Johann Augustin Grischow (1720)

Home / Doctrina / Johann Augustin Grischow (1720)

Tipo publicación: Monografía


Johann Augustin Grischow

De universitate delinquente occasione legis Digesti “quod metus causa”, texto para la discusión habida el 19 de octubre de 1720 en el Ateneo de Gdansk (Polonia). Pubicado en Gdansk, en Johannis Daniel Stoll.

La atribución errónea a Samuel Friedrich Willenberg es casi unánime, si bien él fue el presidente de la sesión, no quien presentó la propuesta.

Para descargar el pdf original de De universitate delinquente pinche aquí.


 

Lex Metum autem 9 § 3 Digesti quod metus causa.

Sed ex facto scio: cum Campani, metu cuidam illato extorsissent cautionem pollicitationis, rescriptum esse ab imperatore nostro, posse eum a praetore in integrum restitutionem postulare: et praetorem, me adsidente, interlocutum esse: ut sive actione vellet adversus Campanos experiri, esse propositam: sive exceptione adversus, petentes, non deesse exceptionem.

1.    Quid universitas? Eius a collegio et Republica differentia [I].

Ob diversissimas universitatum naturas, difficile est dare definitionem, quae omnibus conveniret. Placet hic eam adhibere, quam adornat et per singula membra explicat Ulricus Huber[2] quod universitas sit

Coetus sive corpus subditorum alicuius civitatis, sub certo regimine, permissu summae potestatis, ad utilitatem communem sociatus.

Ea pagi, civitates, provinciae includuntur. Collegia, quae etiam universitates dicuntur[3] ab universitate proprie sic dicta differunt, quod haec respectu alicuius territorii aestimetur, [II] ex quo non omnes universitates collegia dici possunt. A Republica quoque universitas distinguitur, quod illa omnium civium ac oppidorum multitudinem imperii maiestate complexa tueatur, et hinc prae universitate quid amplius habeat[4].

2.    Illa plerumque; iure privatorum gaudet [II]

Utuntur vero universitates plerumque eo iure, quo privati, ac habentur privatorum loco[5]. Hinc possunt debere et illis deberi, privatis actionibus, ut empti, venditi, finium regundorum et c. agere et conveniri, missionem in bona communia civitatis pati, cautiones pro re nata exigere, exactas praestare[6]. Habent testamenti factionem passivam quoque, seu ius capiendi ex testamento[7]. Non vero activam seu facultatem testandi, quia haec tantum morientium est, quos inter referri nequit civitas, quae relative ad corpora naturalia non moritur Boecler[8], quanquam civiliter mori possit, sublata vitae civilis consociatione, quo casu vero inter alia, ad instar deportatorum et proscriptorum hodie, etiam privilegium testandi amittit[9].

3.    Etiam in criminalibus [III]

Non solum vero in civilibus, sed et in criminalibus iure privatorum gaudet universitas. Contra illam vel totam, vel cives eius intuitu civitatis delinquitur, quae propterea quoque iniuriarum agere potest, vel proprio nomine, si collective laesa, vel nomine subditi, ad instar patris, qui agit ob iniuriam filio illatam[10]. Illa vicissim etiam [III] delinquit et ex delicto conveniri potest[11]. Quod delictum vel in extraneum committitur, vel in caput aut membrum aliquod istius universitatis.

4.    Delictorum genera, quae a civitatibus committuntur [IV]

Ex delictis, quae a civitate committuntur, sunt maxime rebellio, quando frenum mordet, et vincula obsequii laxat, suo se Principi opponens, hostilia intentando ob onera coacervata aut durius regimen. Quod exemplo patet rebellantium Neapolitanorum duce Thomaso Aniello piscatore, qua de re Adolph. Brachel[12] et Huber[13]. Si ab illa alius civitatis subditi offendantur aut occidantur. Si universitas per malos mores in scelera ruat, quae Dei offensionem et vindictam excitant. Quale scelus idololatria erat in Populo Israelitico, quod Deo adeo abominable, ut et exscindere et punire iuberet civitates[14]. Quod mandatum hisce verbis translatum legitur[15]:

Si audieris in una ex civitatibus, quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare te illic, dicentes, eamus, et serviamus Diis aliis, quos noviste, interficiens necabis omnes, qui sunt in civitate, caede gladii, et incendes civitatem igni, et erit sine habitaculo in aeternum, nec readificabitur etiam nunc, ut avertatur Dominus ad indignatione irae suae.

