Tipo publicación: Monografía
Wilhelm Friedrich Jacobi
Quamdiu ius puniendi universitatem duret, tesis doctoral leída en la Universidad de Leiden el 23 de junio de 1750.
El único ejemplar que hemos localizado está en la propia Universidad de Leiden, que es el que se reproduce.
Para descargar el pdf de Quamdiu ius puniendi universitatem duret pinche aquí.
I.
Inter ea, quae natura ipsa dictat licita esse neque iniqua, est et hoc ut qui male fecit, malum ferat. Quae fecit, si quisque ferat, ius fiet et aequum.
Quod Aristoteles[1] ius Rhadamentheum vocat, alii appellant ius Pythagoricum, ius Neoptolemeum[2]. Hinc Plato[3] ait: nec Deorum nec hominum quisquam hoc dixit, iniuste agenti non luendam poenam. Imperatores [Arcadius et Honorius] etiam[4], ibi poenam esse, ubi et noxia est, et peccata suos tenere Auctores sanciunt[5].
Poena vero morte finitur; quia poenae effectus est, ut iniuria tantumdem patiendo tollatur; haec passio naturaliter locum habere nequit, nisi in persona, quae laesit; post mortem vero nemo malum pati potest; unde heredes ex defuncti delicto non tenentur ad poenam[6]. Poena enim est delicti aestimatio[7], quae cum praeterquam a debitore exigi non debet, utique nec poena alii quam ipsi sonti infligi potest.
II.
Hac occasione egregia nascitur quaestio, an poena ob delictum Universitatis semper exigi possit, seu an delictum a populo commissum huius successores luere teneantur? Cumque Academiae Valedicturo quaedam pro specimine subiicienda essent, obtulit sese mihi haec materia, quae aliorum dissertationibus adeo protria non fuit, vel saltem an fuerit, penitus ignoro hanc igitur materiam tractaturus quaedam huic themati affinia praemittere debeo.
III.
Universitas aliquando stricte sumitur, et definitur, collegium hominum ad minimum trium, diversum a Familia et Republica, auctoritate publica confirmatum[8]. Vocaturque eo sensu accepta, collegium, corpus, curia, societas[9]. Aliquando sumitur latius, ita ut Rempublicam designet[10]. Hoc autem loco Universitatem, civitatem et populum promiscue ponemus; vulgo quidem pro urbe civitas accipitur, quia olim ante Macedonum Romanorumque arma per Europam singulis fere urbibus Civitates terminabantur: nunc huius instituti vestigia in liberis Germaniae, et paucis Italiae urbibus habentur. Subtiliori sensu etiam significat populum unius urbis[11]. Verum gentes magnas, et regna tota multas urbes comprehendentia civitatem unam constituere, ac ita appellari minime rarum est Caesar[12] aliasque civitates nominat. et Iustin[13] Arsacen Parthorum et Hyrcaniae, quae maxima regna fuerunt, duarum Civitatum imperio praeditum fuisse ait.
Potest itaque Universitas latiori sensu sumpta definiri, societas perfecta et sui iuris, rebus ad bene vivendum necessariis instructa, ordineque imperandi et parendi distincta; non enim verum est, quod multi scribunt, civitatem esse materiae instar, cui Respublica sit pro anima: civitas significat totum quid, sicut animal significat integram substantiam animatam.
IV.
Secundum Philosophos autem Universitas non est aliud, quam homines Universitatis, quia totum realiter a partibus non differt; sic nihil aliud est universitas Scholarium, quam Scholares ipsi: sed secundum fictionem iurisverum hoc non est; adeo cum Universitatem dicimus, non intelligimus singulos de illa Universitate, sed aliquod civile corpus constans ex distantibus capitibus[14]. Hinc olim universitas heres institui non poterat, quia testatoris consilium circa omnes certum non erat, tum etiam quod res exitum habere non posse videbatur; cum ad hereditatem cernendo, adcundo, vel pro herede gerendo [4] adquirendam animo et voluntate omnium opus esset, quales actus universitas agere posse non credebatur; fideicommissa hereditas corpori alicui restitui poterat[15]. Hoc autem Universitatis corpus tanquam persona moralis, dicitur nasci, vivere, mori, contrahere, litigare, possidere, delinquere et puniri[16]. Repraesentat enim Universitas unam personam, quae distincta est ab Universitatis membris[17]. Quod clare patet; quoniam recedentibus hominibus Universitatis, aliisque redeuntibus, eadem tamen est Universitas, item mortuis omnibus de populo, et aliis surrogatis idem est populus[18] quo sit, ut, quod pro Universitate fit, non possit fieri pro singulis civibus; unde et Actor Universitatis. Actor singulorum non dicitur[19]. Hac ratione Ulpianus si quid, inquit, Universitati debetur, singulis non debetur; nec quod debet Universitas, singuli debent[20]. Grave enim est et aequitati naturali contrarium pro alienis debitis molestari[21]. Hinc etiam venit, quod Universitas per Syndicum suum ex iurisdispositione investituram accipere, et fidelitatis iuramentum, non vero singuli cives, praestare teneatur; et hac persona defuncta alium Syndicum nominare debeat, qui et Laudemium et munera solvit, potest quoque Universitas per suum Syndicum defendi in causis criminalibus; quamvis procurator in causa capitali pro privato intervenire nequeat[22]. Videntur enim personaliter respondere municipes, cum respondere hi, quibus summa Reipublicae commissa est[23]. Imo potest Syndicus nomine Universitatis accusare[24]. [5]
V.
Cum vero non nisi voluntate peccetur, et universitas sit nomen iuris, non cadat sub sensus, non videatur, sed intelligatur; nascitur quaestio, an quidem delinquat universitas? et proprie et subtili ratione delinquere non potest, imo nec consentire[25]. Aut dolo malo quid agere[26], qua de causa eam non posse delinquere censuit et Pontifex[27]. Neque etiam eam posse excommunicari retulit[28]. Sed improprie, quin delinquat, dubium nullum est; si qui universitati praesunt, si Rectores, Gubernatores civitatis, vel maior civium pars deliquerit; sic nihil certius apud Philosophos, quam quod maiestas agit, sive habentes maiestatem agunt, id a civitate actum censeri: pertinet huc[29].
VI.
Delinquit autem Universitas dupliciter, vel omittendo vel faciendo: omittendo peccatum committit, si, quod facere tenetur, omittat, licet hoc contigerit negligencia regentium universitatem; in delicto vero, quod committit faciendo notandum est, quaedam esse quae fieri possunt per universitatem, ut statuta condere, vectigalia imponere, et similia: hoc casu potest Universitas delinquere[30]. Nec dici potest, quod aliquis ex privatis hoc faciat, sed hoc facit ipsa Universitas. Quaedam vero sunt, quae ista iura apud Universitatem residentia non spectant, ut committere homicidium, iniuriam inferre; et haec facere proprie Universitas nequit, quoniam requirunt personam veram[31], sed improprie per alios haec facinora committit, ac connivendo recipiendoque facinerosos [6] approbare videtur; delinquunt enim, qui delinquentem non manifestant[32].
VII.
Ad haec delinquit Universitas aut impetu mero aut deliberato consensu, illum non sufficere, ut delictum ab universitate commissum dicatur, communis Doctorum sententia est, ne quidem, si levato vexillo aut pulsata campana omnes simul delinquant[33]. Si vero consensus praecesserit, et in hanc rem consilium publicum convocatum sit, totum universitatis corpus deliquisse censetur.
