Carl Ferdinand Hommel (1779)

Home / Doctrina / Carl Ferdinand Hommel (1779)

Tipo publicación: Monografía


Carl Ferdinand Hommel

Rhapsodia quaestionum in foro quotidie obvenientium neque tamen legibus decisarum.

Obra en siete tomos, se publicaron tres primeras ediciones en vida de Hommel (1765, 1766, 1769-1779), y una cuarta en 1785, que es la que utilizamos nosotros a través de la Biblioteca de Múnich, publicada en Bayreuth (Baviera), en Johannes Andreae Lubecci Heredes.

Reproducimos la Observatio DCI, que en la cuarta edición aparece en las páginas 1-15 del tomo V.

Para descargar el pdf original de la Observatio DCI de la Rhapsodia quaestionum pinche aquí.


 

1.    Observationes de observatione DCI

Universitas puniri non potest, si modo mulctas exceperis, quae ex aerario depromi possunt.

Si sententia universitati sub poena 20 thalerorum, ne certo in loco pecudes pascat, comminata fuerit, deinde unum membrum universitatis pasturam exerceat, nec ab hoc, nec ab universitate 20 thaleri exigi possunt.

Quaestio valde dubia: An universitas vel familia delinquere possit? Si iura gentium spectes, affirmatur, iure civili autem (singularibus quibusdam causis exceptis) negatur. Hac distinctione posita etiam altera quaestio: an adversus civitatem non rei persecutoria tantum ad id quod inter est, verum etiam poenalis actio locum habeat? Quodammodo affirmatur.

Quod universitas debet, non debent singuli, ne in subsidium quidem; Excipe: si quid ad eos pervenerit.

Nego victori iure gentium licere agros singulorum sibi capiendi, quia non cum privatis sed cum republica bellum gessit. [2]

In delictis, ob unius civis peccatum non potest puniri universitas, nec ob universitatis delictum civis. Jesuitis tamen non civilia, sed tantum naturalia, alimenta relicta fuisse, iniquum non est.

Hoc verissimum purae et rectae rationis dictatum mutarunt leges civiles, quae in magistratuum et collegiorum delictis non quidem poenalem, attamen rei persecutoriam actionem concedunt, quae de Syndicatu dicitur contra collegas singulos in solidum quidem, sed ita demum, ut si omnes collegae coniunctim pro rata conventi, toti solvendo fuerint impares, quod restat, unus locupletissimus solvere cogatur.

Audiuntur tamen collegae, si probare velint se dissensisse, nec tamen impedire potuisse.

Singulare in hac de Syndicatu actione, ut beneficium ordinis admittatur, nec laesus electionem habeat, utrum contra unum membrum, an contra integrum corpus experiri malit.

Si autem nec collegium nec collega delinquens solvendo sit, reliquorum collegarum non successores in officio, sed heredes, damnum restituere tenentur.

Cave tamen ne, quae de Collegiorum delictis dicta sunt, delictis Universitatis applices. [3]

Membrum enim universitatis, ne in subsidium quidem conveniri potest, nisi actuali cooperatione particeps delicti fuerit, ut sic ex proprio facto teneatur.

2.    Observatio DCI

In difficillima quaestione: an et quousque universitas vel familia delinquere possit? tot tantisque involvimur legum obstantium et contradictionum difficultatibus, ut dubius haeream, anne praestet abiectis fere omnibus iuris civilis praeceptis, rem intricantibus potius, quam extricantibus, solam naturam et rectam rationem sequi.

Sed ipsa etiam naturalis ratio et gentium iura hic adeo titubant, ut sive in hac materia affirmaveris quippiam, sive negaveris, tuae opinionis praesidium facile invenire ac fulcire eam possis ingenti rerum iudicatarum auctoritate.

Primo surgit Ulpianus quim, quod mirabile, in lege[2] “de dolo malo” totam universitatem delinquere posse, plane negat:

Sed ad in municipes, inquit, de dolo detur actio? Dubitatur. Et puto non dari. Quid enim municipes dolo facere possunt?