5.    An civitas delinquere possit [V]

Quoniam tamen universitas nomen iuris est ac persona ficta et repraesentata, quae animum non habet ac intellectum[16] et hinc nec doli capax, qui maxime in delictis requiritur[17]. Videtur dicendum, nec illam delinquere posse, nec poenam aliquam incurrere. Verum cum a conspiratione et praecedente communicatio consilio omne aestimetur civitatis crimen, [IV] quis animum et dolum ab ea excluderet? Distingui tamen solet, an delictum in omittendo an in committendo consistat. Et illud vere in universitatem cadere dicitur, licet per negligentiam et culpam administratorum aliquid ommissum sit[18]. Circa hoc subdistinguitur, aut talia sunt, quae non nisi ab universitate committi possunt, ut statuta condere, onera imponere, aut talia, quae veram et naturalem personam delinquentis requirunt, ut homicidium, dolus, inferre vim et metum. Priori casu iterum vere a civitate delinquitur[19]. Posteriore crimen tantum cooperantium est, reliqui ex eo non tenentur; hinc proprie saltem delinquentium de universitate illud est, improprie autem universitatis[20].

6.    Ut delictum sit ab universitate commissum, quid requiratur? [VI]

Sed ut intelligatur universitatem deliquisse, requiritur, ut:

  1. Sciant rectores eius a civibus delictum commissum esse, nec id puniant, cum puniendi potestatem habeant.
  2. Ut ex praevia deliberatione sint cives convocati per sonitum campanae, tubae aut alium modum ad patrandum delictum.

Quod ad delicta tamen transeuntia vgr. homicidium restringitur. In delictis tractum successivum habentibus et actu permanentibus, ut seditione, rebellione, deliberatio et convocatio talis non requiritur, sed et fine illa a tota universitate eiusmodi crimen commissum intelligitur Klock[21]. Si alterutrum horum requisitorum deficiat, non universitas sed singuli deliquisse censentur, nec ab illa poena sumi, nec quicquam civitatis Principi imputari, aut ab eo satisfactio postulari potest[22].

7.    Qua poena coercenda universitas delinquens? [VII]

Posito crimine universitatis, sequitur pro eius gravitate in eam statuenda poena. Ea vel mulcta est, vel bonorum publicatio, vel privilegiorum ademptio. Nonnunquam colonia ducitur, civitatis muri deiiciuntur, vel complanato urbis solo aratrum inducitur, ut quemadmodum eo conditae et excitate civitates sunt, ita et eodem exscindantur[23]. Ac haec inductio aratri, ob civitatis delictum, mors urbium dicta, qua non solum urbes definerent, et iura universitatis perderentur, sed et posteriorum nemini solo illi aliquid superstruere per leges liceret, adeo ut nec restitutae ius pristinum reciperent[24]. Determinanda in genere ita poena est, ut paucos affligat, metus eius ad omnes perveniat. Et sortitio vel decimatio instituenda, ducesque et antesignani puniendi[25].

8.    Exempla punitarum civitatum [VIII]

Exempla punitarum civitatum sunt. Pelopponensium tota deleta est, viri ad unum interfecti, matronae ad servitutem redactae, quod cum Persis adversus Graecos foederatos consilia belli inivisset. Exscissa et deleta Carthago ob rebellionem[26]. Salaminorum civitas ob proditionem decreto Atheniensium in totum subversa est. Ob crimen proditorum Albanorum, qui cum Metio Suffetio pro Romanis pugnam suspenderant, Alba ipsa a Tullio Hostilio diruta. Galba civitates Galliarum et Hispaniarum, quod sibi cunctantius obtemperassent, murorum destructione et gravioribus tributis punivit[27]. Et Henricus V Impererator, Brixam sibi rebellem aratro damnavit, postea propter aliquot egregiae virtutis cives sententiam mitigavit[28].