VIII.
Quemadmodum nulla poena existit, ubi nihil peccatur, ita econtra ubi noxia est, ibi et poena est: vidimus autem Universitatem aliquando posse delinquere, videndum iam erit, an puniri possit? Innocentius[34] negat puniri posse criminaliter, civiliter vero posse conveniri, movetur, quod si universitas puniretur criminaliter, punirentur etiam infantes et pupilli, qui non consenserunt, quod iniquum foret: sed ratio haec nulla est, quoniam quae a maiore parte gesta fuerunt, ab omnibus geri videntur; et si quid concluderet illa ratio, saltem concluderet poenam respectu impuberum esse mitigandam, eosque ab ea esse excipiendos.
IX.
Poena autem ab Universitate sumi dicitur, cum ipsa Universitas punitur; quare cum Universitas iure constet, ut supra iam vidimus, adhibendae poenae, quae ius illud adimunt, ideoque poena, quae in Universitatem non cadit [7] verbi gratia poena homicidii, mutatur in talem quae in Universitate locum habere potest: Punitur igitur Civitas, cum evertitur[35]. Sic aliquando subit servitutem civilem, in provinciam redacta: Ut Victorinus, cum sua opera imperium videri vellet auctum, Pictos in provinciae formam redactos, legibus Romanis uti iussit, gravi poena, ni pareatur, indicta; ac Hergusto eorum rege inter haec mortuo, vetuit, ne novum crearent, neve Magistratum alium, nisi a populo Romano datum haberent[36]. Sic civitas suis legibus, Magistratibus, publico consilio, immunitatibus, aliisque privilegiis in poenam saepe privatur, et moenibus nudatur: ut Theodosius Imp. Antiochensibus rebellantibus usum balneorum, item dignitatem Metropolitanam ademit, teste Libanio[37]. Ornamenta publica eripuit Byzantinis Severus Imperator[38]. Exemplum notabiliter punitae Universitatis suppeditat Praga urbs a Caesare devicta anno 1547[39]. Supplicibus hae dicta sunt leges: proximis conventibus foedus initum aboleant, concerptis omnibus sigillis: privilegiorum et immunitatum exempla et documenta omnia exhibeant, ex quibus quae velit Rex revocet, aut si videbitur, denuo largiatur, et confirmet; literas item omnes, quibus tribuum et Societatum iura continentur, consignent, quod ea turbis et dissensionibus causam dedisse constaret, arceis tradant, et iurisdictioni omni ac vectigalibus renuntient, foederisque cum Saxone initi litteras tradant, cerevisiae vectigal, quod in annos tres promiserant, perpetuo dependant: machinas bellicas omnes cum omni reliquo instrumento in arcem deducant, et quae privatim quisque habet arma usibus publicis in curia deponant. Dumque haec perficerentur, omnes in carcere detenti[40]. Similem memorat poenam ab Henrico II Francorum Rege Aquitanis rebellantibus ac [8] praecipue Burdegalensibus inflictam; sed quia narratio longior est, videri potest loc. cit.
X.
In vindicando Universitatis delicto triplex fuisse Veterum institutum animadverto; interdum universa membra punita video, interdum solos principes et criminis autores; saepe ad mitigandam severitatem sors adhibenda fuit.
XI.
Primi instituti exemplum scil. universa membra punita fuisse, dat nobis Livius[41] cum Rhegium quondam in praesidium missa legio, interfectis per scelus principibus civitatis, urbem opulentam per decem annos tenuerat, propter hoc facinus tota legio millia hominum quatuor in foro Romano securi percussi sunt. Sic Caesar nonam legionem totam, cum ignominia missam fecit[42]. Pari ratione Cysiceni, qui seditione facta Romanos cives interfecerant; itemque Tyrii et Sidonii in servitutem Augusti imperio redacti sunt Dio[43].
Huius quidem poenae exactionis ratio haec redditur: quia quod a pluribus pro indiviso commissum est, singulos in solidum obligat[44], quae poena delictis imposita est, si plures deliquerint, a singulis in solidum debetur[45]. Quod in partes dividi nequit, ab omnibus quodammodo factum videtur[46].
Secundum has regulas videmus Ictos. Romanos decidisse in causa, si plures fures coniunctim furtum fecerint[47]. Pari modo deciderunt, cum plures Servi Album Praetoris corruperint[48]. Quamvis autem non [9] omnes consensum praebuerint, ea tamen quae a maiore parte gesta sunt, omnes cives fecisse dicuntur; eo, quod maior pars decrevit statur[49].
XII.
Sed quoniam poenae mitigandae non exasperandae sunt[50]. Seneca[51]:
Difficile, ait, est temperamentum, quidquid aequo plus futurum est, in partem humaniorem praeponderet et[52], si tuto poterit, donet; sin minus temperet.
Si poenae graviores sunt, ab iis tantum, qui sceleris participes et conscii fuerunt, exigi debent: praeterea si ingens sit peccantium multitudo, ita ut aut plecti capite sine periculo non possint, aut crudelius videatur omnes plecti, consultius est Duces potius, et factionis Capita punire; ut poena ad paucos, metus ad omnes perveniat (Cicero[53]). Idem iam observandum, si civitas vel Universa provincia deliquerit, cuius rei ratio haec quidem est, quod multitudo sine Auctoribus raro delinquat: etenim ut mare sua natura tranquillum, vento incumbente tumescit, ita populus sua natura quietus a pravis Oratoribus, tanquam violenta tempestate impellitur:
Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeant excusationem, cum publica via erraverint? In singulos severitas Imperatoris distringitur: at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram Sapientis? Turba peccantium; intelligit, quam sit iniquum, et periculosum publico irasci vitio[54].
Raro sit, quod Minerva apud Homerum[55] de Iove irato denuntiat:
Sontes, insontesque manet promiscua poena.
Hinc de solis Auctoribus supplicium aliquando sumptum fuisse legimus apud Livium[56]. Valerius Levinus, Agrigento [10] capto, qui Capita rerum erant, virgis caesos securi percussit, caeteros praedamque vendidit. Sic[57] inquit, (loquitur autem de seditione militum ad Sucronem exorta):
Certabaturque sententiis, utrum in Autores tantum seditionis animadverteretur, an pluriam supplicio vindicanta tam foedi exempli defectio esset: vicit sententia levior, tu, unde culpa orta esset, ibi poena consisteret.
Eodem modo Carolus V Imperator, Gandavorum defectiones ultus est; cum enim sua edicta publice lacerare Praetorem urbanum coegissent cives, et Legatos ad Franciscum I. Francorum Regem misissent, ut patrocinium urbis reciperet, eoque recusante caeteros ad defectionem invitarent, Senatus Hispanorum urbem solo aequari oportere decreverat, civium bona in fiscum cogi; Imperator patriae ac urbi, in qua natus erat, pepercit, triginta defectionis Autores capite punivit Bodin[58].
Est autem huius instituti aequitas non exigua: quisque enim ex suo admisso poenae subiiciendus est[59]; unius factum alteri, qui nihil fecit, non nocet[60]. Ne alieni admissi poenam Iuan, quos nulla contingit culpa[61].
XIII.