Si itaque, ut Ulpiano videtur, universitas nihil dolo facere potest, delictum in eam non cadit, quia tale sine dolo nullum. Haec philosophia valde speciosa. Etiamsi enim haec persona mystica in civilibus causis aliquid velle aut nolle fingatur, tamen quia in criminali iudicio omnis fictio abesse debet, videtur in universitate delinquente vix poena locum habere, sed ea potius singulis inhaerere, qui revera deliquerunt. Deinde grave est corpus punire, quod ne quidem comparere nisi per Syndicos, immo ne quidem citari debet ad criminale iudicium, nec examinari, cum potius individualiter citandi et examinandi sint singuli. Quae quidem omnia magnam probabilitatem conciliant Ulpianeae haeresi, universitatem plane non peccare. Vulgari quidem loquendi usu evenit, ut doctas Athenas, stupidam Boetiam, Galliam elegantem dicamus, quae tamen grammaticalis figura, cum toti tribuimus, quod partibus plurimis convenit, philosophos a rationis solio quomodo [4] possit deturbare? Philosophos inquam, qui tales inproprias et figuratas locutiones fallaciis adscribunt, damnant, irrident. Ut ergo non fortis dici potest civitas aut industriosa, nisi eo respectu, si tales plures in se continent, ita nec philosophico nec legali sensu scelerata civitas habebitur, si vel maxime in se plures sceleratos contineat.

Attamen cum sic totum ius gentium cadat, nec iuri publico locus esse possit, nisi populo et universitatibus personam hominis unius induamus et quod in singulis hominibus ius est, huic mysticae personae applicemus, ipsa necessitas cogit, ut et voluntatem populo tribuamos adeoque et dolum et culpam. Alias enim omne bellum, quod populus contra populum ob laesionem aut iniurias gerit, iniustum foret. Sed omni tempore victores a gente aut universitate victa poenas sumere consueverunt, nec propterea, quantum scio, unquam Astraea ploravit. Haec necessitas me cogit statuere, universitatem delinquere et ab ea poenas sumi posse, quod etiam leges Romanorum civiles in singulari quadam causa approbasse videntur. Lege[3] “quod metus causa” in qua valde a sua doctrina et a semetipso desciscit Ulpianus, cum ita scribit:

Sive singularis sit persona, quae metum intulit, vel populus, vel curia, vel collegium, vel corpus, huic edicto locus erit.

Argumentum autem, quod contra nostram opinionem nosmetipsi a fictionibus, quae exulare debent in criminali iudicio, deduximus, facile refelli potest. Nempe fictiones non admittimus in sanguinis iudicio, at in leviori poena, pecuniaria inprimis, titulus Pandectarum de Effusis et deiectis docet, et Noxalis actio, et caetera quasidelicta aliena facta etiam innocenti adscribi et alteri interdum, quod unus peccavit, imputari. Sic summi pontifices a sacris arcent cives per interdicta sua, si civitas quid commisit, quod in hac gravi poena absurdum, quia singuli non peccarunt, et decimabantur olim in exercitu milites, si cohors minus fortiter dimicasset, quod aeque absurdum ac insuper crudele, immo Constitutio Carolina Criminalis homicidium in turba commissum, si non constet, quis commiserit? In singulis capite plectit, quod valde durum nec multum a superstitione alienum, unde et ab ea sanguinolenta lege et a decimatione iurisconsulti minus superstitiosi merito abhorrent. [5]

Maneat tamen in poena haud capitali, quod posuimus, saltim iure gentium quodammodo certum: universitatem delinquere, adeoque ab ea poenam sumi posse. Nova vero et longe difficilior quaestio: “Utrum ob universitatis delictum singuli? Aut singuli plecti possunt, si universitas peccaverit?” Hoc, si puram et rectam rationem sequaris, penitus negandum. Quemadmodum enim nec anima sola nec corpus solum homo est, sed ex corpore et animo homines constat, nec unum granum acervus est, cum ex granis singulis demum acervus nascatur, sane non possumus acervi qualitates grano, nec grani qualitates acervo tribuere, ex quo consequitur, inepte singularibus civibus adscribi, quod populos commisit. Id si feceris, turpiter confundis personam mystice compositam cum singularibus personis illam constituentibus. Non autem flamma est, quod flammam generat, nec fluidae sunt minimae illae, ex quibus fluidum componitur, particulae, sed aridae potius. Ex quo satis apparet, alia de partibus componentibus, alia de composito valere. Ita etiam bellum populi contra populum non geritur contra singulos, cum singuli saepe etiam amici sint. Unde recte in libro de contractu sociali mihi dixisse videatur J. J. Rousseouius:

