari poenae, corporibus atque collegiis tantum nonnullae, et paucae quidem; atque id circo legibus poenalibus opus esset specialibus contra delicta universitatum. [12]
- Quia tunc cadit necessitas inquirendi, an omnes socii in delictum consenserint?
- Poenarum fini sic magis consulitur; nam, si singulos respiciunt poenae, hi magis a maleficiis absterrebuntur, quam si tota punienda est universitas. Tandem.
- Melius unicuique universitatis socio, sua, quam propter culpam maiorem vel minorem meruit, poena potest infligi[7].
Vir clarissimus Rosshirt[8] negat, leges poenales in personas morales esse applicandas, quia plerumque non omnes consenserunt socii, quo sit, ut, universitatum rebus secundum plurium suffragium peractis, saepe ii puniantur, qui, quamvis ipsi delicti non participes fuerint, [13] tamen poenae partem ferre debeant. Idem tamen in plerisque viris clarissimis Hepp et Bauer adsentiri videtur: agnoscit enim, universitates delicta admittere posse, quia suam habent voluntatem, et licita et illicita possunt efficere; et, si adsumas, universitates delicta non posse admittere, nisi unanimi suffragiorum consensua difficultas illa, insontes puniri posse, cadat necesse est.
Consentientibus enim omnibus ad delictum, omnes delictum peregerunt, omnesque sunt puniendi, non autem tanquam privati homines, sed tanquam universitas, quia res acta fuit universitatis. Porro universitates non vult puniri, quia poenae iis plerumque infligi non possunt; ipse igitur non negat, nonnunquam hoc fieri posse. Ait enim l. l.:
Wir haben auch manches Beispiel aus älteren und neueren Gesetzen, dass nicht nur Gemeinheiten als Verbrecher erklärt, sondern auch mit eigenen Strafen bedroht worden sind: allein in der Regel sollen die Strafen auf das corpus selbst so wenig als auf sämmtliche Glieder desselben angewendet werden” [cetera, et in nota addit:] “dieses kan auch gar oft nicht statt finden.
ldem vir clarissimus postea de eadem materia data [14] opera egit[9], et quae modo exposuimus partim magis explicuit, partim repudiavisse videtur. Disputationis summam ipse in fine ita proposuit:
- Possunt universitates omnino delicta admittere ac puniri;
- Earum delicta semper consistunt in factis, quae cum ipsius societatis negotiis cohaerent, ita ut si, casu quodam, universitas sese coniunxerit in societatem delicti v. c. homicidii, non possit esse sermo de delicta universitatis;
3º. Corpus delicti universitatum semper, quod ad modum, quo delictum decernitur et peragitur, differt a delicto a singulis perpetrato, et a societate delinquendi; cum in delicto ab universitate commisso idem modus agendi observetur, quo universitas in omnibus suis actionibus et deliberationibus uti solet. Qua in re criterium talis actionis est ponendum. [15]
4º. Observandum est propter unum idemque delictum, et universitatem posse puniri, modo, qui in eam quadrat, et singulos socios quatenus tanquam singuli delicti fuerunt participes, secundum ordinariam inquirendi et puniendi normam, ad quam privatorum facta exigi solent; unde putat, necessitudinem quamdam oriri inter concursum delicti et poenarum, adhuc parum observatam.
Vir clarissimus Carl Ernst Iarcke[10], quamquam agnoscat, nonnumquam ius publicum universitatum delictis poenas minari, hoc tamen iure fieri, omnino negat. Rationes autem ad hoc iudicium muniendum non affert. Etenim l. l. pag. 134, 135 ita disputat:
Nach streng juristischen Grundsätzen wird es aber allerdings verneint werden müssen, dasz die moralischen Personen, welche nur zum Behufe der Verfolgung ihres von der Obrigkeit gebilligten Zweckes ein Wille beigelegt wird, als solche auch einen widerrechtlichen Willen haben und folglich ein Verbrechen begehen [16] können. Das Verbrechen wird mithin also immer nur, als von den Mitgliedern begangen, angesehen werden können, welche den verbrecherischen Beschluss fassten. Es wird daher auch, was praktisch am wichtigsten ist, die Strafe nur das Vermögen dieser Mitglieder, nicht das der Corporation treffen können. Dasz aus politischen Gründen faktische Ausnahmen von dieser Regel gemacht worden sind, und dasz man provisorisch oder definitif auch Strafen gegen Corporationen als solche, folglich gegen Schuldige und Unschuldige, verhängt hat, entkräftet die Regel nicht.
Denique adhuc nobis occurrit vir doctissimus I. Van Rirt Iun., qui ut Grotium laudaret, Sintenisium vero perstringeret, nostrum argumentum verbo attigit[11]. Primum doceta Hugonem Grotium in immortali opere De iure Belli ac pacis, lib. II, cap. 21, § 2, quaerentem, quatenus ex delictis singulorum teneantur communitates vel eorum rectores, si ea sciverint, non vero prohibuerint, cum prohibere potuissent et debuissent [17], iam negavisse, universitatis socios, qui delictum voto suo impedire studuerunt, tamen puniri posse; deinde existimat, nemini licere, ab hoc praecepto discedere, praesertim, quia hoc placitum omnino iurisGermanici praeceptis consentaneum est. Dissentientium sententias idem, sua auctoritate, nullis allatis argumentis, vocat absurdas, atque sanae iuriscriminalis doctrinae contrarias. Tanquam exemplum talis doctrinae citat laudatam Sintenisii dissertationem. Hanc tamen mihi non tam ipse legisse, quam eius notitiam ex iudicio a in Ephemeridibus, inscriptis: Iahrb. der Iur. Literatur Vol. III, pag. 102-110 a Schunckio editis, latos mihique ignoto, hausisse videtur. Ait enim, Sintenisium singulos universitatis socios velle puniri, ob delictum, in quod duae tertiae partes consenserint. Non igitur distinguit Van Riet poenam inter, quae aut infligitur singulis sociis, aut ipsam universitatem manet. Sintenis enim, propter delictum tali modo admissum, poenam vult infligi universitati, non vero singulis sociis.
Multi adhuc scriptores eorumque sententiae huc referri possunt: sed, ut supra monui, praecipuos tantum volui excitare eorum, qui vel post Sintenisium et Heppium scripserunt, vel ab [18] his fuerunt praeteriti. Quod cum de iis saltem, qui mihi innotuerunt, iam absolverim, transeo ad caput proximum, quo explicare conabor, quaenam de hac re apud Romanos fuerint constituta. [19]
3. Caput II. Quid iure romano de universitatum delictis atque poenis fuit constitutum?
Tres a Romanis distinguuntur corporum, sive universitatum species, et id quidem ob partes, quibus constantis Pomponius enim leg. 30 pr., D. de usurp. et usucap. ait:
Tria sunt genera corporum, unum, quod continetur uno spiritu et Graece ήνωμένον vocatur, ut homo, tignum, lapis et similia: alterum ex contingentibus, hoc est pluribus inter se cohaerentibus constat, quod σunhμένον vocatur, ut aedificium, navis, armarium; tertium, quod ex distantibus constat, ut plura corpora non soluta, sed uni nomini subiecta, veluti populus, [20] legio, grex.
Quocum convenit Seneca, Epist. 102:
Quid est –inquit–quod praedicere velim? Quaedam continua esse corpora, ut hominem: quaedam composita, ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum sunt coarctae, quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tanquam exercitus, populus, senatus. Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura deducti et singuli sunt.
Praeterea secundum Pomponium distribui possunt corpora in:
- Res unitas
- Universitates
- Rerum cohaerentium.
- Rerum distantium[12]
Haec autem universitatum divisio tantum ad illam generis speciem pertinere videtur, quae [21] universitas rerum dicitur. Forte secundum ius Romanum vero tres universitatum species distinguendae sunt, nempe:
- Universitas rerum, ut grex, domus, navis, aliaeque: ad quam speciem haec Pomponii divisio pertinere videtur.
- Universitas iurium, ut hereditas, peculium et cetera.
- Universitas personarum, ut Senatus, exercitus, curia, familia et cetera. Quae species iterum subdividi posse videtur in
- Universitatem personarum, quae, sociorum tantum ratione habita, non exterorum, universitas est, et quasi a natura constat.
- Universitatem personarum, quae extrinsecus sese exserit, et non nisi publica auctoritate institui potest. Quam ob causam haec vocari potest iuridica, illa physica. De hac igitur specie, ceteris omissis, agemus.
Universitates privatorum hominum ius Romanum paucas tantum agnovit, quae praeterea, ut exstare possent, omnino publica indigebant auctoritate:
Neque societas (ita GAIUS, L. i, pr. D. Quod cuiusque universitatis nomine vel contra) neque collegium, neque huiusmodi corpus passim omnibus habere conceditur, nam et legibus et senaticonsultis et [22] principalibus constitutionibus ea res coercetur. Paucis admodum in causis concessa sunt huiuscemodi corpora: ut ecce vectigalium publicorum sociis permissum est, corpus habere: vel aurifodinarum vel argentifodinarum et salinarum. ltem collegia certa sunt, quorum corpus senaticonsultis atque constitutionibus principalibus confirmatum est: veluti pistorum et quorundam aliorum et navicularum, quae et in provinciis sunt.
Paucae igitur tantum fuerunt numero hae universitates, quae in duas dividebantur species. Etenim vel propriam habebant auctoritatem ex ipsa lege, suoque igitur iure exstabant, vel petenda atque concedenda haec erat a summo imperante.
Has autem universitates in iure Romano omnino tanquam personas, esse consideratas, quam optime ex ipsis legibus intelligitur: neque ulli dubio obnoxium est: cum et de universitatum iure, sive solos socios, seu exteros animadvertas, variae exstent leges, quae quidem in omnibus non omnino et semper conveniunt, sed tamen universe et in praecipuis capitibus consentire videntur[13].