Ultimus puniendi modus, quem § 10. indicavimus, est sortitio seu decimatio, quia plerumque decimus quisque forte ductus supplicio afficiebatur.
Verum quidem est, etiam in decimandis legionibus fortissimum quemque sortiri, et pro ignavissimo puniri Tatic[62]. at omne magnum exemplum habet aliquid ex iniquo, quod publica utilitate compensatur: ut igitur carnificina vitetur, sortitio adhibenda est, hoc est decimatio, vicesimatio vel centesimatio: sic legimus apud Livium[63]. Appius Claudius Cos. Advocata concione, invectus [11] haud falso in proditorem exercitum, militaris disciplinae, desertorum signorum, ubi signa, ubi arma essent, singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos, ad hoc Centuriones duplicariosque, qui ordines reliquerant, virgis caesos securi percusserit; caeterea multitudo decimus quisque ad supplicium lecti. Sic Momius Crassi legatus postquam, vetante Crasso, manus conservisset fususque esset, et multi milites, abiectis armis, fuga salutem quaesivissent: Crassus ipsum Mommium aspere increpavit, et quingentos primos, a quibus initium fugae ortum erat, decimavit[64].
Eius autem consilii aequitatem M. Tullius Cicero[65] Luculenter his demonstrat verbis:
Statuerunt ita maiores nostri; ut, si a multis esset stagitium rei militaris admissum, sortitione in quosdam animadvertetur; ut metus videlicet ad omnes, poena ad paucos perveniret: miles enim, qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit potest idem postea et civis esse melior, et vir bonus, et civis utilis; quare ne in bello propter hostium metum delinqueret, amplior ei mortis et supplicii metus est a maioribus constitutus. Ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est.
XIV.
Ne autem aera verberare videamur inquirendo in tempus, quo usque ius puniendi universitatem duret? Cum poena morte finiatur; effectus enim poenae consistit in sensu; unde nec infans nec furiosus naturaliter puniri possunt, quia sensum poenae non habent; nedum mortuus. Videndum erit civitas quamdiu viva, quando mortua vel ex stincta dicatur. Isocrates[66] ait Civitates esse immortales. Tiberius apud Tacitus[67]. Principes mortales, Rempublicam aeternam dicit: hinc Scipio ad milites tumultuantes apud Livium[68] sic loquitur:
Quod si ego morerer, mecum expiratura Resp. Mecum casurum [12] imperium populi Romani erat? ne istuc Iupiter Opt. Max. sinat urbem auspicato Diis autoribus in aeternum conditam fragili huic et mortali corpori esse aequalem.
Quare Roma vocari solebat urbs aeterna Amm. Marcell[69]. Hoc autem non significat, civitatem nunquam exstingui, videbimus enim contrarium; sed tantum, non esse civitatem ad instar personae physicae, seu cuiusque hominis, qui decurso certo aevi spatio per naturam deficit. Sic Cicero apud Augustin[70]:
Nullus, ait, interitus est Reipublicae naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum et optanda per saepe.
XV.
Praeterea populus est ex earum rerum genere, quae constant ex partibus distantibus, veluti legio, grex; tales res, quae partes habent distantes, semper retinent idem nomem, quamvis antiquae partes intereant, et novae accedant: habent enim semper eundem Spiritum, seu tu Paulus Ictus loquitur, habent suam propriam speciem[71]. Stoici vim continuatricem cuiusque rei, seu id, quod rem coadunat, vocarunt έξιν; quod Conon Mathematicus interpretatur Spiritum, quo corpus continetur: sic a Philone de mundo tribuitur lapidibus, quo vidilicet ut firmissimo vinculo continentur. Chrisippus illum spiritum vocat” vim existendi”.
XVI.
Quod autem Stoicis Spiritus, Peripatheticis Species est, id Aristoteles vocavit motum; Cocceius[72] illum Spiritum vocat unitatem. et per unum in materia iurisintelligit rationem seu vinculum, quod rem, vel plures quoque res ita iungit, et in aliquam unitatem quasi congregat, ut videatur distincta a reliquis rebus: quam unitatem dein dividit, quod vel sit a natura vel ab instituto; [13] quam posteriorem in varias divisiones iterum subdividit: quae d. loc. videri possunt.
Quidquid vero de hic denominationibus sit, sufficit per eas intelligi vitae civilis consociationem plenam et perfectam. Grotius[73] iam corpus, quod ex tot membris distantibus constat, manet idem, quamdiu durat horum membrorum consociatio civilis plena et perfecta; id est quamdiu singula membra inter se quidem distantia, constituunt unum corpus quod imperium habet in se, et a nullo extero populo pendet.
XVII.
Hinc civitas ipsa sibi constare potest, moenibus urbium solo aequatis, vel oppidis civibus vacuis; ut Athenienses bello Persico urbem penitus deserverunt, et navibus salutem quaesiverunt; sic enim oraculum interpretatus Est Themistocles: civitatem, id est civium coetum ac multitudinem, legibus sociatam non aliter, quam ligneis moenibus servari posse. Plutarch[74]. Sic Pompeius cum ducentos Senatores, ac meliorem civium partem ab urbe, quam Caesari reliquerat, seduxisset; non est, inquit, in parietibus Respublica Dio[75]. Hac vocis civitatis ambiguitate decepti sunt Poeni; nam cum Romae deliberabatur de excindenda Carthagine, Legatos miserunt deprecaturos Urbis excidium: responderunt Romani civitatem Carthaginensium salvam fore, iura immunitatesque easdem habituros, quibus ante usi fuerant: interea Scipio Africanus iunior Carthaginem ferro flammaque delere iubetur; iussit populum Carthaginensem urbe excedere; sic tamen tu, quaecunque vellet exportare, urbemque a portu remotiorem condere liceret: Poeni imperio Ducis perterrefacti fidem Senatus Romani implorant; at responsum est: Romanos semper fidem coluisse, et, quaecunque Legatis promissa fuissent, praestitisse; Civitatem vero moenibus urbis minime contineri. [14]
Unde sequitur, etiam ubi nullae sunt urbes, nihil impedire; quo minus sint Civitates: prout Germaniam nullis olim urbibus, sed sparsis habitatam vicis fuisse constat, in qua tamen multas Tacitus civitates commemorat.
XVIII.
Non etiam extinguitur civitas migratione, sic Boeotii manebant iidem, quamvis sedem mutassent ob pestilentiam[76].
Tarpeia sede perusta / Gallorum facibus, Veiasque habitante Camillo,/ Illic Roma fuit, non unquam perdidit ordo / Mutato sua iura solo[77].
Manet enim Spiritus seu consociatio; nec locus et aedificia, sed cives constituunt civitatem, ut sup. § vidimus. Sane populi Boreales, qui Gallias, Italiam et Hispaniam invaserunt, veteresque sedes reliquerunt, veri populi fuere, et cum iis tanquam cum veris populis, actum est. Nec obstat populum migrantem semper videri subditum et subiectum illi, per cuius territorium transit; nam haec subiectio est temporaria: Sic Rex per alienas terras proficiscens, manet Rex, licet facultas eius in alieno territorio et ad tempus impediatur.
XIX.
