Oldrado da Ponte (CA. 1330)

Home / Doctrina / Oldrado da Ponte (CA. 1330)

Tipo publicación: Monografía


Oldrado da Ponte (1270-1335)

Impresos por primera vez en 1472, los Consilia habían sido escritos en el primer cuarto del siglo XIV.

Nosotros utilizamos la edición veneciana de 1570 (apud Franciscum Zilettum), editada con el nombre de Consilia, seu reponsa, et quaestiones aurae, in quibus ea quae ad quotidianum usum in forensibus negotiis et controversiis spectant, subtilissime et exactissime perstringuntur.

Para consular el pdf original de los Consilia pinche aquí.


 

1.    Consilium LXV

a.    An collegium vel universitas potest accusari criminaliter seu civiliter. Et privilegia concessa uni monasterio circa confessiones et praedicationes debent revocari si collegialiter faciant fratres aliquid contra sedem apostolicam principaliter [7] [Pág. 24 R]

Circa poenam imponendam collegio, sive conventui, est videndum de duobus. Primo an collegium, sive universitas possit accusari, et puniri criminaliter? Secundo an privilegia confessionum, et praedicationum, quo ad illum conventum, possint, vel debeant revocari? Et an collegium, vel universitas possit accusari criminaliter? Diversi diversa senserunt; et Innocentus et Hostiensis videntur tenere quod non, sed quod singulares personae, quae inventae fuerint culpabiles, illae accuserunt, puniantur, alias sequeretur absurditas, quod in culpabiles puniantur, vel absentes, pueri, et mulieres, et qui non consenserunt delicto. Et melius est nocentem relinquere impunitum, quam innocentem condemnare[2]. Et quia universitas, et collegium nomina sunt iuris, et non habent animam, excommunicari non possunt[3]. Et hoc videtur placere Io episcopus[4], qui et ibi proceditur non per viam accusationis, sed per modum inquisitionis[5]. An sed Bartholomaeus Brixiensis [loquitur] contra, quod possit accusari in eo c. episcopus, qui[6] distinguit inter delictum negligentiae, ut tunc possit[7], et delictum cooperationis, et tunc non possit[8]. Communiter tenetur quod possit accusari, et puniri[9] quia et delinquere potest et metum inferre[10]. Et licet non de facili, tamen dolum committit[11]. Et ibi Nico. de mata. et consentit[12]. Licet non de facili ut ibi et possidet[13]: et usucapit, ut ibi tamen usucapio sine possessione non procedit[14]: sine possessione saltem civili, quae animo retinetur[15]. Imo, quia ut plurimum delinquebant, omnia collegia sunt reprobata, nisi inveniantur approbata[16]. Et hoc satis probatur in lege “tam collatores[17]” ubi dicitur, quod collegium se defendit per procuratorem in civili, quam in criminali facit[18]. Punitur etiam poenis spiritualibus, ut suspensionis, et interdicti[19]. Imo aliqui voluerunt tenere, quod si excommunicetur, quod tenet sententia[20]. Sed prout dixit dominus Papa Johannes XXII. Semel in consistorio, universitas, sive collegium non habent veram personam, nec animam, quia nomina sunt iuris: et quantum ad rei veritatem, cum animam non habeant delinquere non possunt, neque possunt puniri, cum non sint capaces poenae. Sed licet non habeant veram personam, tamen habent personam fictam fictione juris. Et ideo dicit lex, quod municipium, curia, et, societas vicem personae sustinent[21]. Et sic eadem fictione animam habent, et delinquere possunt, et puniri, ea tamen poena, quae possit cadere in eis.

b.    Continuatio [8] [Pág. 24 R].

Et ideo dicit Innocentius quod privatur privilegiis, et sic capite minuitur, et sic, sicut vera persona per mortem naturalem desineret esse quod erat, sic et ista persona ficta per mortem civilem, quae est ut privetur privilegiis universitatis, desinit esse, quod erat, quia amodo non erit universitas et quod privilegia possint revocari, videtur, cum incipiant esse iniqua, vel damno fa. ff. De vulg. et pu. l. ex facto. extra de deci. Suggestum. Et non potest esse magis iniquum, quam si utatur eo in contumeliam concedentis: sicut faciunt isti, qui utuntur eo privilegio praedicando ad ruinam istius matris ecclesiae, quae eos fuit semper gratiossisime prosecuta, et sic reddunt ei pro gratia contumelias, sicut mus, vipera, serpens in gremio, et ignis in sinu: de quibus extra de iudaeis, et si iudaeos. et sic indignos se fecerunt istis privilegiis: et ideo eorum immunitate gaudere non debent[22], [24v] auxilium legis invocat, qui in eam committit, extra de usu c. q. a frustra, q a improbabili temeritate id, quod non habet assumptit. xxv. q. si. c. sic decet.