Quo tamen plura sunt constituta de universitatum indole, natura atque iuribus, eo pauciora contra inveniuntur, quae nostram dirimere possunt quaestionem; dum ea, quae equidem inveni, minime inter se cohaerent, et variae leges diversa hac de re constituere videntur. Hoc inde derivandum esta quod ius Romanum, quo utimur, non ab uno descendat legislatore, sed e multorum iurisconsultorum scriptis et plurium Imperatorum constitutionibus sit compositum, qui cum saepe diversis vixerint temporibus, diversas nonnunquam de eadem re foverunt sententias, effata valde discrepantia tulerunt, vel varias etiam dederunt constitutiones, quae omnino inter se erant contrariae, quarumque alia aliam interdum oppugnabat vel saepe etiam refellebat.
Cum ergo ipsi legum auctores ita vehementer [24] dissentirent, mirum foret, si ii, qui e iure Romano suam hac de materia vellent confirmare sententiam, hac in re idem sentirent. Necessario utrique, tum negantes tum affirmantes, delinquere posse atque puniri universitatem, varias has leges in suum explicare debuerunt favorem. Quae cum ita sinta et negantium et affirmantium excitabo argumenta, ad utraque quam brevissime meas, qualescunque tandem, additurus animadversiones.
Praecipui igitur loci, quibus nituntur negantes, sunt hi. Lex. 15, §. 1, D. de dolo malo, ubi Ulpianus:
Sed an in municipes –inquit–de dolo detur actio, dubitatur. Et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim municipes dolo facere possunt? Sed si quid ad eos pervenit ex dolo eorum, qui res eorum administrant: puto dandam. De dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo actio.
Quamquam autem Feuerbach, Grolman, aliique hac lege tanquam firmissimo nituntur fundamento rationis suae, quae docet, universitatem non posse admittere delicta, eadem tamen mihi non tanti videtur esse momenti. Etenim accurate nobis hanc legem inspicientibus statim apparet, illam minime ad nostram pertinere materiam [25]. Nos enim quaerimus de delicto, illa vero lex agit de obligatione civili et de damno a municipibus illato restituendo, minime vero ostendit, universitatem nullum posse admittere delictum. Agit porro tantum de municipibus, quorum res omnes administrabantur et a magistratu et a decurionibus: hi igitur agebant pro municipibus, eosque in iure repraesentabant.
Cum igitur municipes minime ipsi res suas administrarent, neque aliquid dolo gerere possent, recte Ulpianus rogat: “quid enim municipes dolo facere possunt?” Tantum obligantur ex dolo eorum, qui res ipsorum administraverint “si quid ad eos pervenit”, ad reparationes nempe civiles, quarum exceptio tamen est in decurionibus[14]. Non maioris ponderis videtur L. 34 D. de iniuriis.
Si plures servi simul aliquem ceciderint, aut convicium alicui fecerint: singulorum proprium est maleficium, et tanto maior iniuria, quanto a pluribus admissa est; imo etiam tot iniuriae sunt, quot et personae iniuriam facientium.
Haec lex nihil ad nostram [26] quaestionem pertinet: quid enim multitudo sive societas servorum cum universitate habet commune? Malblancius[15] autem, qui hoc argumento praecipue est usus, has res inter se confudisse mihi videtur, quas si distinxisset, certe hanc non adhibuisset legem, ad probandum, secundum ius Romanum, non posse puniri universitates, quia tantum ipsi delicti auctores ob delictum tenentur. Ad quod argumentum magis etiam declarandum simul cum hac lege citat L. 22 Cod. de poenis, qua Arcadius et Honorius sanciunt:
Ibi esse poenam, ubi et noxia est. Propinquos, notos, familiares procul a calumnia submovemus, quos reos sceleris societas non facit. Nec enim affinitas, vel amicitia nefarium crimen admittunt. Peccata igitur suos teneant auctores: nec ulterius progrediatur metus, quam reperiatur delictum.
Quid autem hac lege probare voluerit, equidem non perspicio. Videtur enim lata unice ad abrogandas illas leges, quibus olim non tantum tenebantur delicti auctores, sed etiam horum propinqui, familiares: imo vero in hos ex [27] auctorum delicto infamia vel aliae poenae resdundaverunt, verbi gratia publicatio omnium bonorum vel infamia etiam liberorum, si pater crimen capitale commisisset; aliaeque[16].
Et haec quidem praecipua sunt Alia adhuc adhibentur, quae autem nil probant. Quare non omnia citare iuvat, quae ab adversariis admoventur argumenta. Cuicunque autem, ea legenti, statim conspicuum erit, nihil iis demonstrari, neque gravis ea esse ponderis[17]. Idem autem dicunt adversarii de affirmantium sententia, neque iniuria. Omnes enim fere leges, quibus hi ad suam probandam utuntur opinionem, agunt de obligatione civili, de damno nempe restituendo, non vero statuunt poenam, vere sic dictam. Parvum autem tantum discrimen est poenam pecuniariam inter et obligationem de damno restituendo, praesertim, cum hac [28] actione saepius plus quam damnum illatum repetatur. Hanc enim interdum in duplum, triplum et quadruplum et in personas tum physicas, tum morales sive universitates concessam esse, vix dubium videtur. Legimus enim in L. 9, § 1, D. Quod metus causa:
Animadvertendum autem, quod praetor hoc edicto generaliter et in rem loquitur, nec adiicit, a quo gestum et ideo sive singularis sit persona, quae metum intulit, vel populus, vel curia at vel collegium, vel corpus: huic edicto locus erit.
Porro in L. 4, D. de vi et vi armata
Si vi me deiecerit quis nomine municipum, in municipes mihi interdictum reddendum, Pomponius scribit, si quid ad eos pervenit.
Fatendum est, damni restitutionem, quae hoc edicto praescribitur corporibus, populo, curiae, collegio, municipibus, si quid nomine eorum factum ad eos pervenit, revera non esse poenam. Haec enim infiigitur ob delictum, damni autem restitutio ob iudicis sive praetoris sententiam violatam, unde actio oritur arbitraria. Praeterea hic sermo non est de delictis, quae corpus ipsum admisit.
Itaque neque assentientes neque dissentientes mihi unquam suam ex iure Romano firmare [29] posse sententiam videntur. Nullam enim inveni legem, quae disertis verbis aut poenam praescribit universitati ipsi ob delictum inferendam a aut contrarium constituit.
Praeterea nullis doctorum Romanorum scriptis ad certam pervenire possumus harum rerum scientiam, quia nemo eorum de industria hancce tractavit materiam, vel de hac quaestione suam declaravit opinionem[18].
Quae autem cum ita sinta ex verisimilibus ad certa concludere debemus: quod si nobis liceat, contendere posse nobis videmum Romanorum fuisse sententiam, universitates omnino posse delinquere atque puniri, et hoc quidem iis ita persuasum fuisse, ut ne opus quidem iis videretur, hac de re diserte aliquid constituere, cum hoc forte nunquam in dubium fuerit vocatum.
Hanc autem verisimilitudinem pluribus possumus probare legibus, quarum praecipuae sunt:
- 160, §. 1, D. de Re Iudicata: “Refertur ad universos, quod publice sit per maiorem partem”. Quae lex non tam pertinet ad nostram [30] materiam, quam ad societates, quae multa saltem communia habent cum universitatibus. Omnes igitur socios vult teneri factis maioris eorum partis. Obiicient forte adversarii, hanc legem tantum pertinere ad negotia civilia; quod lubenter concedo, cum hoc luce clarius appareat ex huius legis principio, quod ita audit: “aliud est vendere, aliud vendenti consentire”. Haec igitur lex ita mihi videtur explicanda; si res communis, sive res societatis a maiore sociorum parte publice sit vendita, iure haec venditio facta est, ceterique socii in illam concensisse censendi sunt. Mihi igitur hac lege uti est animus, non tam ad probandam sententiam, universitates ipsas, secundum ius Romanum, posse delicta admittere ac puniri, quam ad verosimilitudinem declarandam opinionis, hanc fuisse mentem iurisconsultorum Romanorum, eosque affirmando fuisse responsuros, si hac de re diserte pronuntiare debuissent. Eodem consilio excito L. 55, D. Pro socio, ubi legimus:
Si igitur ex hoc conventus fuerit, qui maleficium admisit: id, quod contulit, aut solum, aut cum poena auferret (solum auferret), si mihi proponas, insciente socio eum in societatis rationem hoc contulisse: quod sini sciente, etiam poenam socium agnoscere [31] oportet: aequum est enim, ut cuius participavit lucrum a participet et damnum.
Scientibus igitur sociis, si socius quis deliquit in societatis ratione, et socios hoc delicto vult teneri Ulpianus. Quamquam autem, ut dixi, in multis ab universitate differt societas, multa tamen etiam utraeque habent communia. Ex pluribus enim exempli gratia constant hominibus singularibus, res solent habere communes, suum finem, iustamque causam ceteram. Quae cum ita sint, et ius Romanum expressis verbis puniri velit societatem, ob delictum a socio, scientibus sociis, admissum, nescio, quare non ex hoc responso concludere nobis liceat ad verosimilem eiusdem iurisconsulti de argumento nostro sententiam. Porro L. 19, D. ad municipalem et de incolis constituitur: “Quod maior pars curiae effecit pro eo habetur, ac si omnes egerint[19]“. Haec lex non quidem in specie agit de delictis, sed generaliter [32] de omnibus curiae factis. Itaque absurdum non videtur, contendere, eam et ad criminalia et ad civilia pertinere.
Ita quoque L. 25, D. eodem:
Magistratus municipales, cum unum magistratum administrent, etiam unius hominis vicem sustinent: et hoc plerumque quidem lege municipali eis datur: verum etsi non sit datum, dummodo non denegatum, moribus competit.