Nec refert quonam imperio, regio, Procerum, an populari regatur populus; ratio enim civitatis non in regimine, sed in populo consistit; Hinc patet cum inter Henricum VII. Angliae regem et Philippum Archiducem Austriae § 14. Pacis 24. Februarii 1495. convenisset, ut utriusque subditis liceret:
Ubique ire, navigare; per mare secure piscari, absque aliquo impedimento, licentia [15], seu salvo conductu.
Hinc dico patet, quam inepte Angli liberam piscandi libertatem Belgis invidentes, exceperint, hanc pacem factam esse cum Archiduce Austriae, non cum Ordinibus Generalibus[78]. Saepiusque Anglos contra d. § 14. cavillatos fuisse notat Aiztema[79]. Sic etiam Daniae Rex Ordinibus Generalibus servare noluit Pactum Spirense cum Imperatore Carolo V. pro Belgis initum, eadem prorsus ratione, qua Angli stare nolebant[80]. Aliud vero obtinet, si populus hac regiminis mutatione fiat accessio novi regni, tum enim tollitur consociatio illa perfecta; id est ab extero populo pendere incipit.
XX.
Notissima est iurisconsultorum Sabini Proculique dissensio, quorum ille existimabat materiae Dominum etiam rei specificatae dominium habere, hic vero specificatorem rei specificatae adquirere dominium; putabat igitur forman dare esse rei, et rem per novam formam quasi interimi[81]. Sed ius nostrum non definit, mutata exstrinseca specie; nisi substancia iurisin forma consistat, sic ususfructus aedium tollitur dirutis aedibus[82]. Aristoteles autem[83] eodem modo esse Reipublicae in forma consistere existimat, adeoque illa mutata Rempublicam eandem esse negat. Grotius vero[84] respondet unius rei artificialis plures esse posse species; sic primaria et essentialis species civitatis est consociatio perfecta iuris et imperii; quamdiu haec durat, manet civitas eadem: altera species est modus, quo hoc imperium administretur: hic autem modus variari potest, manente tamen semper eadem civitate; hic magis oratorie quam vere dixit Cicero:
Parietes urbis modo stant, rem tamen publicam penitus amisimus [16].
Videri meretur Cocceius, qui[85] contra Grotium et Puffendorfium ostendere conatur, Aristotelem eandem cum Grotio fovisse sententiam.
XXI.
Diximus § 14 civitates non ita immortales esse, ut nunquam exstinguerentur; sed aliquando exstingui; videamus iam de modis quibus civitas vel Universitas exstinguatur: sit autem hoc modo duplici vel ipsa multitudine exstincta, vel eius unione, seu Spiritu sublato; Servius[86] ait:
Duobus generibus deletur exercitus, aut internecione aut dispersione.
Quamvis Pontificiorum Sacra sequentes, et tertium modum addant, nimirum cum civitas banno Papali percussa sit, quo casu pro mortua habetur, omniaque amittit iura[87]. Exstinguitur multitudo multis modis, inundatione, terrae motu, et bellis; ex antiquo Latio LIII. populos sine vestigiis interiisse, ait Plinius[88]. Unio tollitur sublato omni, vel etiam parte imperii et iuriscommunitatis, Grotius[89], quod sit dissipatione hominum peste, seditione, bello, servitute publica; potest etiam fieri discessione libero consensu facta; nihil enim tam naturale est, quam eo genere quidque dissolvere, quo colligatum est[90]. Si tollantur omnes Magistratus et Senatus, ut olim Romani Capuae fecerunt, extinguitur civitas: tollitur etiam, quando ei privatim libertas eripitur; quod sit, quando cives singuli sub corona venduntur. Vide Iustin[91] adde quae de eversione civitatis Mitylenaeorum habet Thucydides[92].
XXII.
Hac occasione quaeri posset, quot requirantur, tu maneat papulus? Iurisconsulti quidem Romani, si universitas ad unum redit, magis admitti respondent, posse illum convenire [17] et conveniri; cum ius omnium in unum reciderit, et stet nomen Universitatis[93]. Secus vero est, cum gregis ususfructus legatus est, et usque eo pervenit numerus gregis, ut grex non intelligatur, perit ususfructus[94].
Grotius[95] non determinat numerum; sunt, qui decem requirunt; sunt, qui plures; Alciatus[96], et Apuleius[97],” quindecim liberi homines populus est”, ait. Apud Ovidium[98], Niobe quatuordecim liberos vocat” populum”:
Huic aliquid populo natorum posse meorum / Finge demi.
Sic Justinus[99] quinquaginta fratres Darii parricidas Artaxerxis patris vocat populum magnum. Bodinus[100] tres familias nec pauciores, ad civitatem constituendam, necessarias esse existimat; in familia autem praeter patremsam. et matremsam. tres requirit personas; adeoque quindecim ad minimum personae secundum eius opinionem constituunt populum.
Clarissimus Huberus requirit coetum, qui numero et facultatibus satis est validus, ad defensionem communemque utilitatem; adeoque cum Heinecio[101]. Finem et scopum omnium civitatum ponit Securitatem civium; reprehendit itaque Apuleium et Bodinum, quasi hic finis a tam paucis, quos illi autores civitatem constituere dicunt, obtineri non possit[102].
Titius[103] putat, si civitatem ex sola autonomia aestimemus, tum familiam in statu naturali existentem, civitatem esse, illiusque adeo numerum ad hanc sufficere; si vero civitatem, velut maius quid, a familia distinguamus, tum numerum familia maiorem ad illam requirit; qui dein ex [18] comparatione cum Rebuspublicis vicinis amplior determinandus est; adeoque revera cum Hubero consentit.
XXIII.
Credimus vero tot personas populum constituere, quot ad onera civica sustinenda requiruntur: Summa igitur haec erit, si tam exiguus civium numerus superest, ut ab iis onera publica ferri nequeant; manere quidem apud illos, quod tanquam singuli et privati habent; tolli autem, quod habent civitatis ad instar, nempe iura Maiestatis et summi imperii: quamvis Cocceius affirmet, imperium in uno etiam subsistere posse, potentia scil. non actu, si nempe ille unus animum continuandi imperium habet: sed veriorem existimo sententiam Statuentium, imperium non continuari in uno; nam quod[104] dicitur, si Universitas ad unum redit, posse cum convenire et conveniri; hoc Civitati tanquam cretui perfecto, qui propriis sustinetur viribus, omnimo aptari nequit; praeterea cum in definitione Universitatis latiori sensu sumptae 3. Requisivimus, ut sit ordine imperandi et parendi distincta; sequitur unum illum civem superstitem debere esse Imperantem et parentem, quod absurdum est. Sed in viam; cum primarius constitutae civitatis finis sit Securitas civium; si pauci se tueri possunt contra vim externam; uti Amazonum paucae, exercitu absumpto, quae in regno remanserant, aegre sese defendentes adversus finitimos, usque ad tempora Alexandri Magni duraverunt. Justinus[105] retinebunt quoque ea, quae habent tanquam populus et Civitas.
XXIV.
Videamus iam, quid de nostra quaestione statuendum sit; an ius illud puniendi Universitatem semper duret, an vero exstinguatur exstinctis membris, quae deliquerunt? Non [19] autem hic agimus de reparatione damni; id est, an obligatio reparandi damni ab Universitate illati ad Universitatis successores transeat? Ex maleficio enim obligatio eritur, si damnum datum est, ut id resarciatur: pendet huius praecepti aequitas e duobus principiis naturalibus; quorum primum est, hominem non debere alteri nocere; alterum, aequalitatem ubique servandam: damnum igitur omni tempore resarciendum esse procul omni dubio est; quia hactenus non tantum civitas; sed et territorium obligatur, adeoque haec obligatio non definit, etsi singuli cives mutentur; adeo ut, licet unus tantum supersit civis, tota obligatio in eo haereat; nisi vel civitas ipsa tollatur; de quo ante pluribus.