Chaque État ne peut avoir pour ennemis, que d’autres États et non pas des hommes, attendu qu’entre choses de diverses natures on ne peut fixer aucun vrai rapport… Même en plaine guerre un prince iuste s’empare bien en pays ennemi de tout ce, qui appartient au public, mais il respecte la personne et les biens de particuliers; il respecte des droits, sur les queles sont fondés les siens. La fin de la guerre étant la destruction de l’État ennemi, on a droit d’en tuer les défenseurs tant, qu’ils ont les armes à la main. Mais sitôt qu’ils les posent et se rendent, tessant d’être ennemi, ils redeviennent simplement hommes, et l’on n’a plus de droit sur leur vie.

Si itaque res diversissimas confundere non licet, puto vel ex his physicis exemplis apparere, quod universitas debet, non debere singulos[4]. Quemadmodum enim ob aes alienum, quod privati contraxerunt, non debet conveniri universitas, ita nec hi solvere coguntur aes alienum ab universitate contractum[5]. Hoc in libro sexto capite 20 De beneficiis Seneca suo more subtiliter:

Istius muneris, [6] quod universis datur, debitorem me nego: quia mihi quidem dedit, sed non propter me, et mihi quidem, sed nesciens an mihi daret?

Quis quaeso, coorto in bona universitatis concursu nec satisfatis creditoribus, in singula civitatis membra executionem decerneret, licet illa membra civitatis sint locupletissima. Nec ergo arrestari possunt cives singuli aut eorum bona pro debito civitatis[6]. Hoc fieri posse, negant Strykius[7] nec non Carpzovius[8]. Licet enim fortasse per longos circuitos aliquid commoditatis vel honoris ex pecunia civitati credita ad me pervenerit, tamen non tenebor in plura, quam in ea, quae ad me ex ea pervenerunt, quod plerumque adeo pusillum, ut nihilo aequiparetur, nec adeoque praetor curet. Ut autem obligationes civitatis in se non sustinet singulares cives, ita etiam iura universitatis vel collegii non habent singuli. Sic pastor publicus non est mercenarius singulorum[9]. Quod enim supra[10] diximus vel unum opificii magistrum ius prohibendi suo nomine exercere et contra turbatores agere, singulare quoddam et ex eo coortum, quod haec non iustitiae sed politiae causa summarie et per modum Denunciationis potius, quam actionis ventilatur, ut quodammodo quilibet ex populo populariter agere possit. Alias enim quod debemus omnibus, non debemus uni, ne pro rata quidem; et quod collegio promisimus, id singulis non aeque promissum est; sic e contrario, iura universitatis non competunt singulis. Neque enim iure lignandi universitati competente, singuli ligna caedent, et ius venandi, quod senatus civitasque habet, non a civibus singularibus sed a venatore communiter constituto, exercetur. Vide etiam Observationem CLXXXVII in qua alienationem rei universitatis unum dissentiens et prohibens membrum non posse impedire, demonstratum est.