Uti et L. 7, D. Quod cuiusque universitatis, quae ita audit:
Sicut municipum nomine actionem dedit praetor, ita et adversus eos iustissime edicendum putavit, sed et legato, qui in negotium publicum sumptum fecit, puto dandam actionem in municipes.
Possunt igitur, ut iam supra monuimus, et in iudicio agere, contra alios universitates, ut et alii contra ipsas. Nihil porro inter se communia habere secundum ius Romanum et bona singulorum sociorum et bona universitatum, nobis probatur lege 6, § 1, D. De divisione rerum et qualitate:
Universitatis sunt non singulorum, veluti quae in civitatibus sunt theatra, stadia et similia, et, si qua talia sunt, communia civitatum. Ideoque nec servus communis civitatis singulorum pro parte intelligitur, sed universitatis. Et ideo tam contra civem quam pro eo posse [33] servum civitatis torqueri, Divi fratres rescripserunt. Ideo et libertus civitatis non habet necesse veniam edicti petere, si vocet in ius aliiquem ex civibus.
Sic etiam lege 10, § 4, D. de in ius vocando:
Qui manumittitur a corpore aliquo, vel collegio, vel civitate, singulos in ius vocabit: nam non est illorum libertus, sed reipublicae honorem habere debet: etsi adversus rempublicam vel universitatem velit experiri, veniam edicti petere debet, quamvis actorem eorum constitutum in ius sit vocaturus.
Eodem quoque modo L. 7, §. 1. D. Quod cuiusque universitatis:
Si quid universitati debetur, singulis non debetur: nec quod debet universitas, singuli debent.
Ut et L. 2, D. eodem:
Si municipes vel aliqua universitas ad agendum det actorem, non erit dicendum quasi a pluribus datum sic haberi: hic enim pro republica vel universitate intervenit, non pro singulis.
Ut igitur nostram qualemcunque hae de re sententiam contrahamus; non constat, quaenam fuerit vera Romanorum sententia de nostra controversia, ex legibus tamen excitatis magis verisimile videtur, ius Romanum favere opinioni, universitatem delinquere posse ac puniri, quam contrariae. In omnibus enim fere rebus, universitates singularibus hominibus [34] aequipararunt, et ita quidem, ut semper universitatem considerarent, tanquam unum corpus individuum, nulla ratione habita singulorum sociorum, qui omnes quotidie mutari possunt sine ulla universitatis mutatione, quae scilicet semper manet. Hoc eleganter explicat Alfenus L. 76, D. de iudiciis, ubi ait:
Proponebatur: ex his iudicibus qui in eandem rem dati essent, nonnullos causa audita excusatos esse, inque eorum locum alios esse sumptos; et quaerebatur singulorum iudicum mutatio eandem rem, an aliud iudicium fecisset? Respondi, non modo si unus, aut alter, sed et si omnes iudices mutati essent, tamen et rem eandem et iudicium idem, quod antea fuisset, permanere. Neque in hoc solum evenire, ut partibus commutatis eadem res esse existimaretur, sed et in multis ceteris rebus: nam et legionem eandem haberi, ex qua multi decessissent, quorum in locum alii sublecti essent: et populum eundem hoc tempore putari, qui abhinc centum annis fuisset, cum ex illis nemo nunc viveret: itemque navem, si adeo saepe refecta esset, ut nulla tabula eadem permaneret, quae non nova fuisset, nihilominus eandem navem esse existimari. Quod si quis putaret, partibus [35] commutatis aliam rem fieri: fore, ut ex eius ratione nos ipsi non iidem essemus, qui ab hinc anno fuissemus: propterea quod ut philosophi dicerent, ex quibus particulis minimis consisteremus, hae quotidie ex nostro corpore decederent, aliaeque extrinsecus in earum locum accederent. Quapropter, cuius rei species eadem consisteret, rem quoque eandem esse existimari.
Ex hac lege praeterea efficimus, iam Romanos veram universitatis naturam et indolem quam optime perspexisse, et melius quidem, quam multos superioris aevi scriptores. Accuratam autem hancce universitatis notionem unice valere ad argumentum nostrum explicandum, ulteriori nostra disquisitione, ut spero, probabitur. [36]
4. Caput III. Antiqui iuris Canonici, Germanici et iuris recentioris de delictis atque poenis universitatum placita
Quamquam non magis iure Canonico, Germanicove, quam iure Romano lege aliqua diserte constitutum sit, universitates delicta posse admittere easque propterea esse puniendas, vel universitates in rebus criminalibus, aeque atque in civilibus, aequiparandas esse hominibus singularibus: minime tamen dubium videtur, omnes horum iurium conditores hocce nostrum principium agnovisse, cum in omnibus hisce iuribus manifesta exstent exempla legum, quibus poenae scribuntur universitatibus infligendae: quae vero [37] omnia exempla ab adversariis exceptiones nominantur. Attamen minime hi probaverunt regulam generalem, a qua exceptiones constituunt. Quam ne probare quidem potuerunt, cum nullibi exstent leges, quae in illorum favorem hanc rem attingunt.
Forte principium nostrum non lege certa definitum est, quod inde mihi videtur derivandum, delicta universitatum non ita quotidie occurrere atque delicta singulorum, imo rarissime tantum obtinere. Itaque legum conditores hac de re non cogitaverunt, antequam revera talia delicta fuerint admissa, quando, necessitate coacti, huicce rei providerunt; praeterea haec materia non derepente, sed sensim sensimque, opportunitatibus oblatis, aucta atque emendata fuit.
Ius Canonicum non multa quidem nobis praebet exempla universitatum, quibus poenas minatus est legislator, propter delicta admissa vel admittenda, unus tamen exstat locus, qui, quidquid obiiciant negantes, firmissimum argumentum offert. Invenitur in Lege VI Decret. Lib. III, tit. XX, cap. IV:
Volentes propter multorum insolentiam et abusum, poenae adminiculo adiuvare, adiicimus, distinctius inhibendo, ut nec collegium, nec universitas, [38] nec aliqua etiam singularis persona, cuiuscunque sit dignitatis, conditionis aut status, a praefatis ecclesiis aut personis ipsis aut rebus praedictis talia exigat vel extorqueat, per se vel per alium, suo nomine vel etiam alieno, aut eas ad huiusmodi persolvenda compellat. Qui vero contra fecerint, si personae fuerint singulares, excommunicationis, si autem collegium vel universitas civitatis, castri sive loci alterius cuiuscunque, ipsa civitas, castrum vel locus interdicti sententias ipso facto incurrant; nec ab excommunicatione huiusmodi absolutionem vel interdicti relaxationem obtineant, donec exacta plenarie restituerint, et de transmissione satisfecerint competenter.
Huic autem legi obiicitur quidem, et prima fronte repugnari videtur C. VI de sententia excommunicationis, ubi legimus:
In universitatem vel collegium proferre excommunicationis sententiam penitus prohibemus, volentes animarum periculum vitare, quod exinde sequi possit, cum nonnunquam contingit innoxios huiusmodi sententia irretiri, sed in illos duntaxat de collegio vel universitate, quos culpabiles esse constiterit, promulgatur.
Si autem haec accuratius cum mox laudata lege conferantur, patebit, ea huic non esse contraria [39], sed magis continere exceptionem regulae generalis. Quid enim significat, legem declarare, certam aliquam poenarum speciem non esse infligendam? Hoc videtur probare, uti recte Sintenisius monet, p. 54, n. c. universe poenas infligi solerea et quidem certe ea poena, quae nunc in posterum infligi penitus prohibetur, quod fit hoc loco. Iuriscanonici enim conditores, hacce excommunicationis poena, propter eius rigorem atque acerbitatem, quam secundum catholicam religionem continet[20], universitates noluerunt puniri: quae exceptio non habet originem in iurispersuasiene, sed magis in misericordia, uti dixerunt “volentes animarum periculum evitare”. Nimis enim crudele iuriscanonici conditoribus visum est, tot homines sive animas simul interituros, icui accedit ratio ex prudentia, cum nonnunquam contingit innoxios huiusmodi sententia irretiri[21] [40]
Quamquam igitur duae tantum leges exstare videantur, quarum posterior insuper adversari priori dicitur, minime tamen dubitandum censeo, quin iuriscanonici conditores putaverint, omnino posse delinquere atque puniri universitates. Imo haec sententia magis confirmari videtur ipso illo loco, quem adversarii pro sua sententia citant, nempe c. 6 de sententia excommunicationis, quam altero. Si enim ceteroquin non punirentur universitates, quare liberandae essent poena excommunicationis?[22].
Quo pauciora autem inveniuntur exempla universitatum delinquentium atque punitarum in iure Canonico, eo plura exstant et in legibus et in historia Germanicis, uti pluribus probavit Sintenis l. l., pp. 55-65. Iuvat excitare duo exempla ab Heppio excitata l. l., p. 101 seqq. Sunt duae Friderici primi constitutiones, quae occurrunt in Authentica: Item nulla communitas[23], ut et in Authentica: Item quaecunque[24]. Quarum priore imperator duplicem minatur poenam, damni nempe restitutionem [41] in triplum, et bannum imperiale cuicunque personae et morali et physicae, quae ecclesiis vel aliis piis locis aut ecclesiasticis personis imponat collectas vel exactiones angarias vel perangarias, aut ecclesiastica bona invadat, eaque emendare noluerit.
Altera vero ubanno imperiali ea communitas vel persona plectitur, quae annum in excommunicatione, propter libertatem Ecclesiae fractam et violatam, perseveraverit, et statuit lmperator, eam nunquam ab illo liberari posse, nisi prius ab Ecclesia beneficium absolutionis obtinuerit.
Hepp l. l., pag. 103 seqq., recte refutat ea, quae cum a Malblankio, tum a Martino de lege non ad universitatis poenas trahenda proposita fuerunt. Universe uterque, et Heppius et Sintenisius, docte et copiose omnia argumenta adversariorum impugnavisse videntur. Ego vero ad eos provocare, quam eos simpliciter compilare malui.