XXV.
Plutarchus de his quae sero a numin. pun postquam pluribus demonstrasset, civitatem mutationibus secundum aetates suam non exuere naturam; concludit, ergo urbem opprobriis Maiorum suorum obnoxiam esse; quia etiam sibi gloriam eorum et potentiam vindicat: nam si gratiam, ait paulo ante, quae virtuti refertur, arbitramur debere ad posteros propagari, consentaneum omnino rationi est, ut sentiamus, debere etiam poenas flagitiorum non intercidere, aut ante gratiam definere; sed eodem usque se extendere, ut utrinque pari, suum cuique tribuatur ratione.
XXVI.
Grotius vero[106] cumque eo omnes eius commentatores[107] negant, poenam a Communitate recte exigi, si non amplius exstent, qui deliquerunt. Movetur vir eximius hac ratione: quod quaedam de Universitate dicantur primo et per se, ut habere aerarium, habere [20] leges, iura et privilegia, quae singuli, qui sunt de ista universitate, sua dicere non possunt: quaedam ex derivatione competunt civitati, sic verbi gratia societatem dicimus doctam, fortem, temperantem, bene aut male moratam; ex hoc genere quoque est, cum dicimus universitatem poenas esse commeritam; meritum enim convenit singulis tanquam mentem habentibus, quam Universitas per se non habet: ut igitur privilegia sunt personalia, ita et poena personalis esse debet: ex quo sequitur; si cives, per quos civitas meritum contraxit, mortui sint, et illud meritum per substitutos seu successores non sit continuatum, ipsum meritum exstingui, adeoque et aptitudinem ad poenam, quae sine merito recte infligi nequit, sic Libanius[108] existimat sufficere, ne poena infligatur, quod nemo supersit eorum, qui deliquerunt. Arriano[109] non videtur recte egisse Alexander Magnus Persas ob Maiorum delicta castigans; cum ait,
Non haec vera est vindicta in eos Persas, qui pridem esse desierant.
Apud Horatium[110] legimus
Delicta maiorum immeritus lues Romane!
Eodem sensu Curtius[111] de Alexandro iudicat:
Quae si in ipsos, inquit, proditionis Autores excogitata essent, iusta ultio esse videretur; nunc culpam maiorum posteri lucrunt, qui ne viderant quidem Miletum, adeo Xerxi non potuerunt prodere.
Refutat etiam Grotius[112] Plutarchum, quod a iure Divino concludit ad ius hominum; periculosa enim admodum est argumentatio a Dei ad hominum tribunal; quoniam in tribunali Divino ob humanan ignorantiam, saepe latet culpa, ubi non latet poena Augustin[113]. [21]
XXVII.
Sed quamvis haec a Viro summo proferantur, contrariam tamen sententiam veriorem esse, persuasum habemus; nempe facultatem poenarum ab Universitate exigendarum non exstingui, exstinctis membris, quae deliquerunt: nam quamdiu eadem manet universitas, non tollitur poena, vel obligatio ad poenam; atqui tractu temporis, etiam si singuli intereant, et novi cives nascantur, manet eadem universitas, ergo et manet obligatio ad poenam. Minorem hanc propositionem supra iam satis superque probavimus; et ipse Grotius hoc confirmavit exemplo fluvii, in eundem enim bin non descendimus, manet quidem idem fluminis nomen, aqua transmissa est Seneca[114]; sic Ovidius[115] canit:
Ut unda impellitur unda, Urgeturque eadem veniens, urgetque priorem.
XXVIII.
Quod vero ad maiorem propositionem, in qua probanda cardo rei vertitur, attinet, cum de Universitate vel populo puniendo agimus, distinguendum est inter casum, quo Rex vel populus liber populum sibi non subiectum puniturus sit; et inter casum, quo Rex de universitate, vel populo suae iurisdictioni subdito poenas sumpturus sit. Quod ad primum casum; absurdum foret quaerere de tempore, quo usque ius puniendi duret, cum nequidem ius puniendi aequalem naturaliter competat; potestas enim exigendi poenas inhaeret soli imperio, idest, illis qui ius examinandi alterius actiones vel a natura vel ex consensu acceperunt; ipsa etiam ratio satis liquido ostendit; poenam utpote sententiae iudicialis executionem a superiore debere proficisci, seu tali qui in sontem imperium habet; iam Rex vel populus liber, qui alium populum, sibi non subditum punire vellet [22], iure naturali aequalis est populo puniendo: absurda etiam mihi videtur sententia, licere aequali aequalem punire; cum omnis poena supponat iudicium, an actio sit iure an iniuria suscepta; qui autem dicit, aequalem ab aequali posse puniri, dicit hominem a natura esse alterius iudicem; iam iudicia a natural nulla sunt, sed a solo hominum facto. Grotius[116] praeterea invitus etiam ad poenam cogendus est, ius autem cogendi non nisi superior habet; communique gentium consensu constat, administrationem iustitiae, superiori concessam esse; pars autem eius administrationis est distributio poenarum. Numquam igitur competit aequali ius puniendi aequalem: non obstat, quod saepe videamus, populum populo ob iniuriam acceptam bellum inferre; non enim omne malum, quod quis ob crimen commissum patitur poena proprie sic dicta est; sed illud tantum poena est, quod ante denuntiatum infligitur delinquenti per sententiam iudicialem. Videri possunt Puffendorfius[117], Barbeirac[118], qui ipse a Pufendorfio dessentit, et eum eo Ulricus Huberus[119].
XXIX.
Diceret quis, atqui quaestio est, quam diu vindicta ab universitate sumi possit? Sed credibile est, Grotium hic de poena proprie sic dicta egisse; quoniam[120] naturam et indolem poenarum, proprie dictarum exposuit[121]: ubi nostra occurrit quaestio, egit de communicatione poenarum, quomodo poena transeat ad eso, qui delicti sunt participes: videamus tamen, an non et hoc dubium removere valeamus; et quidem vindicta vel ultio dupliciter considerari solet, vel est vindicta pura, vel est vindicta, per quam poenam simul et reparationem damni et iniuriae petimus; sermo autem hic est de summis Imperantibus, qui communem iudicem non habent; nam [23] iure civili ultionem sibi permittere alicui non est integrum; cum iuridiciorum rigore iurispublici tutela in medio sit constituta, quibus ius suum obtinere quis possit[122]. Excepti sunt casus[123] quos omnes collegit Johannes Petersen[124].
XXX.
Vindictam puram quod attinet, naturali lege quin sit prohibita, dubium non est: puram autem voco, quae nullum alium finem habet propositum, quam aegre facere illis, qui nos laeserunt, eorumque dolore nostrum satiare animum: hinc Seneca[125] ultionem inhumanum verbum vocat, et Musonius apud Stobaeum[126]: id cogitare, quomodo quis remordeat mordentem et nocenti noceat, ferae esse non hominis, ait, et Seneca[127]. Non ut in beneficiis honestum est, merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis; illic vinci turpe est, hic vincere.