9.    Excommunicatio Francofurtensis civitatis. Eius absurditas [IX]

Totam etiam civitatem excommunicatam esse, pro exemplo est Francofurtum ad Viadrum, quae anno 1327 a Johanne XXII Papa sensit ridigum hoc fulmen, quod Episcopum Lebusiensem cives Francofurtani ceperant, et per annum captivum detinuerant, quae excommunicatio per 28 annos duravit, quo currente tempore Francofurti nulla Sacra audita, nec Sacramenta administrata[29]. Sed cum omnis poena tantum sit adversus immorigeros parata, in tali vero casu tot animae innocentes a sacris depellantur, nec hoc remedio promoveatur animae salus, non immerito istud factum Tyrannidem, non potestatem Ecclesiasticam dicit Brunnem[30].

10. Quis dictet poenam contra Universitatem [X]

Dictat poenam contra Universitatem delinquentem qui eius superior est, seu iurisdictionem in eam habet[31]. Etiamsi delictum in extraneum commissum sit. Nam aut ipse eam punire debet, aut eam dedere, ut a laeso puniatur, qui tunc in delinquentem ex deditione potestatem consequitur. Si neutrum fiat, de delicto civitatis eius superior participat, in quem tunc laeso ius belli verl repressaliarum competit[32].

11. An etiam puniantur innocentes [XI]

Enimvero, ne videantur cum tota universitate condemnata etiam innocentes et non consentientes in delictum puniri, id quod divinae iustitiae haut congruit, cum Deus ob paucos bonos Sodomitas non putaverit puniendos[33]. Ita erit statuendum. Aut innocentes habent quaedam communia cum civitate, ut privilegia, aerarium, agros publicos etc. aut quaedam habent propria, non nomine et [VII] beneficio civitatis, ut vitam et patrimonium suum. Illa in poenam civitati adempta, simul amittunt, non in speciem poenae, sed ex casu fatali, qui divinitus immissus patienter ferendus; haec omnia salva retinent[34].

12. Non punienda universitas ob delictum ante duas aut tres generationes commissum [XII]

Quod si delictum ab universitate ante duas aut tres generationes commissum, amplius nulla poena exigi potest. Deficiunt enim illi qui delictum perpetrarunt, et nulli successores in illud consenserunt, ergo nec ad poenam aptitudo seu meritum adest, quo sine nulla poena ergo nec ad poenam aptitudo seu meritum adest, quo sine nulla poena infligi potest[35]. Non obstat:

  1. Quod duret eadem civitas, quamvis particulae mutatae sint[36].
  2. Quod succedentes in locum facta praedecessoris praestare debeant[37].

Nam civitas quidem in iis durat, quae primo et per se ad civitatem pertinent, qualia sunt aerarium, leges etc. non autem in illis durat, quae primo singulis inhaerent, postea ab his in universitatem derivantur, inter quae etiam delicta referenda sunt[38]. Haecque cum mere sint personalia in ea non succeditur, nec ea successores praestare tenentur[39].

13. Causas criminales Civitatis tractat Syndicus. Eius hac in re officium [XIII]

Cum ad causas Universitatis agendas constituatur Syndicus[40], qui et universitatis actor[41] et defensor dicitur[42]. De syndicis per illum quoque crimen, quod impactum universitati, tractandum erit. Pro privatis equidem in crimine, non nisi sub distinctionibus, procurator admittitur; at quia universitas ficta persona est, nec se tueri potest, ex necessitate pro ea Syndicus in crimine audiendus erit[43]. Quod iuri Culmensi conveniens videtur[44]. De officio Syndici hac in causa[45].

 

[1] Hay versión facsimilar electrónica en http://www.europeana.eu/portal/record/09404/id_oai_pbc_gda_pl_29824.html.

[2] de Iure Civit. lib. 2.Sect. 3. cap. 1. §. 14 seqq. nempe,

[3] L. 1. pr. ff. Quod cuiusque univ. L. 85. ff. De V. S.