Similis in delictis ratio. Etenim licet valde dubium: an universitas delinquere possit? Nec tamen, si vel hoc concesserim, iure naturali puniri civitas aliter potest, quam ut civitati adimantur quae civitatis sunt, nempe communia bona, aut etiam puniatur, privatione honoris et libertatis, ut verbi gratia municipium fiat, quae libera fuit civitas, ut muros perdat, nundinas, arma, naves, agros publicos [7] aut Autonomiam. Negare quidem non possum, etiam sic singulares et innocentes fortasse homines saltim per indirectum puniri; sed damnum quod, dirutis muris aut turribus, aliisve honoribus civitatis amissis singuli sentiunt, iniquum non erit, quia ex propriis bonis cives tunc nihil amittunt, sed ea tantum, quae ad eos non pertinebant, nisi per universitatem, ea, inquam, quae in universitatis, non in singulorum, dominio erant. Sublata Iesuitica societate dolebam initio quidem singulis patribus alimenta a subversoribus ordinis non civilia sed naturalia tantum relicta fuisse. Sed re curatius perpensa, si totus ordo peccavit quod pro infallibilitate sua Clemens XIV statuit, secundum regulam quam modo tradidi, patres singuli merito caruerunt honore, reditibus et proventibus, quae non habuerunt, nisi ex ordine. Itaque cum nemo eorum sua propria bona perdiderit, iniquum mihi non videtur, tantum naturalia alimenta iis praestari, non civilia. Amiserunt ea tantum, quae ad eos non pertinebant, nisi per ordinem. Hoc iustum puto et aequum. At vero, ut propter universitatis delictum cives propria bona amittant, a natural penitus abhorret, nisi unus alterve civium ipse per se aliquid perpetraverit, adeoque delicti se vere participem fecerit, tunc non propter alienum universitatis delictum, sed propter suum factum merito punitur. Si autem propter universitatis delictum proprio patrimonio privari possent, qui nihil fecerunt, poterant civium (quia civitas non moritur), obsita vetustate crimina in feris etiam posteris puniri, quod, tanquam a recta ratione absonans, non solum natura sed et civile ius respuit; unde irrisus a sapientibus Siciliae rex Agathocles, qui Ithacensibus de damno a Siculis illato conquerentibus respondit: Plus mali Siculos ab Ulysse olim pertulisse, si modo Agathocles id non per iocum et contemtus causa dixit, quod verius puto, quam viro sapienti sententiam stultam affingere.

Ut autem ob delicta populi nefas est singulares homines punire, ita, contraria ratione, non sinamus universitatem luere, quod unus civis commisit[11], nisi forte reliqui [8] socii delictum unius ratihabuerint, id enim si factum sit, eam quasi litem suam fecisse putandi sunt. Neque ergo civitas, si civis exterum laesit, ad aliud tenetur, nisi ut aut ipsa delinquentem puniat, aut cum laesis dedat, ut suo arbitrio ab eo poenas sumere possint, de qua nocentum deditione, quae etiam privato Saxonum iure in bestiis pauperiem facientibus locum habete, Grotius[12] latius disputat. Male profecto cum rebus humanis actum foret, si, cum nulla reperiatur universitas, nullum collegium, quod non improbos cives sociosve alat, unius alteriusve delictum universis tribuamus. Quaeso te, si unus homicidium commiserit, an totam universitatem morte condemnabis? Si vel maxime talis tyrannus esse cupias, fieri non potest, quia civitas caput non habet, quod ipsi amputari possit. Omnes quidem cives, fateor, caput et sanguinem habent, non autem civitas. Itaque nefas est, propter unius civis delictum universos punire, nec ob plurium peccatum, singulos; quia leges non patiuntur, ut alteri per alterum iniqua conditio inferatur, aut filius pro patre damnetur, sed potius poenam iubeant haerere in eo, in quo noxia[13]. Dic mihi quaeso, qualis tibi sententia videatur, si iudex pronunciaverit:

Capuam esse fuste coercendam: collegium fabrorum rotae imponendum, universitatem Querlequitiensem laqueo suspendendam.

Quis non rideat? Quod tamen mulctas attinet, processuales potissimum, moris est eas etiam universitati infligere, quoniam ex aerario desumi, aut si tale non sit, facile colligi possint, neque tamen ab iis, qui dissensum declararunt[14].

Nunc ad causas forenses et res in nostro dicasterio iudicatas deveniamus. Ecce igitur, cum nuper universitati poena 20 thalerorum, si certo in loco auderet pasturam exercere, proposita esset, non autem ipsa universitas, sed duo universitatis membra, quorum nomina Nicolaus et Ludovicus pavissent, quaestio incidebat:

  1. An Nicolaus in 20 et Ludovicus in 20 adeoque uterque in totam summam 20 thalerorum condemnandi sint? [9]
  2. Aut unus semissem alter vero alteram dimidiam solvere teneatur, et sic quilibet eorum in 10 tantummodo thaleros condemnandus sit?
  3. An vero argumento L. 5 C. De Fabricens[15] universitas luere deberet, quod Nicolaus et Ludovicus peccassent?
  4. An denique nec universitas nec hi duo singuli condemnari possint?