Vir clarissimus Ernst Iarcke[25] ad hasce constitutiones monet:
Die Strafen, welche hier der Communitas gedroht werden, sind, nach [42] damaligen Staatsrecht, ungefähr eben dasselbe, als wenn, nach heutigem Völkerrechte, ein erobertes Land eine contribution bezahlen muss. Dergleiche Verhältnisse gehen über die Sphäre des streng iuristischen Strafrechts eines einzelnen Staates (im heutigen Sinne) hinaus.
Equidem hancce similitudinem poenam inter, laudatis constitutionibus scriptam, et vectigalia, regionibus victis a victore imposita, non perspicio. Quod enim constitutionibus hisce minatur legislator, revera est poena a legislatore civibus suis scripta, ad eos a delictis, quae forte commissuri essent, deterrendos. Quamquam haud negamus, non omnino erravisse Jarckium. Probant enim historiae medii aevi sexcentis exemplis (quod ex vinculo iurispublici, quo corpora et collegia et communitates cum Principe aut imperatore coniuncta fuerunt, facile explicari potest), urbes, si quando deliquissent vel deliquisse censerentur adversus Principem suum legitimum, aut mulcta graviori, aut obsidum datione in futurae fidei pignus, aut gravissimorum privilegiorum ademtione punitas fuisse. Sic Aº 1540 rebellem diu Gandavensem civitatem victor Carolus ingressus, non solum 26 cives nobiliores interfici iussit, maiorem etiam numerum in exsilium [43] misit: sed ipsam universitatem pro proprio suo delicto propria poena plectens:
The city was declared to have forfeited all its privilegies and immunities; the revenues belonged to it were confiscated; its ancient form of government was abolished; the nomination of its magistrates was vested for the future in the emperor and his successors; a new system of laws and political administration was prescribed.
Referente Robertsono, History of the reign of the Emperor Charles V, Book VI, ad hunc annum.
Sed saepius in patria nostra communitatibus, sive hae urbes essent seu collegia, Comites condonarunt admissa facinora:
Brueken, misdaden, onverhoericheyt ende aentichten, als sy tegens ons ende enser heerlicheyt gebruect ende misdaen moghen hebben, off daer sy ens in onverhoerich (ongehoorzaam, Kiliaan, in voce) geworden, off tegen ons in betict syn.
Cf. inter alios Van De Wal, Hundwesten enz. Van Dordrecht, Vol, p. 209, 270, 271, 301, 399, 421, 430, 459. Multo etiam plura exempla suppeditabunt Van Mieris, Groot Charterboek der Graaven van Holland, van Zeeland en Heeren van Vriesland, Leiden 1756, IV Voll., et omnes libri, qui singularum provinciarum chartas [44] aut accuratam singularum urbium descriptionem historiamque continent. Ex omnibus intelligimus, ipsas communitates et urbes tanquam universitates habitas fuisse, quae, uti homines singulares, agere, et delinquere et propria poena puniri posse censebantur.
Sed haec omnia afferre nec tempus sinit, nec necesse videtur. Iuvat tamen me, Groninganum iuvenem, ad unum alterumve exemplum domesticum provocare, quo magis sententia nostra confirmetur.
Itaque Aº 1233 varia ob delicta interdicto afficiebatur regio, quae Fivelgo vocabatur. In hac causa Pontifex Romanus iudices creaverat decanos sancti Petri et sancti Johanis, ut et custodem ecclesiae Osnaburgensis, qui, re cognita, post varias et vanas exhortationes, dictam ferebant sententiam.
Aº 1291 Curiae Slochteren, Schildwolda et Hellum banno et interdicto puniebantur, quia Synodo ab Alrico el Elbone decanis praescripto sese opposuerant.
Aº 1310 Episcopus Ultraiectinus inter alia constituit, ut interdicti poena afficerentur regiones, urbes vel castella, ubi clericus in carcere teneretur vel interficeretur. Ex decreto eiusdem Episcopi in bannum mittebantur [45] regiones Stellingwerf et Schoterwerf, quia castellum ab ipso, ad corroborandam suam auctoritatem, in illis regionibus aedificatum, dirutum fuit.
In codice, qui inscribitur: Het Overhant of Overrechters boek Hunsinge land, inter alia invenimus constitutum, ut quaecumque communitas, in qua iudex occideretur, mulctaretur 400 nummis, marken vocatis.
Aº 1413 regiones Stellingwerf, Schoterwerf et Oostersingerland, ab arbitris ex Transysalania, frisia et Groninga ad hoc nominatis, ob lites excitatas, mulcta 2200 nummorum, Oude Schilden dictorum, puniebantur.
Haecce et plura alia exempla inveniuntur apud A. Mattharum, veteris aevi analecta, V voll., 4to, Hagae comitum 1738. –Driessen, Monumenta Groningana veteris aevi inedita, IV voll., 8º Gron. 1822-1830– N. Westendorp, Iaarboek van en voor de Provincie Groningen, vol. I, Gron. 1829, vol. II, 1832.
Obiicient fortasse adversarii foedus anno 1420 a comite Hollandiae cum Frisiis (Overlauwersche) et exsulibus Groninganis initum, quo constitutum erat: “Ut delicta suos tantum tenerent auctores”. Sed nihil hoc in contrarium probat, cum haec constitutio non refereda [46] videatur ad delictum universitatum, sed potius ad delicta singulorum hominum, pro quorum facinoribus saepius cognati, domini et communitates vel etiam urbes puniebantur.
Huiusmodi enim exemplum occurrit verbi gratia in Codice, qui inscribitur
Wylckoeren der Vriesens of Wylekoren ende domen voyzer luyden van Hunsinge en Fywelinge landen en alle Ommelanden en den vredeval, dat sont lande, de onder den vrede vallet, dese in te nemene, [vel etiam:] Van de Wylckoeren der Vriesen of Wylckoeren ende domen wyzer luyden van Fywelingelande ende de Oldamben, desse in to nemene en uit te gevene.
Ubi legimus, ob delictum ab unius regionis incola in altera commissum primo loco teneri cognatos, porro dominum, et deinde totam communitatem. Haec sententia etiam eo probari videtur, quod postea plura adhuc nobis occurrunt exempla universitatum ob delicta punitarum, quae qua tales commiserant, non vero ob delicta singulorum sociorum.
Constitutum enim est in pacto, eerste Verbond vocato, quod, anno 1428, Groninganos inter et incolas regionis, quae in occidentem urbis, flumen versus Lauwers sita est, quod etiam inter Homsterlandiae, Vredewoldae et Middagerlandiae [47] incolas sancitum est, et ad quod annis 1434 et 1436 etiam accesserunt Hunsegoo et Fivelgoo, ut quaecumque urbs vel regio ceteris non ferret auxilium, si forte aut Germani aut quaecunque aliae regiones dominive damnum vel libertatis laesionem iis minarentur, haec poenam lueret 1.000 veterum Schilden; porro in eodem pacto plures aliae mulctae, propter delicta committenda, communitatibus scriptae sunt.
Tanquam sequelam huius foederis invenimus iudicium anni 1429 Groninganorum (id est magistratus Groningani), Abbatium Adeverdii et Marnii, Diderici Beyeri, canonicorum praefecti in Homsterlandia, et Ulferdii, personae in Bafloo, arbitrorum ad hoc creatorum, quo regiones Middag, Homsterland, Langewold et Vredewold, ut et Marne cum sociis condemnatae fuerunt ad solvendas 750 florenas Arnhemienses, quia Fockni Ukenar adversati fuerant, Marne autem sola solvere debebat dimidium, quia in hac seditione plus quam ceterae irruisset in adversarios[26].
Ex his igitur collatis exemplis nobis concludere licere videtur, iure Germanicorum populorum [48] veteri agnitum fuisse, universitates, qua tales, posse delinquere atque ob delicta commissa puniri.
Eandem sententiam nuperrime professus est egregius compendii Feuerbachiani editor, Mittermaierus, in adnotatione ad § 28, citans Gandinum de maleficiis s. de homocidiis, p. 68, et Clarum, quaest. 16, nº 7, (Edit. nost. nº. 13 sqq.) qui diserte de hoc argumento agit, et multos alios auctores laudat. Idem tamen poenas pro delictis universitatum luendas, non tantum ad universitates ipsas, sed etiam ad singulos socios extendere videtur:
Universitate –inquit– punita pecuniariter, singuli delinquentes corporaliter etiam poterunt puniri.
Hodie, uti iam significavimus, quaestio vix attingitur a legislatoribus. Cf. tamen Codicis Bavarici Art. 49: ubi legimus:
Wenn die Mehrheit oder Gesamtheit der Mitglieder einer Gemeinde, Zunft oder andern Korporation ein Verbrechen begangen hat, sollen blosz die schuldigen Einzelnen, nicht die gesellschaftliche Vereinigung selbst, als der Strafbare Theil, angesehen werden; solchem nach ist so wenig eine Vermögensstrafe, als der Ersaz des Schadens oder der Prozesskosten aus den Gemeindegütern, sondern aus [49] den Privatvermögen der schuldigen Mitglieder zu entnehmen; vorbehaltlich dessen, wasz in besonderen Verordnungen ausnahmsweise bestimmt ist[27].
Quod ad ius Gallicum attinet, recte animadvertit vir doctissimus De Vries, in egregia dissertatione de delictis omissionis. Amstel. 1831, pag. 18, in nota, delictis et poenis universitatis accensendam esse Art. 428 constitutionem, in qua inter alia legimus:
Toute association d´artistes qui aura fait representer sur son théâtre des ouvrages dramatiques, au mépris des lois et réglements relatifs à la proprieté des auteurs, sera punie d´une amende de cinquante francs au moins, de cinq cents francs au plus, et de la confiscation des recettes.