2.    Consilium LXVI [pág. 24 V]

a.    Universitas non punitur ex delicto administratorum [1]

An ex delicto administratorum, vel praesidentium puniatur universitas? Et videtur, quod sic[23]. Sed contrarium videtur ea lege[24], nam in generali mandato eis ab universitate dato non veniunt illicita[25] ubi licet ipsi possidentes puniantur, non tamen universitas, nisi mandaret vel ratum haberet, ut ibi notat Innocentius[26].

b.    Universitas potest agere, ut fiat emenda subdito suo [2]

An pro iniuria facta uni de collegio possit collegium agere. Et videtur, quod non[27]. Et” quod cuiusque universitatis” lege sicut Itaque certae videntur personae, quae possunt agere pro iniuria alteri facta[28]. Nec mater agit pro iniuria filii, quia non habet in eum potestatem. Nec agitur pro iniuria subditi. Extra de priviligeiis c. autoritate. In contrarium videtur, nam qui tangit membrum, totum corpus tangit[29]. Et ibi non dico universitas cum habeatur loco dominii[30]. Possit petere, quod fiat emenda subdito suo[31]. Item si est talis actus, in quo respiciat contumeliam in ipsam universitatem, potest etiam agere nomine suo[32].

3.    Consilium CCCXV [págs. 154 R-V]

a.    Universitatis minor pars si aliquid agit, etiam si interveniant consules, et advocati, tota universitas non debet puniri [1]

Circa istud propositum[33] thema quaerendum est primo, utrum ex datis, et productis possit universitas lubicen deprehendi, ac per hoc alicui poena subiici? Et dicendum, videtur quod non, circa quod attendendum est, quod universitas habet suos terminos et limites in constitutione sui: ut videlicet sit multorum in unum congregatio eidem capiti subiectorum[34]: et ideo sindicum describuntur universitates habere, qui dicitur quasi singulorum causam dicens[35] defensores quod constituentium pluralitatem insinuat: ut colligitur ex solutione duarum legum, quae simul contradicere videntur[36].

b.    Continuatio [2]

De secundo verbo probatur: quia talis congregatio duntaxat corpus constituit[37]: ita quod praelatus caput, caeteri vero membra ut extra de his, quae fiunt a praelatis sine consensione capitis c. novit. Et per hoc etiam per tertium, de quo probari potest[38]. Solent, et probantur praedicta extra de iure[39] praelatus c. dilecta et sic in sui constitutione universitas quandam unitatem constituit, et unum corpus representat, sicque in productione actuum qui progrediuntur ab ipsa; oportet, quod sit unitas, et si omnes fecissent, non diceretur universitas fecisse, sed singuli[40].

c.    Continuatio [3]

Circa quod etiam attendendum est, quod est mutatio consentientium, et unitas actuum unitas consentientium, cum in pluribus, qui communicato consilio ad idem perpetrandum accedunt unitatem arguit in delicto, sed non ut sit unitas actuum in idem tempus concurrentium, sed ea debent esse diversa hoc probatur expresse[41] [154v]. Et per hoc tamen universitas sit unum corpus tamen, ut probatum est, et per eam unum duntaxat crimen commitatur, quod cum per singulares, ut per universitatum membra committi non potest. Ut notatur per Innocentium[42] ergo oportet, quod hoc delictum procedat unitas consensuum eorum, qui de universitate simul congregatorum tuba sonata vel campana sonata, vel alio tali signo hoc facere deliberantium sunt[43]. Hoc idem sentiunt in dolo praesumpto, puta in contumacia, dicunt enim oportere universitatem citari in concilio, vel in publico[44] nemo potest dolo carere. Sed in proposito nullum tale factum est in articulis positum, vel probatum. Ergo sequitur, quod universitas lubicen. censenda sit ex toto innocens. Nec obstant dicta testium dicentium, quod universitas lubicen nunc ad canonicum curiam et c. quia hoc non est tale factum, quod universitatem afficiat, sed euntes duntaxat. Aliud eorum est dicere homines de lubico, aliud universitas lubicen. Sicut aliud est dicere oves, aliud gregem ovium[45]. Non obstat si dicatur universitatem teneri: quia resistere potuit, et non restitit: quia talis patientia tunc de iure alicui imputatur ad noxam, cum resistere potuit iure patriae, vel dominicae potestatis, quam habebat in talem delinquentem[46]. Hoc autem senatus consultum et non[47] culpa caret[48] quantae praesumptionis. Sed universitas non est homini, quae tunc iurisdictionem habet, potissimum cum rectores habet[49]. Ergo ex hoc capite universitas non tenerent. Non obstat si dicatur universitatem teneri, propter factum advocati, et consulum, quia vere non tenetur ob delictum eorum[50]. Et sic ex omni parte universitas innocens, et insons redderent.