Hoc posterius probavimus, ut tamen, ne sententia olim perlata effectu destitueretur, aliquo temperamento uteremur, non quidem fateor, satis subtili, attamen utili. Ecce verba:

Dieweil Gingangs gedachte Nicol und Ludewig in vorigen Endurthel feines Beges, sondein die Gemeinde, mit einer Strafe von Thalern auf den Contraventions Fall belegt worden, also actio iudicati, so nur wider dieienigen Parthenen, zwischen welchen das vorige Urthel ausgesprochen worden, nicht aber wider einen dritten statt findet; Ueber dieses alles auch möglich senn fonte, dasz nur etwenhte Nicol und Ludewig nach Belegenheit für ihre eigne Personen fich der Nuth und Triftgerechtigleit zu erfreuen hatten, wenn gleich der ganzen Bemeinde dergleichen Befugnifz abgesprochen worden, da denn folchen Fals aus einem dergleichen Privat Befugnisse diese einzelne Mitglieder durch ein wider die ganze Gemeinde ausgesprochenes, obschon techsts frastiges Urthel, nicht gefebet werden fönten[16], immasen ieder derfelben dergleichen vorgedachte, ihm befonders eigne und der ganzen Gemeinde nicht zufommende, Berechtfame vielleicht durch gewisse nach der Zeit mit Klägern eingegangene Berträge erhalten, also iedes [10] einzelne Mitglied besondere Ausflüchte haben fönte, die ihm durch ein rügenmäsiges Berfharen nicht zu benehmen, ud voriezo iediglich: dasz nur Nicol und Ludewig, also nicht die vormals beflagte Gemeinde, gehütet habe, angegeben und gerüget worden. So ist wider die ganze Gemeinde weiter nichts vorzunehmen, wie denn auch gleichergestalt die beyden eingesessenen Nicol und Ludewig, als einzelne Personen, mit Entrichtung der einer ganzen Gemeinde auferlegten zo Thaler oder auch deren Zelfte zu verschonen, iedoch aber deyderseits, weil sie dergleichen besondere Befugnisse oder ihnen allein zuformmende eigne Ausflüchte anzuführen nicht vermocht, nunmehro fünftighin, und zwar ein ieglicher bey oberwehnter Strafe der 20 Thaler fich sothanen Luthens zu enthalten, nicht weniger die aufgewanten Unfosten abzustatten schuldig[17]. [11]

Hoc Facultatis Lipsiensis responso nostra opinio: non posse ob unius civis peccatum universitatem puniri, nec ob universitatis delicta singulos plecti Archivos, valde iuvatur. Haec ratio dictitat, haec natura, haec ipsa aequitas suggerit. Qui aliter sentit, is confundit fictam illam universitatis personam cum personis universitatem constituentibus, et more sophistico prolabitur in aliud genus a genere alio, qui turpis in concludendo error et vitanda a sapiente fallacia. Nam qualitates v. c. peccatum, quae conveniunt Composito, non conveniunt partibus componentibus[18] malimque ergo, si alterutrum sit necessarium, ita inepto more concludere: quia aqua est fluida, ergo etiam minimae particulae, ex quibus aqua constat, sunt fluidae, quam ut concedam: quia universitas sine praescitu magistratus inquilinum in commune tugurium recepit, ideo esse singula universitatis membra punienda, sive poena sit divisibilis, sive capitalis. Non luant singula membra quod universitas commisit, ne in subsidium quidem, multo minus in solidum. Iterum dico: sive universitas ex unius civis delictum, sive e contrario civis ob civitatis crimen conveniatur, utrinque ex mea sententia actio non tenet. Poenae enim suos teneant auctores[19], ut etiam poeta rideat, si ob regum delicta plectantur Archivi. Cum enim nec pro filio pater, nec filius pro patre, nec discipulus pro magistro vere teneatur, quomodo collegium pro uno alterove sodali conveniri possit?