Forte quis putet, quodammodo huc in censum venire notissimam illam et prudentissimam legem 10 Vendemiaire, anni IV, qua cautum fuit, ut omnes cives, qui pagum vel urbem incolunt, teneantur civiliter de damno hominibus vel bonis intra pagi vel urbis limites [50] dato; verum legis verba inspicientibus[28] apparebit, ibi non agi de communitate, tanquam universitate, sed tantum de omnibus communitatis incolis, tanquam singularium civium multitudine.
Tous citoyens habitans de la même commune sont garans civilement des attentats commis sur le territoire de la commune, soit envers les personnes, soit contre les proprietés.
Denique, ut hoc obiter animadvertam, art. 313 Cod. poen. docet, aliquando puniri auctores et duces factionum, vel qui eas concitaverunt, propter delicta ab uno pluribusve admissa, una cum hisce, ac si ipsi facinus perpetrassent. In quo casu delictum et poena tum ad factionis auctores tum ad singulos socios, qui facinus admiserunt, pertinere censentur; non vero ad reliquos, qui, quamquam factionis participes fuerint, tamen nec ei praefuerunt, neque ipsi deliquerunt. [51]
5. Caput IV. Quomodo de hac quaestione existimandum esse videtur?
1. Recensitis veterum Romanorum, Germanorum, iurisCanonici recentiorisque, de nostro argumento placitis, modeste addere liceat, quae mihi probabilis visa est, opinionem. Primum ex more non tantum, sed etiam de verissima Ciceronis sententia, explicanda erit notio rei, de qua disputamus, universitatis nempe, quae sedulo distinguenda est a multitudine hominum.
Est enim, ut nobis quidem videtur, universitas consociatio hominum, ad finem aliquem communem non transeuntem attingendum, in [52] perpetuum inita, quae suam habet voluntatem, sua iura suasque obligationes, quaeque aliorum ratione habita unius personae vice fungitur, unde nomen habet personae moralis. Ita definitur sensu materiali, quo accipitur societas, pro ipsis sociis iunctim sumtis, ipsa coniunctione; sensu autem, qui vocatur fomalis, denotat sociorum statum sive conditionem.
Coniunctione plurium voluntatum et virium constituitur universitas; coniunctio autem illa, qua plures res unam eflicere et vere pro una haberi possint, duplex est, altera physica, altera moralis.
Physica est, si plures res ita sint coniunctae, ut omnes simul unam tantum eandemque rem efficiant, uti homo, qui animo et corpore gaudet, quod iterum ex variis constat partibus, ut cruribus, pedibus et ceteribus; aedificium, navis, sexcentaeque aliae res.
Moralis autem coniunctio est hominum, quoad praediti sunt non corpore, sed animo, ingenio et voluntate. Homines igitur, quorum voluntates libere sunt coniunctae, coniunctionem efficiunt moralem, atque ita plures uni notioni unique nomini subsunt; ex hacce autem coniunctione voluntatum necessario coniunctio [53] virium profluit, unde multa communia habet cum persona physica, quae, ex animo et corpore constans, una voluntate coniunctisque omnium partium viribus regitur. Ita etiam in universitate per coniunctionem illam virium et voluntatum sociorum efficitur, ut variorum hominum voluntates viresque ita coniungantur, ut unius instar habeantur, unamque tantum praebeant voluntatem, unum quasi corpus et personam. Propter quam similitudinem cum persona physica universitas vocatur persona, et quidem moralis, ob illud vinculum morale, quo plures personae physicae ad unum finem coniunguntur.
Suam habet voluntatem universitas, qua suas pro lubitu instituere potest actiones; haec autem probe est distinguenda a voluntate singulorum sociorum, saltem quod attinet ad res externas. Est enim voluntas universitatis. Non tamen semper requiritur, ut omnes in eam consenserint, dummodo legitimo modo sit constituta. Ut autem revera possit haberi pro voluntate universitatis, alii requirunt, ut in decretum consentiant suffragia plurimorum sociorum, alii duarum tertiarum partium. Etiamsi computanda essent suffragia sociorum, quod [54] mihi propter rationes infra afferendas secus videtur, tamen notum est, saepius res universitatum legatis committi, iisque haud raro magnam concedi potestatem agendi, secundum rerum temporumque momenta, quae omnia ante praevideri non poterunt. Cumque universitatis nomine talia legati illi agent, horum voluntas saepius fit voluntas universitatis. Non igitur, nisi tota causa perspecta, hac de re videtur disputandum, cum variae universitates variis constituantur conditionibus. Itaque efficienda videtur universitatis voluntas ex ratione, qua hoc singularum iure est praescriptum.
Ex hac igitur voluntate sequitur, eam, tanquam personam moralem, haud secus atque personam privatam, iura habere, quae, quoad obiectum, sunt vel ea, quae intercedunt universitatem tanquam unam personam moralem inter et alias, sive hae personae physicae sint morales, vel pertinent ad vinculum, quo ipsa universitas cum singulis eius sociis coniungitur.
Quoad fundamentum, praeter iura, quibus ei opus est ad finem suum persequendum (quaeque iura originaria vocantur), iura sibi acquirere potest aliisque sese obligare (iura [55] haec acquisita dici solent) nec non facultatem habet iuribus suis utendi, suos debitores coram iudiciis cogendi, ut obligationibus suis satisfaciant: sed ita quoque ipsa ad obligationes praestandas cogi poterit et a privatis et ab aliis universitatibus, quibus sese obligavit.
Nunquam autem singuli socii universitatis, sua auctoritate, vel apud iudicem petere, vel eodem modo singuli ad universitatis obligationes praestandas cogi possunt; quia non tanquam singulares homines, sed tanquam socii haec iura acquisiverunt, hasve obligationes contraxerunt. Cum igitur universitas munus habeat proprium, nunquam singulus socius tenetur, si male universitas munus gesserit. Hic enim hoc facere nequit, nisi universitatis nomine et auctoritate, quaeque ita fiunt, ipsius habenda sunt facta, de quibus et ipse teneatur necesse est.
In perpetuum diximus constitui universitatem; quamquam enim nulla res nullum corpus, nulla civitas revera aeterna esse possit; tamen in perpetuum instituta intelligi debent; quoniam eo consilio ineuntur, ut immortalia sint. Praeterea aeterna dici potest, quia non, uti persona physica, morte perit [56] sed tantum exstinguitur casu fortuito vel a summo imperante in civitate, qui eam tollit: perit autem unice, pereunte tota eius materia, sive omnibus ipsius sociis, vel pereunte forma, id est coniunctione et vinculo, quo inter se tenentur singuli socii. Quod ad illud attinet; etiamsi assentiamur sententiae, a nonnullis propositae, ad constituendam universitatem sive personam moralem tribus opus esse personis physicis, tamen manet universitas, etsi unus tantum supermaneat ex sociis.
Mors igitur singulorum sociorum mutuam quidem inter reliquos rationem mutare potest, nunquam vero vinculum, quo universitas cum aliis continetur. Hi enim singulos ignorant, universitatem unice agnoscunt, quae semper eadem manet, licet alii socii accedant, alii discedant, imo licet in omnium sociorum locum alii succedant.
Haec insignis quoque est differentia universitatem inter et eam societatem, quae morte sociorum exstinguitur. Causa in eo mihi sita videtur, quod universitatis socii huius plerumque gratia constituantur, societas autem sociorum gratia, inque ipsorum commodum: discedens enim socius suam accipit partem bonorum et arcae communis societatis: non [57] ita universitatis socius, qui nunquam bona et arcam communem ad usum privatum adhibere potest. Omnis praeterea societas non est universitas, contra omnis universitas est societas et quidem societas perpetua.
Societas in specie et voluntate et morte singulorum dissolvi potest, non ita universitas, quaea ut monuimus, fortuito tantum casu, vel a summo imperante aut vi maiori exstingui potest, quod nisi fiat, semper permanet. Uno die non exstinguitur, sed hodie eadem est, quae heri, crastino die eadem, quae hodie: ultimis diebus hebdomadis eadem est atque prioribus, ultimis praecedentis eadem ac prioribus proximi, et ita porro: nam nullam causam perspicio, quare non eodem modo ratiocinemur de mensibus, annis, lustris et seculis.
2. Multi viri eruditi, qui universitatem delicta admittere atque puniri posse negarunt, non satis mihi perspexisse videntur discrimen universitatem inter et multitudinem hominum, quod autem tantum est, ut nihil fere inter se habeant commune. Quid sit universitas, pro [58] viribus ostendere conati sumus: multitudo autem hominum nihil est aliud, nisi fortuitus hominum concursus, qui nullo vinculo inter se sunt coniuncti, et quorum quisque suam sequitur voluntatem.
Prima quidem fronte multitudo hominum videtur corpus quoddam, idemque esse, quod Romani vocarunt: “corpus ex distantibus capitibus constans[29]“. Accuratius autem rem indagantibus mox nobis manifestum erit, multitudinem revera non esse vocem generis, sed tantum significare multas res adesse in eodem loco, ut non intersit, num eiusdem sint generis an vero diversi a utrum coniunctae sint nec ne.
Differentia autem adeo est magna, ut cuique statim in oculos incurrere debeat, adeoque non opus mihi videtur data opera multitudinem cum universitate comparare. Ubi enim est illa voluntatum et virium coniunctio? Ubi ille finis communis? Quae omnia in universitate invenimus. Quanam auctoritate nititur multitudo hominum? Quaenam sunt eius iura [59] atque obligationes? Quae tamen omnia ad universitatis naturam pertinent, quorum nullum autem invenitur apud multitudinem: nam coeunt et exeunt, accedunt et discedunt, suam sequuntur voluntatem suisque utuntur viribus pro lubitu singuli, nulla ratione habita aliorum, quibuscum hanc efficiunt multitudinem.