[4] Bodin. de Republ. l. 3. c. 7. pr.

[5] L. 10 ff. ad Municip. L. 15. 16 ff. de V. S.

[6] L. 1. §. 2. L. 7. 9. 10. ff. Quod cuiusque univ. nom. L. 7. § 3. ff. Ad Exhib. L. 2. ff. de A. vel. A. H

[7] L. 8. 12 C. de hered. instit. L. 1. § 15. ff. ad Sct. Trebell. Meyer Coll. Argent. eod. n. 25

[8] Disp. de eo quod Civit. egit. p. m. 33

[9] arg. L. 21 ff. Quib. mod. ususfr. amitt. L. 8. § 1. ff. Qui test. fac. Poss. § 2. g. de Cap. minut.

[10] § 2. et 3. J. de Iniur

[11] L. 9. § 3. ff. quod met. causa. Auth. Item nulla communitas C. de Episc. et Cler.

[12] Hist. Sui temp. Lib. 6. p. 108. seqq.

[13] Rer. in Orb. gest. Tom. 3. lib. 1. Sect. 3. § 2. seq

[14] Deut. XIII. 12. seqq

[15] in c. 32 C. 23. qu. 5

[16] L. 1. § ult. ff. de A. vel A. P.

[17] L. 15 § 1. ff. de dolo malo

[18] L. 14. C. de SS. Eccles.

[19] Auth. Item nulla communitas C. de Episc. et Cler.

[20] Mynsing Cent. 4. O. 78. Gail. de Pace publ. lib. 2.cap. 9. n. 11 seqq. Cothman Vol. 1. Resp. 32 n. 186 seqq. Besold. Diss. de Iure Univers. Cap. 7. § 2

[21] Tom. 3. Consil. 135 n. 153.

[22] Mascard. de Probat. Vol. 3. [V] Concl. 1413. Mynsing Cent. 4. O. 79. Roland a Valle Consil. 66 n. 37. 64 seqq. Klock. Tom. 3. Consil. 72 n. 61. seq

[23] Besold. d. l. § 3.

[24] Henel in otio Vratislav. Cap. 8. in f.

[25] Huber. de Iure Civit. c. cap. 1. § 41. seqq. et in Praelect. ad ff. tit. Quod cuiusq. Univers. nom.§ 3

[26] L. 21 ff. quib. mod. ususfr. amitt. Flor. lib. 2. c. 15 n. 18.

[27] Sueton. in Galbacap. 12. Tholosan. Syntagm. Iur. [VI] Univ. Lib. 35 cap. 1. n. 19.

[28] Bodin. de Republ. l. 3. c. 7 p. 529

[29] B. Stryk in not. ad Brunn. Ius Eccles. Lib. 3. cap. 19 § 12

[30] c. § 12.

[31] l. fin. ff. de Iurisd.

[32] Grot. De Iure B. et P. l. 2. c. 21. § 4. n. 1. et 2. et lib. 3. cap. 2

[33] Genes. XVIII. 20 seqq.

[34] Grot. II. 21 § 7. n. 2. et 3. Pufend. De Iure nat. et Gent. Lib. 8 c. 3. § 30 et 31.

[35] Pufend. d. l. § 29.

[36] L. 26 ff. De Iudic

[37] L. 175. § 1. L. 177. ff. d. R. 3

[38] Grot. d. c. 21 § 8. n. 1. et ibi Henniges Pufend. d. § 29

[39] L. 20 ff. L. 22. C. de Poen.

[40] L. 6 § 1. in f. ff. quod cuiusque univ. nom. L. 18 §. 13 ff. de Muner. et honor

[41] L. 74 ff. De procur. L. 6 § 23. ff. Quod cuiusque univ.

[42] d. L. 18 § 13. Lauterb. Vol. 1. Disp. Tubing. Disp. 27.

[43] Joh. Voet. Comm. ad ff. d. t. § 4. et tit. De Procurat. § 14.

[44] Ius Culm. Lib. 2. Tit. 5 cap. 7.

[45] vid. Oldekop. Tit. 2. O. 5