Sed quid haec philosophia proderit, si interdum et singularibus quibusdam in causis, restringendis tamen potius quam ad exemplum [12] trahendis, ipsi legislatores huiusmodi paralogismos committunt; si ipsa iura compositum et componentia confundunt et, sive incuria et attentionis defectu, sive etiam necessitate et politicis rationibus ita urgentibus, delictum collegii singulis interdum collegis adscribunt. Postquam itaque rectae rationis dictamina huc usque retuli, nunc ad civiles leges deveniamus. Non rarum, civiles et politicas rationes saepius exceptiones parere. Plane, ut in mathesi pura interdum verissimum alioquin et firmissimum axioma ex accidenti vim suam perdit et in applicatione fallit, ob frictionem fortasse aut aliam materiae, cui regula applicatur, inhabilitatem; sic in iure civili L. 22. C. de poenis alia in abstracto, alia in concreta illa et monstrosa civitatis compage vera sunt. Nempe necessitas rationis impatiens, sive societatis humanae mirabilis coiunctura multa per obliquum iusta facit, quae per se et secundum rectam rationem iniusta sunt; unde tantum non ubique ius civile a naturali deflectit. Inde in hac poenarum et delictorum a pluribus commissorum materia, commoditatis aut, ut rectius dicam, evitandae Incommoditatis causa, illa verissima, quae hucusque proposuimus, rectae rationis dictamina interdum derelinquere cogimur. Neque enim solent pragmatici, quod generaliter dico, subtiliter disputare, aut ad vivum omnia resecare, sed commoditatem utilitatemque rectae interdum rationi praeferre. Nolo autem hoc in contumeliam accipi, cum ipse ego ita soleam, aliaque vera in museo, alia in tribunali statuam. Itaque regulae superius explicatae nunc exceptionem proponam, ubi in magistratibus, si v. c. senatus collegium quid neglexit, totum collegium luere debet collegae peccatum. Id tamen de solis magistratibus (quales Dicasteria de iure respondentia non sunt, si quidem adversus haec actio de Syndicatu frustra instituitur[20]) de solis ergo, quod maiusculis litteris viridique colore et minio notari iubeo, in solis inquam magistratibus valebit, non in corporibus aliis aut universitatibus caeteris. Nam in magistratu peculiaris ratio, quoniam si hic in officio aliquid neglexit, peculiaris quaedam utilitas et publica securitas suasit, ut integrum collegium teneatur, utut assessorum tantum quorundam culpa quis damnum passus sit, quod apud Romanos lege municipali expresse ita cautum erat, immo ni esset cautum, dummodo non esset exceptum, cautum esse putabatur. Non reticebo fatales istas leges, [13] quae ita suaserunt, inter quas affulget, lex undecima principiio Digesti “Ad municipales”. In qua ita scriptum:

Magistratuum officium est individuum ac periculum commune, quod sic intelligi oportet, ut ita demum collegae periculum collegio adscribatur, si ab ipso qui gessit, res servari nequeat, alioquin si solvendo sit, unusquisque in id, quod administrabit, tenebitur.

Forte etiam ideo unius collegae negligentia toti collegio adscribitur, quia sententiam ab uno elaboratam et praelectam collectivo nomine ratam habent. Qui autem delictum unius approbat et ratum habet, ipse videtur deliquisse[21]. Unde cum scriba civitatis in testamenti aut codicillorum solemnibus quid neglexisset, adversus senatus collegium actionem ad id quod interest datum fuisse, refert Rivinus[22].

Intellige tamen hoc ita, ut

  • Actio adversus totum Senatus Collegium tantummodo in subsidium locum habeat, si collega, qui culpam commisit, excussus sit[23].
  • Deinde ut etiam contra singulos collegas detur, nec prius hoc tamen qum si ad damnum reparandum, excusso collegio et venditis sub hasta communibus bonis, arca communis non sufficiat;
  • adeoque electio laeso non competat, an contra unum collegam in solidum, an contra integrum corpus experiri malit[24].
  • Denique ut in antiquis delictis collegii non successores in collegio, sed heredes delinquentium conveniantur[25].

Secundum haec a supremo Appellationis Collegio Dresdensi ita pronunciatum:

Dasz, daferne der Erfaz des aus dem vo Stadtchreiber verfertigten zu Recht unbeständigen Cedicille Klägern zugezogenen erweislichen Schadens aus Berflagtens Raths Cämmeren Büthorn entweder gar nicht, oder nicht döllig zu erlangen fevn folte, folchen Falls Klägern berürhten Erfaz ben denen zur Zeit des gefertigten Codicills im Rathe gefeffenen Raths Dliedern, und derer davon nach der Zeit verstorbenen Kathspersonen hinterlaffenen Erben, aus deren eignen Bermögen, zu fordern unbenommen [14]; Da hingegen dieienigen Persone, welche erst nachhero un Rathsstuhl gefommen, (arg. L. 23 C. de decur) für fich und aus ihren Ritteln Klägern schadlos zu halten nicht verbunden.