Hanc differentiam multitudinem inter et populum iam veteres perspexerunt, ita enim hac de re Cicero[30]:
Populus –inquit– non est omnis hominum coetus, quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iurisconsensu et utilitatis communione sociatus[31].
3. Non satis plerique scriptores ad illud attenderunt, universitatem ratione aliorum unam esse personam moralem. Si universitatis naturam et indolem spectemus, ex pluribus ea constat hominibus singularibus, quarum quaeque suam habet voluntatem; quae autem omnes, in universitatem coniunctae, unam constituunt voluntatem [60] universitatis, omniaque, quae singuli gerunt socii, gerunt pro universitate, dummodo legitimo modo haec negotia iis sint mandata. Res enim et negotia universitatis non singulos spectant socios, sed illam unam personam moralem, quam singuli socii coniuncti efficiunt.
Quae igitur sunt bona universitatis, non pro rata parte singulis competunt sociis, at omnia universitati neque de iis, quae debet universitas, singuli eius tenentur socii[32]. Omnia certe onera universitatis pro rata parte a sociis sunt praestanda, voluntasque eius semper coniunctione et convenientia voluntatum singulorum constituitur: hoc autem non spectat nisi ad internam universitatis administrationem; ceteroquin enim illa voluntas habetur esse illius personae moralis, sine discrimine, utrum omnes socii in eam consenserint, omnesque adfuerint nec ne, dummodo legitima forma iustoque modo lata sit universitatis sententia. Nulla autem in his ratio habenda esse videtur dissentientium et [61] insontium, qui delictum improbaverunt; tantum universitas spectatur.
Concedo equidem, hoc fore iniustum, si singuli socii puniantur: omnis vero iniuria evanescit, si dicamus, puniri universitatem, non vero singulos socios pro rata parte: in hos igitur tantum redundare poenae sequelam, quae omnino iis damnosa esse potest, attamen nunquam his infligitur tanquam poena.
Cum autem semper fere in poenis applicandis obtineat, ut insontes nonnunquam aliquod damnum sentiant ex malo, quod delinquenti infligitur, secundum dissentientium sententiam, omnes fere poenae forent iniustae. Ita, si verbi gratia pater familias comdemnatur propter delictum admissum ipsique poena infligitur, saepius magnam haec perniciem affert uxori et liberis, qui interdum, qualiscunque sit poena, magis per eam patiuntur, quam ipse delinquens.
Nonne saepius, ut exemplo utar, ubi pater familias carcere punitur, labore igitur suo familiam sustentare eique alimenta ceteraque ad vitam necessaria suppeditare nequit, haec propterea in summa versari debet paupertate? Non tamen hanc inopiam poenam vocare licet, quamvis vulgari sermone forte [62] eo nomine appelletur. Ita saepius infantibus innocentissimis poena inferretur, in quos tamen nullam imputationem cadere inter omnes constat. Nihil aliud hoc est, et id quidem omnes agnoscere debere mihi videntur, nisi necessaria poenae sequela; eodem modo autem res sese habet in universitate. Etenim si puniatur universitas, non puniuntur singuli socii, sed necessaria poenae sequela in eos redundat.
Similiter poena nec spectat socios praesentes vel discedentes, neque infligitur posteris, quod ex hac sententia sequi putat Malblanc[33]. Socios postea accedentes omnino tangere potest sequela poenae, quam antea universitas fuit passa, non tamen ipsi hi socii puniuntur. Idem obtinet in lucro, privilegio aliisque, quae praemiorum instar universitati fuerunt data, et quibus quoque gaudent socii, qui deinde universitatem intrent. In remuneranda vero et punienda universitate civitas non spectat, nisi unam illam personam universitatis moralem: haec enim bona vel mala facinora effecit, quae praemio vel poenae causam [63] dederunt[34]. Minime propterea assentiendum puto iis, quae disputat vir doctissimus I. Van Rist[35], de quo iam supra monuimus. Non enim distinguit inter singulos socios, qui puniuntur, et universitatem, quae punitur. Haec iam satis demonstravisse mihi videor.
4. Universitatum species princeps certe est civitas, quae in praecipuis notis omnino cum illa convenit. Itaque suum habet finem, suam voluntatem, sua iura suasque obligaltiones, in aeternum inita esse intelligitur: pereuntibus omnibus civibus licet accedentibusque aliis, semper eadem manet, nisi casu fortuito vel vi maiore intereat[36].
Civitas porro, et a civibus et ab aliis civitatibus, semper pro una persona habetur morali. Quae enim domi fiunt a magistratibus et apud exteros a legatis, modo utrique muneri suo satisfaciant, ita habentur, quasi [64] ab ipsa civitate essent perpetrata. Hac de re disputantibus nobis occurrit quaestio: utrum posteri maiorum pactis teneantur, necne? Cui vir celeberrimus Thomas Payne[37] negando respondet. Si de privatis agitur, partim quidem Paynio est concedendum, quia pactis maiorum realibus omnino tenentur posteri, non vero personalibus. Qui enim ius acquisivit in rem, hoc contra quemcunque tueri potest, et ideo etiam posteri omnino in his rebus tenentur maiorum pactis realibus; personalia autem pacta tantum spectant ipsam personam obligatam. Facile autem Paynii perspicitur error, eandem rationem applicantis ad civitates, cuius erroris causa etiam in eo videtur quaerenda, quod vir celeberrimus non bene attendisse videtur ad civitatis indolem et naturam: accedentibus enim et discedentibus civibus semper eadem manet civitas. Qui igitur civitatis dicendi sunt posteri, qui maiores? Omnia, quae supra de universitatis natura monuimus, hic valent. [65]
5. Ex positis principiis mihi effici posse videtur, universitates omnino iis teneri delictis, quae non a sociis, tanquam privatis, sed ab universitate, eiusve sociis, legitimo modo ad haec mandatis, tanquam propria universitatis delicta, fuerint perpetrata.
Delicta autem, ut haberi possint ab universitate perpetrata, omnino cohaerere debere mihi videntur cum eius fine, et munere, si male et iniuria ea peragat, quae bene peragere debuisset: ceteroquin delicta non perpetrantur ab universitate, neque huic imputari possunt, etiamsi omnes socii in ea consenserint, sed singulis sociis delinquentibus[38].
Iuris criminalis doctores hoc non bene perspicientes inde effecerunt, hoc de omnibus delictis valere, ideoque universitatem omnino non posse delictum admittere[39]. [66]
Quod attinet ad numerum suffragiorum, quae requiruntur, ut delictum ab universitate admissum possit haberi, alii scriptores exigunt, ut adsint suffragia omnium consentientium[40], alii autem existimant, sufficere, si suffragia maiora, in illud consenserint[41]. Mihi autem videtur dicendum, tunc revera universitatem admittere delictum, cum legibus, quibus constituitur modus sententiam ferendi satisfactum sit. Etenim in omnibus his causis, quod sic legitime peragitur, recte ab universitate peractum dici debet; quod cum de actionibus bonis et licitis, tum de illicitis valere debet.
Minime praeterea iniquum puto, eos socios, ad quos pertinet lucrum v. c. honoris, privilegiorum bonorumque amplificatio, propterea, quod universitatis socii sunt, quamquam in ea, quibus haec commoda effecta fuerunt, haud consenserint: non igitur iniquum est, eosdem [67] quoque damni ex aliis factis redundantis partem sustinere. Si autem nihil in legibus universitatis sit constitutum, quomodo sententiae computari debeant ad decretum legitimum efficiendum, tum demum mihi statuendum videtur, quod multi auctores universe affirmant, omnium omnino requiri consensum et suffragia.
Quamvis enim iis adsentiendum puto, qui statuant in societate aequali, si nihil hac de re constitutum sit, suffragia maiora universe vincere minora, et sufficere ad sententiam legitimam; exceptio tamen admittenda est, ubi haec sententia minime necessaria est, quia tunc deficit fundamentum, quare suffragia maiora vincant, necessitas nempe ad exitum quendam perveniendi. Cum autem in universitate ad finem licitum tendente delictum non possit esse necessarium, sequitur, ad illud decernendum omnia requiri suffragia, ut pro decreto universitatis aequalis sit habendum[42].
Pauca igitur sunt delicta, quae ab universitate admitti possunt, sed etiam ex natura universitatis [68] sequitur, paucas esse poenarum species, quae universitati, non singulis sociis, possint infligi. Cui enim non absurdum videtur statuere, mortis, flagellationis, fustigationis, deportationis, relegationis vel carceris poenam universitati esse infligendam?
Discrimen personam physicam inter et moralem hic facit, ut alio modo haec quam illa puniatur. Quare, ut omnibus palam fiat, universitatem, non socios puniri, certe nullae poenae ei iniligi poterunt, nisi quae ad solam universitatem pertineant, eiusque naturam, libertatem, honorem, privilegia, bona afficiant.
6. His igitur praemissis, haud difficile erit ad meliorem rei explicationem exempla proponere delictorum propriorum, quae universitas admittere potest. Ita delictum erit universitatis, non singulorum sociorum, quando collegium vectigalibus praepositum in munere suo administrando iure suo abutitur; delictum erit ab universitate, non a singulis sociis admissum, si urbs, iure monetae cudendae gaudens, falsas monetas cudit atque edidit; vel si [69] collegium, ordinum provincialium et cetera, limites suae potestatis fuerit egressum. Recte autem de talibus delictis punitur universitas, vel adimendo v. c. iure vectigalium in aliquot annos, sive mulcta ex universitatis aerario solvenda, sive minuendis collegii privilegiis vel honoribus sive repraehensione[43]. Minime tamen iis assentimur, qui et universitatem, et singulos socios delinquentes ob idem delictum puniri posse censeant[44]; quod contra regulam iuris, non bis in idem, pugnare manifestum est.