A ratione humana longius recedit dictum,” laeso, doloris remedium, inimici dolor”. Publius Syrus[128] apparet igitur, vindictam puram nequidem ab ipsa delinquente universitate sumi posse: dicat quis, Imperantes tamen saepe hoc ultionis genere utuntur; sciat hic non quaeri, quid Imperantes faciant, sed quid iure faciant; agendum est, non modo quod licet, sed quod fecisse decebit.
XXXI.
Restat itaque altera vindictae species, per quam vim ac contumeliam defendendo ac ulciscendo propulsamus a nobis ac nostris, qui nobis cari esse debent, et per quam peccata punimus, ut ait Cicero[129] atque haec in statu naturali licita fuit, manetque adhuc: primo in locis [24], ubi iudicia nulla sunt, ut in mari et in locis desertis: dein etiam obtinet inter eos, qui communem iudicem non agnoscunt, ut summi Imperantes: non tamen in infinitum licita est, nam quam primum aggressor laeso damni iniuriaeque reparationem offert, cessat haec vindicta, degeneraret enim in vindictam puram, seu animum alieno dolore, qua dolor est, satiari cupidum, quam vindictam iuri naturali contrariam esse supra § vidimus: hinc ut aggressor veniam petere, damnumque resarcire posset, videtur requirere ius Canonicum “trinam monitionem”, quae vindictam praecedere debet[130].
Haec iam applicemus nostrae quaestioni; si delinquentis populi successores vindictam deprecantur, offerendo damni et iniuriae reparationem, nullo iure bello conturbantur; si non deprecantur, in delicto consentire, idque probare videntur; adeoque iam non ob Maiorum, sed ob delictum proprium puniuntur: et sic vindicta nunquam in nostro casu locum habere potest: Obrechtus etiam nullam vindictam licitam esse ait ad Grotrium[131].
XXXII.
Superest itaque alter casus, quo Rex vel populus universitatem sibi subiectam punit ob crimen a praecessoribus commissum. In quo distinguimus: vel pars populi delictum commisit, vel Magistratus seu Imperantes, vel tandem populus universus deliquit: si pars populi peccavit, affirmandum existimamus, ius poenas exigendi exstingui mortuis delinquentibus; cum hoc in casu multi sunt innocentes, multi in utero existentes, quibus ius a maioribus quaesitum auferri nequit; magnanimi viri est, rebus agitatis, punire fontes, multitudinem conservare Cicero[132]. Hac ratione Rhodii apud Senatum publicam causam a privatorum causa segregant, dicentes: nullam esse civitatem, quae non improbos cives aliquando, et imperitam multitudinem semper [25] habeat. Livius[133] adhaec poena sequitur meritum; meritum est personale, ergo poena quoque personalis est, suosque tantum autores tenet[134]. Hinc Ordinum Generalium Consiliari 22. Iulii anni 1666. recte responderunt Ordinibus Generalibus, ob delictum Monachi perperam apud Senatum Brabantinum, arresto detenta esse bona ipsius monasterii. Aitzema[135], adeoque si hic affirmaremus, ius puniendi semper durare, sequeretur heredes horum delinquentium fore puniendos, non universitatem, seu totum populum, qui nostro in casu non deliquit; iam nihil est iniquius, quam aliquem paterni odii heredem fieri Seneca[136] sic Attagini, qui Thebanis ad Medos deficiendi autor fuerat, liberos nullo malo affecit Pausanias, Herodotus[137]. Exceptio est, nisi caeteri delinquentium facta approbaverint, et facinorosos defendentes crimen suum fecerint, quo casu omnes crimen commisisse censendi sunt, adeoque puniendi.
XXXIII.
Vel secundo Magistratus seu imperantes civitatis deliquerunt, et hi soli puniendi sunt, nec per eorum delictum gravabitur universitas, easdem ob rationes, ob quas partem populi sine omnium consensu peccantem solam puniri diximus; non enim ad delinquendum constituti sunt Magistratus, sed ad rite administrandum Vide Farinacius[138] et Mynsing[139]. Huc etiam referri posset, si tota civitas vel plebs delinquat sine regentium consensu; excusantur regentes, et seditiosus populus punitur. Besold[140]. ante memorata exceptio hic iterum locum habet; si nempe tota civitas regentium factis concensum praebuerit. [26]
XXXIV.
Vel denique totus populus delinquit; quod fit: Quando cum capite et membris, convocatis universis civibus per sonitum campanae, tubae vel alium consuetum modum, habito prius consilio, ex proposito et animi consensu congregatus, aliquid committendum concludit, et perficit.
Aliud est enim, quod in populo quisque habet peccatum proprium, aliud quod commune, quod uno animo sit, et una voluntate ad aliquid multitudine comparata committitur Augustin[141] hinc in formula foederum est,” si defexit publico consilio” Livius[142]. aliquando etiam totus populus deliquisse censetur, quamvis ipse non deliquerit; si nempe scit delinqui, prohibere potest, et tenetur, nec prohibet: sic non multum interest, praesertim in Consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis concionibus rempublicam vexet, an alios vexare patiatur Cicero[143] par est delinquere et delinquentes non prohibere[144]. Delinquit tandem, ut in praecedente iam vidimus, recipiendo delinquentes, iisque tutelam concedendo: exemplum est in Beniaminitis[145].
XXXV.
Quibus omnibus casibus et successores istius populi puniri posse et ad officium revocari nullus dubito, si nempe Rex vel summus Imperans tacite vel expresse iniuriam non condonaverit, et pace de ea transactum non fuerit.
Casus vero in hac quaestione ponendus talis est, quo summus Imperans externo occupatus bello, subditos interim rebelles in ordinem non cogit timens, ne hostiles sequantur partes; tandem bello fractus, hosce subiugare nequit: talis Imperans hos rebelles non tantum, quandocunque lubet, sed et horum successores punire et ad officium redigere [27] potest nec est, quod moveamur Grotii rationibus contrariam amplecti partem; nam quod dicit, quaedam de universitate dici, non nisi derivatione a singulis; sic universitas dicitur docta, fortis et c. quae plurimus habet doctos, fortes; et quod dicit, de hoc genere esse meritum, vera est comparatio in casu, quo non universus populus, sed pars tantum peccavit, vel quando cives aliquid faciunt, tanquam singuli; et postea per actus sequentes non potest detegi voluntas tacita civitatis approbantis crimen: quo casu innocentium successores puniri, poenamque ad illos, quorum non est delictum, transire, absurdum esse vidimus, et eo casu cum Grotio exstinctis delinquentibus exstingui poenam statuimus: praeterea fortitudo transit, non vero obligatio ad poenam nisi soluta poena, sic v. g. homo fortis facto ignavo definit fortis vocari; qui autem deliquit, quamvis dein quaedam iuste fecerit, manet obligatus ad poenam, quamdiu crimen non luit.
XXXVI.