Dissentit in hac causa Leyser[26] qui existimat, si collegium deliquerit et collegae conveniantur, nec exceptionem ordinis nec divisionis locum habere, adeoque laeso lectionem competere, an contra unum membrum in solidum, an contra integrum corpus experiri malit, etiamsi collegium excussum nondum fuerit. Hoc valde durum et a ratione alienum duco. Parum Leysero proficiunt leges[27], quia de eo casu agunt, si plures coniunctis viribus delictum commiserunt. In delictis quidem non nego beneficium ordinis et divisionis cessare, nempe tunc, si singuli vere deliquerint, non si plane alia persona, nempe illa mystica, peccaverit. Quis in poenalibus velit ultra limites iura singularia et odiosa extendere? Potius, ut tutore male administrante demum excusso subsidiaria actio in magistratum datur, ita non prius, quam excusso collegio, actio subsidiaria adversus collegas competit, ut supra probavimus. Itaque si, qui convenitur, collega ipse deliquerit et suo dolo damnum intulerit, quod per iurisiurandi delationem certum fieri potest, LEYSERO facile consentimus; immo si collega, etiam iussu collegii, quamquam in possessione turbaverit, laeso electionem dari vel collegium vel collegam conveniendi concedimus; ni vero hoc pateat nec aliud, quam eum, a quo petitur, membrum delinquentis universitatis esse constet, actio contra eum ex mea sententia non tenebit, nisi subsidiaria; quicquid LEYSER philosophetur, iureconsultus caeteroquin nostro in seculo inter omnes doctissimus.

Haec omnia valent tantum de Collegiorum, non autem de Universitatis delicto. Cave igitur, ne ab exceptione hac singulari et fere unica regulam formes. Etenim si quis, quod leges ob necessarias quasdam causas superius a nobis prolatas de solis magistratibus statuunt, ad caetera corpora, ad familias, cognationes et universitates incongrue applicare velit, nae is in primas iuris regulas impinget, quae vetant privilegia odiosa et poenales sanctiones interpretatione [15] dilatare. Itaque in universitatibus, familiis, et ominibus reliquis corporibus, quae non sunt magistratus, firma manet, quam supra retulimus, naturalis ratio: ut, quemadmodum in civili causa, quod universitas aes alienum contraxerit, solvere non tenentur singuli; ita etiam in delictis ob civitatis peccatum, nequidem rei persecutoria actione teneatur civis, nec principaliter nec in subsidium; nec laesus habeat electionem utrum contra unum, aut universos velit experiri, nisi quousque singulares cives ipsi revera cooperati sint. Hoc enim si factum fuerit, illi, qui ipsi deliquerunt, non ex ficto, ser vero crimine utique tenentur. De caetero autem quasidelicta extra numerum in legibus definitum non licet multiplicatre.

Iunge cum hac Observatione CLXXXVI in qua: membrum unum non posse impedire alienationem rerum universitatis, demonstravimus et Obs. CCLXXXV.

 

[1] http://reader.digitale-sammlungen.de/de/fs1/object/display/bsb10349121_00009.html.

[2] 15 §. 1 ff.

[3] 9 §. 1. ff.

[4] L. 7. § 1. ff. quod cuiusque univers. nom

[5] Observationes CCLXXXVI, DCXXXVI

[6] Carpsz. Const. 30 P. 1. defin. 12

[7] de universitate obaerata cup. 1. n. 103

[8] p. 2 Constit. 6 Defin. 24

[9] Obs. LXXX

[10] Obs. CCCCXXXVII.

[11] cap. 76 de regul. Iur. In 6to. Verba capituli: delictum personae non debet in delictum ecclesiae redundare. Adde cap. 5. De sent. Excommunicatione in 6to, ubi dicitur: in universitatem velcollegium proferri excommunicationis sententiam penitus prohibemus, sed in illos duntaxat de collegio vel universitate, quos culpabiles esse constiterit.