7. Fuerunt eruditi, qui existimarent, universitatem, finem illicitum persequentem, ita propositum suum egredi ut non tanquam universitas agere videretur, sed factum singulis imputari debere sociis, qui illud perpetraverint[45]. Hoc tamen minime admittendum [70] est. Universitas enim suam habet voluntatem, qua si careret, persona haberi non posset. Cum autem revera ei concedatur voluntas, qua suas pro lubitu possit instituere actiones, sequitur, eam iuribus, quibus fruatur, quaeque ei sint concessa at non tantum uti posse, sed etiam abuti. Vere dixit vir clarissimus Rosshirt[46]:
Weil das Gesetz überhaupt diesem Complexe von Menschen einen eigenen Willen beilegt, und annimmt, dasz die Aüsserungen dieses Willens rechtliche Folgen haben können, kann im algemeinen so wohl von erlaubten als unerlaubten Handlungen eines solchen Complexes die Rede seyn.
Universitas igitur, si suo abutatur munere, tamen omnino agere dicenda est, nisi facta adeo excedant eius finem, ut nihil omnino cum eo commune habere videantur. Non enim, quamvis ad finem suum attingendum instrumentis utatur illicitis, propterea cessat ipsa agere. Ita, si vera esset adversariorum opinio, dicendae sunt civitates, quae adversus alias iniuria agant, desinere civitates et esse et haberi: quod certe nemo, rem ipsam eiusque naturam [71] et indolem recte perspiciens, facile tuebitur.
Forte quis contendat, tale delictum, quale penitus fini universitatis repugnet, si a sociis admittatur, non ab eius ducibus vel legatis, sed a singulis, qui illud perpetrarunt, lui debere. Verum tota quaestio inde pendet, utrum facinus delinquentibus delatum fuerit nec ne. Eodem modo respondendum mihi videtur esse quaestionibus, quae in iure criminali agitari solent, utrum magistratus, qui munere suo abutatur, tanquam magistratus, an vero tanquam singularis homo deliquisse censeri debeat[47]? Quid dicendum est de rege, limites potestatis suae egresso? Omnes enim vel iniuste agere vel delinquere censendi sunt, tanquam magistratus, tanquam reges, nisi adeo haec facta excedant munus ipsorum, ut nihil omnino cum eo commune habere videantur.
Nonnulli non distinguentes statuerunt, adversus magistratum munere suo abutentem adhiberi posse moderamen inculpatae tutelae, uti adversus privatum, cum magistratus, eo casu, pro privato sit habendus. Mihi videtur non penes singulos esse, decernere, quousque [72] extendat sese magistratus munus, utrum eo utatur, an vero abutatur. Hac de re iudicium relinqui debet summo imperanti.
Egregie autem lex Belgica de imperio lata discrimen facit[48] inter delicta, quae quis peragit, dum munere publico, aut privato officio perfungitur (in de vitoefening ziiner Functien, en buiten dezelve). [73]
6. Caput V. Quid de delictis atque poenis universitatum in legum codicibus statuendum esse videtur?
In capite praecedenti qualitercunque probare conati sumus, universitatem delicta posse admittere et propterea puniri; in hoc iam breviter nostram exponemus sententiam, de eo quid in legum codicibus circa universitatum delicta et poenas statuendum esse videatur. Quae huc reddit: cum constet, universitatem non esse multitudinem hominum, nullo vinculo coniunctorum, sed revera unum corpus, unam personam moralem, quae voluntatum unione viriumque coniunctione efficitur [74] delicta potest admittere, et poenas iure patitur; iniustum mihi videtur, propter delicta universitatis poenas infligi singulis sociis. Propterea in legum codicibus statuendum existimaverim, universitates puniendas esse propter delicta a se perpetrata; pugnat enim cum iustitiae principiis, aliquem teneri de delictis alienis, quorum non est auctor[49].
Accuratius igitur et omnino iuri aequitatique convenientius est, dicere, ipsam universitatem, non singulos socios, puniri de delictis, quae universitas admisit.
Censet vero vir clarissimus Bauer[50] qui, postquam agnovit, universitatem delinquere posse, atque puniri propter delicta ob consentientium decreta [75], addidit, melius esse, si legislator poenam minetur in singulos socios delinquentes; propter quatuor illas causas, quas in capite huius speciminis primo recensuimus.
Nonnulla de hac Baueri sententia in ipso disputationis cursu iam monuimus. Quod ad reliqua attinet primum animadverto, legislatori, propter maiora vel minora, quae fortasse iudicibus aliisve, quibus in delicta inquirendum est, incumbant negotia, ea non esse deserenda, quae iuriscriminalis principiis unice conveniunt. Deinde assentiri non possum Bauero, cum, si in singulos socios poena statuatur, sit inquirendum, quinam in delictum consenserint. Multo autem facilius mihi saltem videtur inquirere, quot (id est, an legitimus sociorum numerus) in delictum consenserint socii, quam quinam consenserint. Quodsi enim, uti existimat vir clarissimus Bauer, delicta ab universitate tantum admitti censeantur, si omnium suffragia consenserint: inquirendum est, utrum fecerint, an quotusquisque contra delictum dederit votum; secundum nostram opinionem, de suffragiis supra expositam, quaerendum, num legitimus votorum numerus adfuerit, aut legitimo modo mandatum iis fuerit datum, qui delictum nomine [76] universitatis admiserunt, nisi forte in legibus universitatis de suffragiis nil sit constitutum.
Si vero singuli punirentur socii, opus esset inquisitione:
- Qui factum commiserint et in illud consenserint.
- In quantum quique sontes sint vel insontes, et quatenus singuli facti fuerint participes.
- Quaenam cuique inferenda sit poena?
Quod longe difficilius mihi videtur. Imo casus fingi possunt, quibus hoc omnino haud poterit effici.
Quomodo verbi gratia constare potest, quinam fuerint sontes, quinam insontes, si litteris obsignatis ferantur suffragia; vel alio modo, si singulorum non palam fiant vota; tunc certe tantum punirentur auctores physici, quod tamen iniustum foret, si legitimo modo factum iis esset mandatum.
Ad tertium argumentum animadvertimus: illud veritati in multis causis ita congruum esse ut tamen illud ipsum, quod singulis sociis durior sit eadem poena, quam si toti universitati infligatur, iniuriae mihi ansam praebere videatur. Exempli gratia, poenae pecuniariae sequela etiam tangit insontem puniti familiam, si privati puniuntur mulcta ex suis bonis privatis solvenda, non vero ex arca universitatis. Itaque fortasse [77] ditiores, qui maiores delicti partes sustinuerint, forte minorem poenam, quam pauperiores, patiuntur[51]. Non autem licet civitati poenam minari iniustam, ut eo tutius a delinquendo deterreat. Tale enim placitum ducere ad horribilem saevitiam et crudelitatem, quis est, qui non perspiciat?
Quartum denique, quod affert vir clarissimus argumentum maioris mihi videtur momenti, quam priora. Ad idem tamen mihi observare liceat:
1º. Quod attinet ad vota: si tantum ii punirentur socii, qui in delictum admittendum consenserunt, non vero, qui suffragium contra illud tulerunt, in universitatibus, in quibus, ad rem aliquam peragendam, maior votorum pars sufficeret, non semper sontes poena afficerentur. Ita, verbi gratia, postquam ex 9 sociis, 6 viva voce pro delicto admittendo sententiam tulerunt, 3 ceteri tuti votum contra illud ferre possent, sibi persuasum habentes, delictum tamen perfectum iri, et ita impune abirent. Hoc iustitiae minime consentaneum videtur, cum ita sorti relinqueretur, quinam socii punirentur nec ne, prouti nempe [78] primi vel ultimi fuerint in suffragio ferendo. Ut hic illud omittam, in quo disputationis meae summa continetur, non sociorum, sed universitatis, tanquam personae moralis, tantum rationem haberi a legislatore.
2º. Quod attinet ad delicti exsecutionem: nonnulla, et forte pleraque ab universitate commissa delicta in omittendo consistunt, in quibus tamen non potest esse quaestio, quatenus quique sint sontes vel insontes. Hoc loco etiam in memoriam revocare liceat, universitatem non omnia posse admittere delicta, sed ea tantum, quae consistunt in male gerendis negotiis illis, quae bene gerere debuit, quippe ad munus suum pertinentia, ita ut interdum quoque in delictis, quae committendo perpetrata sunt, sermo non esse possit de ducibus vel de maiore minorive culpa singulorum sociorum. Si autem in delicto universitatis privati socii suas partes egerint, hi propterea tanquam privati sunt puniendi, illud enim non tanquam socii, sed tanquam privati commiserunt. Recte hac de re Sintenis[52]:
Hoc est delictum [79] proprium –inquit– quod recte illis imputatur absque ullo respectu ad delictum corporationis, qui scilicet duces illud tanquam privati committunt, cuius poena in quovis compendio iuriscriminalis repetitur.
Nos vero, cum idem contendimus, tamen non facere cum iis, qui et universitatem et singulos socios in quovis casu, de eodem delicto velint puniri (adversus quos supra iam nonnulla monuimus) facile perspicitur.
His observatis, salva viri clarissimi auctoritate, in eius sententiam pedibus ire non possum. Quare, licet hodie certe non ita frequenter occurrant exempla universitatum delinquentium, uti medii aevi temporibus, tamen si occurrant, ut in universitates, non in singulos socios, poenae in Codicibus scribantur, praestare mihi videtur.
Manum de tabula nequeo movere, antequam lectorem, si quem habere mihi contigerit, rogaverim, ut in opusculo diiudicando sit facilis, cogitans, non gloriae captandae causa fuisse compositum, contra nunquam certe in lucem [80] proditurum fuisse, nisi lex a quocunque summos in iure honores ac privilegia petente scriptiunculam exigeret, e qua de progressibus factis constaret.