Ut autem ad exempla, quae Grotius, pro sua opinione profert, respondeamus, dicendum est, Libanium[146] loqui de poenis non universitati, sed singulis civibus infligendis; universitas enim iam satis punita erat interdictione theatri, balneorum, nominis metropolitani, de qua re in praeced. egerat Libanius; adeoque hic locus nihil huc facit. Arriani etiam locus[147] ad sententiam Grotianam probandam non pertinet: primo enim, non dicit Arrianus Alexandrum” male fecisse”, sed “non recte”, id est, laudabilius fecisset Alexander, si illos Persas non conturbasset: dein sermo ibi est, de puniendo Persas, Alexandri imperio nondum subiectos; adeoque proprie dicta poena non erat, ut § 28 vidimus, sed vindicta: hinc ipse Alexander ait:
Imperium sibi a Graecis delatum esse, ut et novas et antiquas iniurias vindicet[148].
Adeoque Arrianus in Alexandro tantum improbasse [28] videtur principatus appetitionem; unica ipsi suasoria belli causa erat profunda cupido imperii, itaque hic de Alexandro dicere licet, quod de Romanis Mithridates aiebat[149].
XXXVII.
Idem fere responderi potest ad Curtii de Alexandro iudicium[150]: Quae si in ipssos proditionis Autores excogitata essent, iusta ultio esse videretur.
Sermo ibi est de excidio Branchidarum propter proditionem templi Milesii a proavis horum factam; iam Alexander hunc populum iniuste puniebat, ipsi enim nullum in hanc gentem ius erat; idcirco Curtius etiam vocat ultionem, non poenam; quae forte iusta fuisset in ipsos Autores; quia bellum ob peccata, quae in Deum committuntur, susceptum, iustum atque licitum est: Grotius[151] praetera damnat Curtius modum, quo populus trucidabatur; qui crudelitati magis quam poenae accedebat: videtur etiam Alexander hoc excidium indulsisse, ut Milesios, qui apud se militabant, sibi magis devinciret.
Quod ad versus Horatii[152]:
Delicta maiorum immeritus lues / Romane!
Nihil pro contraria Sententia faciunt; nam Poeta suae aetatis mores corruptos infectans, non loquitur de poena humana, sed divina, quam Romani dabant; sic enim pergit:
Di multa neglecti dederunt Hesperiae mala luctuosae.
Praeterea dicit “immeritum luere delicta” secundum vulgarem [29] opinionem; quia in divinis castigationibus saepe latet culpa, ubi non latet poena: forte etiam adulandi gratia dixit:
Romanos immeritos maiorum delicta luere.
XXXVIII.
Plutarchum tandem recte quidem carpit Grotius, quod[153] haec facta probet praetextu vindictae divinae, quasi ad exemplum Dei, posteri ab homine etiam puniri possint: aliud enim est ius Dei, aliud hominum: periculosum quoque id humanae societati foret, cum omnes homines peccent, eadem ratione, iure talionis aliae gentes, a nobis quoque poenas sumere ob delicta tum propria, tum parentum nostrorum possent: non video autem, cur improbet Grotius Plutarchi ratiocinium, quod hoc modo instituit:
Si aequum est posteros honores et praemia accipere ob merita maiorum; ideo et puniri eos ob eorum peccata aequum est.
Fingamus enim beneficium propositum esse benefacienti, poenam vero malefacienti, utrumque dabitur ob meritum; si iam meritum, ob quod beneficium confertur, ad posteros transit, cur non et meritum, ob quod poena datur: sola exceptio est in beneficio gratuito, quod cuicunque conferre possumus; poena vero non nisi merenti infligi potest: Obiici quidem posset, odiosa non sunt extendenda, ergo nec poenae; sed nulla sit extensio, manet enim populus idem, nisi Spiritus exstinguatur; iam meritum poenae durat in persona, donec poena vel soluta, vel remissa sit: praeterea licitum aliquando est poenas extendere, si nimirum alias maiora inde redundarent mala; concesso enim, successores delinquentis Universitatis puniri non posse, impune populus rebellaret, seseque Regis, externis occupati negotiis, imperio subtraheret. [30]
XXXIX.
Atque hanc nostram de Iure puniendae Universitatis sententiam propugnare videtur Cl. Cocceius[154]: cuius tamen rationi, ob quam praeter alia contendit iniuriam, ab universitate illatam semper vindicari posse, non assentior: ratio illa est, quia praescriptio Iure Gentium non datur; quod assertum praeter alia argumenta, everti potest solo Gentium consensu; quum videmus, in omni Pacis Conventu, omnes fere Principes, solennes exhibere protestationes; ne ex silentio et patientia aliqua oriri posset praescriptio: Verum haec, cum huius loci non sint, missa facio; Videri potest dissertatio Cl. Werlhossi, cui titulus; vindiciae Grotiani dogmatis de praescriptione inter gentes liberas.
Ius tamen puniendi Universitatem semper durare, verius credo, et praescriptionem hoc in casu locum non habere: nam quod in Iure Romano dicitur, omnia fere crimina viginti annorum lapsu praescribi[155], huc pertinere non existimo; illa lex pertinet ad casum, quo quis criminis accusatione supersedit, dein post viginti annorum lapsum illam resuscitare vult: respondent Impp. Diocletianus et Maximianus, id obtineri non posse impleta praescriptione, ne lites essent perpetuae: nostro autem in casu non criminis accusatio, sed Ius puniendi illud crimen praescriberetur; dein si in casu, quem posui, quo Ius puniendi semper durat, curreret praescriptio, curreret contra non valentem agere, iam agere non valenti non currit praescriptio: praeterea peccans ad poenam est obligatus, ut debitor ad debitum solvendum; nisi quod debitor etiam sponte creditori solvere obligatus sit, cum delinquens ultro iudici se sistere non teneatur[156]. Iam debitor, quamvis creditor solutionem non urgeat, nunquam praescriptionem opponere [31] valet, ergo nec delinquens, quamvis Superior poenam non exigat, nisi tacite illam remissam esse probare queat.
Haec sunt, B. L. quae de hac materia edere cogitaram, si quae minus recte, iuvenem non virum scripsisse memento.
[1] Ethic. Nicom. Lib. 5 c. 8.
[2] Vid. Becmann. in not. ad lib. 2. Grot de I. B. [2] et P. c. 20 et Grotium ipsum lib. 1. c. 2. § 5. ibique eius notas.
[3] in Eutyphr. Tom. I. p. 8.
[4] L. 22. C. de poenis
[5] Vid. et L. 33. § 1. C. de inoff. testam. L. 2. C. ne uxor pro marit.
[6] L. 20 D. de poenis
[7] L. 41 D. eod.
[8] L. 85. de V. S.
[9] tot. tit. D. quod cuius univers. nom. et tit. D. de manumis quae serv. ad univers. pertint. Impon
[10] L. 10 § 4. D. de [3] in ius vocand
[11] Cicero lib. 4. Acad. Quaest. c. 137. Roma, ait urbs, et eam civitas incolit.
[12] lib. 1 et 2. debel. Gallic. Carnutum, Andium, Helvetiorum
[13] Lib. 41. c. 4.
[14] L. 30. D. de usurp. et usucap
[15] Vid. Ulp. In fragm. tit.22 § 5. L. 26. D. ad Sctum Trebell. Videri etiam potest Lex unica D. de libert. Universitat.
[16] L. 56. D. de usufr. L. 21. D. quib. mod. asusfr. amittit. L.22. De fideiuss. L. 7. D. quod cuius Univ. Nomin. L. 1. § ult. et 2. De de acquir. Vel Amitt. Poss
[17] L. 22. D. de fideius
[18] L. 76. D. de iudiciis
[19] L. 2. D. quod. Cuiusq. Univers. Nomin
[20] L. 7, § 1. et § 2. De eod
[21] L. unic. C. ut null. Ex vecan. pro alien. vican. debit. Ten
[22] L. 13. § 1. D. de publ. iudic
[23] L. 14. D. ad municip.