[12] de I. B. et P. lib. 2 cap. 21 § 4. seq.

[13] L 74 L. 155. ff. de regul. iur

[14] Obs. CCLXXXVI

[15] Verba huius legis: quod ab uno committitur, id totius delinquitur periculo numeri: ut constricti noniationibus suis, sociorum actibus quandam speculam gerant et unius damnum ad ómnium traseat dispendium. Universi itaque veluti in corpore unius formae unius decoctionis, si ita res culerit, respondere cogentur.

[16] tot. tit. C. inter alios act. vel iudic. aliis non noa

[17] Paulo aliter visum LEYSERO, qui in Specimine 533. Med. 4 talem facti speciem enarrat: « lex est in ducatu Brunsuicensi, quae inquilinum, nisi is prius fiden Principi iureiurando obstrinxerin, susci vetat atque eum, qui iniuratum suscipis, tribus aureis mulctas. Accidit in facto, ut communitas quaedam commune tugurium haberet, idque homini extraneo habitandum concederet, sed iurisurandi exactionem negligeret. Quo comperto magistratus in factum inquirit, mulctamque trium aureorum non totali universitati, sed singulariter singulis cum egregio suo emolumento imponit. Contradicum singuli atque se ad hos tres áureos semel santum, collatione facta, solvendos obligari aium. Res multum dubii habebt. Delinquentes arg. L 1 pr. Et ult ff. si familia furt feciss. In qua ob furtum a familia commissum una tantum poena luitur, utebantur. Sed respondebat magistratus ex interpretatione Gothofredi ad eam Legem, haec veratantum esse, si civiliter agatur, non si criminaliter. Verum iurisconsulti Helmstadienses pro universitate responderunt. Delictum scilicet, quod ab uno corpore, uno consilio, noque actu committitur, unicum est saltem, adeoque unam tantum non plures poenas meretur, L. 9 Digesti de iurisdict L. 34 ff. de iniur. Nec obstat Gothofredi ratio quod delicta, si una saltem ponea exigatur, in caeteris delinquentibus impunita sint mansura. Supponimus enim talem poenam, quae in partes scindi et ad plures pertingere potest. Adiiciam ipsa responsi verba: Wird Unterricht verlanget: Ob die Gemeinde, und zwar jeder besonders in die Strafe der 3 Mfl. verfallen? Nun ist zwar wegen der Strafe selbst kein Zweifel und schemet, es auch, aIs ob ein jeder die 3 Mfl. zu erlegen schuldig, da die Gemeinde, nicht so wohl als ein Gemeinde, sondern vielmehr als Singuli ben einem Delicto consideriret werden. Aldieweil aber hier eigentlich nur ein Delictum begangen worden, auf welches die Landes Ordnung mehr nicht als 3 Mfl. Strafe sezet, mithin das Delictum und die Strafe zu multipliciren, viel zu hart fenn, auch wider die Geseze, welche in delictis und poenis die benigniorem interpretationem so sorssfältig anbefehlen, laufen würde; Hierndchst die Rechte alsdenn, wenn ihrer viel nur ein Delictum begehen, die Strafe von ihnen insgesambt, als von einer Person, einzubringen anbefohlen; So ist die Gemeinde und zwar insgesambt um 3 Mfl. zu bestrafen.

[18] Obs. DCXXXV. n. 7

[19] L. 22. C. de poenis

[20] LEYSER Specim. 86. Medit. 31

[21] L. 152 § 2 ff. De regul. Iur. L. 1. § 14 ff. De vi et vi arm. Cap. 15 X. De restit. Spoliat.

[22] in Disp. De culpa ab uno collegarum commissa a toto collegio praestanda

[23] L. 25 ff. Ad municipal. L. 7 ff. De magistrat. Conveniend. L3. Cod. Eod.

[24] L. 1. C. quo quisque ord. Conven.

[25] L. 23. C. de Decurionibus. LEYSER spec. 533. Med. 8. Nostra Rhaps. Obs. CCCXXXVII.

[26] spec. 533. Med. 5 et 6

[27] 15 § 1. ff. Quod metus caus. L. 7 ff. De magistrat. Conven