Gratum mihi erit laborum praemium, si, quae in hocce specimine inveniuntur, lectori non omnino disipliceant, et si aliquid, quamvis exiguum sit, contulisse ad quaestionem illustrandam visus fuerim.
Restat dulcissimum officium, praeceptores, qui in variis disciplinis mihi duces exstiterunt, pro utilissima institutione gratum animum testificandi.
Vobis praesertim, antecessores clarissimi! Gratama, Nienhuis, Philipse et Star Numan! quibus omne id debeo, quod in iure et iurisprudentia profecerim, vobis, precor, persuasum habeatis, me vestra in me merita per totam vitam ante oculos habiturum, neque unquam obliturum esse benevolentiae, quibus me multis nominibus devinxistis vobis, documenta. Tibi autem, vir clarissime Numan! praeterea me hoc debere publice fateri iuvat, quod, quae in qualicunque hac disputatione bona sint, haec omnia tibi debeam, qui consiliis, monitis et auxilio semper mihi adfuisti, et bibliothecae tuae omni hora mihi copiam fecisti. [81]
Nihil profecto mihi erit iucundius, quam si tibi vobisque omnibus, viri clarissimi! Contingat vita et felicissima et quam diutissime servata.
Tandem vobis valedico, amici coniunctissimi! quorum amicitia in hoc currriculo academico frui mihi licuit. Multi iam ante me hancce musarum sedem reliquerunt. Verum cunctos sane iuvabit, saepissime recordari horas iucundissimas et utilissimas, quas una fefellimus. Valete, meique ita sitis memores, uti ego semper vestrum omnium memor ero
[1] https://books.google.es/books?id=1Z9UAAAAcAAJetprintsec=frontcoveretredir_esc=y#v=onepageetqetf=false.
[2] (1) De Officiis, lib. I, cap. 17.
[3] Haec collegia ex antiquissimis gentium Germanicarum temporibus originem ducunt, arctissimeque cum rebus sacris coniuncta fuerunt. Cf. de iis Wilda, das Gildeuesen im Mittelalter. Halle 1830, et severam huius libri bonae frugis censuram a Gervino actam in Annalibus Heidelbergensibus A. 1835, pag. 551-566; inprimis etiam praestantissimum Fortuiinii Specimen Historico-Politicum Inaugurale, de Gildarum Historia, forma et auctoritate politica in medio imprimis aevo. Amet. 1834.
[4] (3) l. l. T. II, Art. I, § 16, pag. 28
[5] (4) l. l. p. 88.
[6] (5) Entw. eines Strafgesetzb. für das Königr. Hann mit Anmerkungen (Gött. 1826), T. I, p. 479 seqq.
[7] (6) Cf. Idem Grundlinien des philosophischen criminalrechts (Gött. 1825), § 16, not. c. Lehrburch des Strafrechts edit. Prior, § 38, alterius vero (Gött. 1833) § 48. Eandem sententiam fovent Gündling, de Universitate delinquente eiusque poenis (Halae 1730), §. 17 seqq. et §. 31. seqq. Wächter, Lehrbuch dec Römisch-teutschen Strafrechts (Stuttg. 1825-1826), Theil I, § 75.
[8] (7) Lehrbuch des Criminalrechts (Heidelb. 1821), §. 99
[9] (8) Einige Bemerkungen über die Natur der Handlungen der Gemeinden in Civilistischer und Criminalistischer Heinsicht (Cf. Zeitschrist für Civil und Criminalrecht von Rosshirt und Warnkönig, (Heidelb. 1834) 2ter Band, 1ates Hest, pag. 139 seqq
[10] (9) Handbuch des gemeinen Deutschen Strafrechts, mit Rücksicht auf die Bestimmungen der Preussischen, Oesterreichischen und Französischen Gesetzgebung (Berlin 1827), B. I., p. 133 seqq.
[11] (10) Diss. de Hugonis Grotii in Iure Criminali meritis (Lugduni Batavorum 1828). § 18, pág. 79, seq.
[12] (1) Cf. de universitate rerum Warnkornigii, vir clarissimus, disputatio: Over het iuist begrip en het regtsgeleerd gewigt van de zoogenaamde universitas rerum. (Bijdragen tot Regtsgeleerdheid en Wetgeving, vol. III, pag 519 seqq.) Falsus est in citanda Senecae Epist. 108, pro. 102.
[13] (2) Videantur e. g., L. 36, 37, De re iudicata. L. 19, D. ad municipalem. L. 25, D. eodem. L. 2, D. Quod cuiusque univers. nom. L. 7, §. 1, eodem. L. 9, D. de mun et honor. L. 6, §. 1. D. de divisione rerum et qual. L. 10. §. 4, D. de in ius vocat L. 160, §. 1., D. de R. I.. L. 11, D. de Decur. L. 2. Cod. quo quisque ordine. L. 3, Cod. qui morb. se excus. L. 14, Cod. de Decur. L. 22, D. de fideiuss. multaeque aliae.
[14] (3) Cf. Hepp l. l. p. 93 seq. Sintenis l. l., p. 50. not. b.
[15] (4) Opuscul. ad ius crim. Comment. I, p. 8
[16] (5) Vid. L. 5, C. ad l. Iuliam de maiest. Cf. L. 1, pr. D de bonis damnat. L. 20, L. 26, D. de poenis, Nov. 134, c. ult.
[17] (6) Vid. quoque H. de Bosch Kemper, Diss. Iur. Inaug., de indole iur. crim. apud Romanos (Lugd. Bat. 1830), p. 98 seqq., itidem ex Iure Rom. negando respondens.
[18] (7) Vid Hepp, l. l. p. 97 sqq.; Bauer Lehrh., (ed. 2ae § 42, not. b.
[19] (8) Cum hac lege cohaeret L. 2, D. Quod cuiusque universitatis nomine:”Si municipes, vel aliqua universitas ad agendum det actorem, non erit dicendum, quasi a pluribus datum sic haberi: hic enim pro republica vel universitate intervenit, non pro singulis”.
[20] (1) In talibus enim locis, qui excommunicati erant, omnia cessabant sacra publica, non movebantur campanae, neque mortui in coemeteriis sepeliebantur, neque in aedibus sacris celebrabantur matrimonia cet.
[21] (2) Cf. Sintenis l. l. p. 54 n. c.; Hepp, l. l., p. 94 sq.
[22] (3) Taceo de c. 76, de Regulis Iuris quem citat clarissimus Martin, de quo vero cons. Hepp l. l., p. 95.
[23] (4) Ad L. 2, Cod. de Episcopis et Clericis.
[24] (5) L. 13, Cod. eodem.
[25] (6) Handbuch des gemeinen Deutschen Strafrechts 1ster Band, § 21, not. 6.
[26] (7) Pluta exempla vid. l. l. l. l..
[27] (8) Cf. quoque Animadversiones ad h. aut in Anmerk. zum Strafgeretzbuche des Königreichs Baiern. München 1815.
[28] (9) Cf. art. l decreti sur la police des communes apud Garnier Dubourgnkup et Chanoine, Lois d’instruction criminelle et pénale, Paris 1826, p. 766.
[29] (1) Cf. l. 30. D. de usucapionibus et usurpationibus
[30] (2) De Republica, L. 1. cap. 25.
[31] (3) Cf. et quoque doct. I. D. Meijer, in disput. De Thomae Paynii doctrina cet., pag 16 sqq.
[32] (4) Cf. L. 2, D. Quod cuiusque universitatis nom. L. 1, pr. §. 1; L. 7, §. 1 eodem.
[33] (5) l. l., §. 23.
[34] (6) Cf. HEPP, l. l., pag. 81 sqq.
[35] (7) l. l., p. 80.
[36] (8) Hac de re quam elegantissime disputat vir doctissimus I. D. Meijer l. l., p. 41 seqq.
[37] (9) Cf. MEIIER, l. l. p. 51 sqq.
[38] (10) Cf. Bauer Anm., p. 479. Rosshirt, in Zeitschrift l. l., p. 143.
[39] (11) Cf. Mittermaier, in 12 ed. compendii Feuerbachiani, § 28, in not.
[40] (12) Hepp, Versuche, §. 8. Bauer, Lehrbuch, § 42. not. b. Gündling, de Univers. delinq. (Halae 1730). Meister, Principia iuriscriminalis, § 33. Thibaut, System der Pand. Tit. I, § 221, not. n.
[41] (13) Tittman, Handbuch des Criminalrechts, § 113, Schröter, Handb. des Crim., § 38. Sintenis, Tit. II.
[42] (14) Cf. doct. I. L. A. De Grave, Disp. iurid. inaug., de Iure suffragiorum (Groningae 1823), p. 36 sqq. inprimis p. 53.
[43] (15) Cf. Sintenis l. l., p. 69.
[44] (16) Cf. Schröter l. l., §. 39.
[45] (17) Feuerbach, Lehrbuch, §. 28. Henke, Handbuch, I, p. 385. Jarcke l. l., § 21.
[46] (18) Lehrbuch, §. 99
[47] (19) Cf. IARCKE l. l., p. 146.
[48] (20) Art. 177 sqq.
[49] (1) Ita quoque Sintenis (l. l., p. 35):”Corporationem”, ait,”ipsam, si quid male gesserit, quod fieri posse demonstravimus, secundum regulam, delicta suos tenent auctores, puniendam esse, qua talem, rationi et rerum naturae convenit. Qui aliter sentit, is confundit fictam personam illam universitatis cum personis universitatis. Non luant singula membra quod universitas commisit, ne in subsidium quidem, multo minus in solidum”
[50] (2) Entw. eines Strafgesetzbuches für das Königr. Hannover, p. 479, Anmerk. art. 68.
[51] (3) Cf. HEPP. l. l., p. 86.
[52] (4) l. l.. p. 43. Cf. ROSSHIRT, Zeitsckrift l. l., p. 143, 144.