[24] Mynsing Observ. Cent. 4. obs. 76 Mynsing Observ. Cent. 4. obs. 76
[25] L. un § 1. D. de libert. univers
[26] L. 15 § 1. D. de dolo mal
[27] in c. gravem § 3. de sentent. Excomm
[28] in cap. Romana § eod. tit. in 6
[29] L. 160 § 1. de R. I. L. 15. § 2. D. quod. vi
[30] Auth. Item nulla communit. C. de episco. et cleric
[31] L. 15, § 1. D. de dol. malo
[32] L. 16. § 1. c. de haeret. et manich
[33] Vid. Ziegl. Ad Grot. Lib. 2 c. 22. § 7.
[34] in cap. delect. 2. vers. X. De Simon.
[35] L. 21. D. quib. mod. ususfr. Amitt
[36] Buchanan. Rerum Scot. 4. p. 129
[37] in orat. De sedit. Antioch
[38] Herodian. 3. 6
[39] apud Thuan. Lib. 4 p. 83
[40] Vid eund. Thuan. Lib. 5. p. 105 et Menoch. Arbitr. Cas. 598. Nº 27. Sic Bodinus lib. 3 de repub. c. 7.
[41] lib. 28 c. 28.
[42] Suet. In Iulio c. 69.
[43] Lib. 54 et 57.
[44] L. 15 § 2. D. quod vi aut. cl.
[45] L. 11. § 2. ad L. Aquil
[46] L. 4. § 1. pr. D. de V. Oblig
[47] L. 21. § 9. De de furt. L. 55. pr. D. de adminis. tutel. L. 1. C. de cond. furtiv. L. ult. D. ad L. Corn. de sicar.
[48] L. 9 D. de Iurisd.
[49] Curtius lib. 10 c. 6
[50] L. 42. D. de poenis
[51] lib. 1 de clem. c. 2.
[52] cap. 20. eiusd. lib. poenam
[53] pro Cluent.
[54] Senec. II de ira cap. 10.
[55] Iliad. o.
[56] lib. 26
[57] Lib. 28 consilium de iis Carthagine erat,
[58] Lib. 3. de repub. c. 7
[59] L. 26. D. de poenis
[60] L. 5. § 5. D. de nov. oper. nunt
[61] L. 7. pr. D. de bon. Damnat
[62] Lib. 24
[63] Lib. 2 quod
[64] Plutarch. In Crasso.
[65] in orat. pro Cluent.
[66] De pace p. 183
[67] Ann. Lib. III. c. 6.
[68] Lib. 28
[69] Lib. 28. c. 1.
[70] De civit. Dei. Lib. 22. c. 6
[71] L. 23. § 5. de R. vind
[72] ad Grot. Lib. 2. c. 9
[73] Lib. 2. c. 9 ァ 3.
[74] In Themistocle.
[75] lib. 41
[76] Iustin. Lib. 16. c. 3
[77] Lucan. 5. 27
[78] Vid. Corp. Diplom. Tom. III. Part. 2. Nº 171
[79] hist. Lib. 1. p. 26 et 32. lib. 16 p. 277 et 278.
[80] d. § 14. vid eund. Aitzema lib. 24 p. 650-660
[81] L. 7, § 7. D. de acquir. Rer. Domin
[82] L. 5. § 2. D. quib. Mod. Ususfr. Vel us. Amitt
[83] lib. 3. Polit. c. 3.
[84] lib. 2 c. 9 § 8.
[85] ad d. Grot. Loc.
[86] ad. I. Aened.
[87] Gloss. In cap. fin. X. De procurat.
[88] hist. Nat. III c. 5
[89] d. loc. § 6.
[90] L. 35 de R. I
[91] lib. II. c. 4.
[92] 3. p. 161
[93] L. 7. § 2. D. quod cuiusc. Univers. Nom
[94] L. 31. D. quib. mod. ususf. Amitt
[95] lib. 2. c. 9 § 4.
[96] ad. L 40. D. de Verborum Significatione.
[97] In apolog.
[98] Metam. Lib. 6 vs. 197.
[99] lib. 10 c. 1.
[100] de repub. Lib. 1. c. 2.
[101] Elem I. N. et G. lib. 2. § 107
[102] lib. 1. de iure Civit. Sect. 2. c. 2. § 2. et 3
[103] in observ. Ad Pufend. De off. Hom. et civ. Lib. 2. c. 6,
[104] L. 7 § 2 D. quod cuiusc. Univers.
[105] lib. 2. c. 4 in fine.
[106] lib. 2. c. 21. § 8.
[107] ad all. locum
[108] in orat. De sedit. Antich.
[109] lib. 3. c. 18
[110] 3. od. 6.
[111] lib. 7 c. 5
[112] d. loc.
[113] l. retract. c. 9.
[114] Epistol. 58
[115] 15 Metam. Vers. 180
[116] Lib. 1. c. 3. § 1. vs. 2.
[117] de Iur. N. et G. lib. 8. c. 3 § 7
[118] in not. 3. § 4. eiusd. capit
[119] de iur. Civit. Lib. 11. sect. 6 c. 1. nº. 7
[120] in cap. 20 lib. 11.
[121] in cap. vero seq.
[122] L. 14. C. de iudaeis et Caelic. L. 176. de R. I
[123] in tit. C. quand. Liceat unicuiq. sine iudic. se vind. L. 22. §. 4 L. 24. D. ad L. Iul. De adult.
[124] in disput. inaug. quand. quis se ips. sine iudic. vind. possit
[125] II. De ira c. 32.
[126] Serm. 19 de patient
[127] Cit. Loc
[128] vs. 340.
[129] II. De invent. c. 22.
[130] C. 1. X. De Treuga et pace. C. conquestus 16. X. De foro compet
[131] Lib. 11. c. 20 § 8
[132] Lib. 1. offic
[133] Lib. 45 c. 23.
[134] L. 20. 26 D. de poenis
[135] hist. Lib. 46. p. 665
[136] . II de ira c. 34.
[137] Lib. 9. c. 87.
[138] In prax. Crimin. Lib. 3. tit. 4. quaest. 24 nº 130
[139] Cent. 4. obs. 79.
[140] In consult. Cons. 91. nº 112.
[141] In Levit. Quaest. 26
[142] Lib. 29 c. 17
[143] In Pison. c. 5.
[144] Vid. L. D. 7. qui sin. manumis. L. 2. D. d. noxal. Action
[145] Iudicum c. 20
[146] in dicta orat
[147] ex lib. 3. c. 18
[148] Curtius L. 2. c. 2. ex supplem. Freinsh
[149] Justin. Lib. 38 non delicta regum illos, sed vires ac Maiestatem insequi
[150] lib. 7 c. 5.
[151] lib. 2. c. 20. § 44.
[152] lib. 3. Od. 6
[153] loc. § 25. cit.
[154] ad Grot. tom. 2. p. 604
[155] L. 12 C. ad L. Corn. De falsis
[156] Vid. Not. 8 Barbeir. Ad § 4. c. 3. lib. 8 Pufendorf