d.    Continuatio [4]

Sed idem quae rendum est de consulibus, et circa eso idem dicendum, quod de universitate, quod consules ut consules innocentes sint. Agitur n. contra consules, ut contra collegium consulum, quod apparet, quia nullus specialiter nominatur[51]. Sed non probatur maiorem partem consulum fuisse poutem, q ut per producta apparet sunt[52], et nulli testes deponunt, nisi de sex, ergo sex non fuit maior pars, imo nec quarta, et per consequens non fuerunt ibi consules, nec collegium consulum[53]. Imo etiam si maior pars ibi fuisset. Soli praesentes tenerent, et non absentes, quia quod dicunt iura, quod maior pars facit, omnes fecisse vident, locum habet in his, quae pertinent ad officium faciendum, ut expresse colligint[54]. Ibi sed si ordo reciperet et Codex et in Authenticiis, ut nulli iudi quem vero contigit[55]. Cum ergo non sit actum singulariter contra consules, quasi ut contra collegium, nec ut tales nocentes fuerint, apparet ab ea parte petitionis consules absolvendos. De advocato planum est, quia ad ipsum iurisdictio non extenditur, ut ex forma primi rescripti, quod emanavit ad partes, et ex commissione postea facta dom. Cardinali apparet evidenter. Si sic, ergo et capitulum[56] cum olim. Id enim debent iudices exequi, quod commissio emissa praescripseirt[57]. Ex praemissis itaque evidenter apparet attenta forma agendi, quae in talibus consideranda est[58]. Quod universitatem non faciunt consules, et advocati eo agendi modo, qui in iudicium deductus esse simulatur, ideo reus est absolvendus. Caetera suppleat religio iudicantis, et haec Oldradus.

 

[1] Puede consultarse una edición facsimilar en https://books.google.es/books?id=S94uKm72YVwCetprintsec=frontcoveretdq=oldrado+da+ponte+consiliaethl=esetsa=Xetved=0CDcQ6AEwA2oVChMIxfGYp8CwxwIVwTAaCh0VeQIT#v=onepageetqetf=false.

[2] ff. De poenis absentem

[3] De sen. Excom. Romana. et in universitatem. Lib. vj.

[4] xij. q. ij.

[5] ut no. ibi. et extrra de simo, c. veniens. et c. dilectus. ij. et ibi plene 10

[6] sed Ia. De Are.

[7] ut in l. iubemus nullam navem. C. de sac. san. Ecc.

[8] Hoc ipse notatur C. unde vi. si quis in tantam.

[9] [Possit accusari et puniri.] Adde in hac materia videndum Phil. Cor. In consi. 224. inci. Considerata forma in quarto vol. et Bart. In l. aut. § se ff. De pe. et adde, quod universitas potest committere dolum quando facit aliquid coadunato consilio, et campana sonata: ut concludit Bart. In l. haeredibus. § sed municeps. ff. de dolo. [Additio antiqua].

[10] ff. q. metus cau. l. metum. § animadvertendum

[11] ut notatur ff. De dolo. l. si ex dolo.

[12] . ff. de liber. univer. l. j

[13] ut ff. de ac. pos. l. j. in fi. et l. sequ.

[14] ut ff. De usuc. l

[15] ut in l. j. §. per servum, qui in fuga. ff. De acqui. Poss.

[16] ff. De illici. Colleg. In rubro, et nigro

[17] circa me C. de re mi. l. xij.

[18] ff. Qui mo ususfr. ami. l. si ususfructus legetur.

[19] extra de sen excom. si sententia. § si li vj

[20] ut no. Io. in. c. Romana. facit extra de pe. Felicis. li. vj. Xxv. q. ij. Ita nos. De elec. ubi periculum. § civitas.

[21] ff. De fideius. l. mortuo,

[22] extra de immu. Eccle. c. si Frustra. n.

[23] ff. Ad mu. l. municeps. et de con. et demon. l. municipibus C. de advo. diver. Iudi. l. restituendae. et hoc videtur tenere gl. ff. De reg. iu. l. aliud § refertur. et ff. De dolo. l. ex dolo. § sed an municeps.

[24] § de dolo autem decurionum

[25] ff. quae in frau cre. l. si pater. et de condi. Inde. l. si procurator § si et no. Nico. De Mat. In d. l. si dolo. et vident casus ff. De magi conve. l. j. In prin. et extra de simo veniens et c. dilectus et de sen. excom. grave

[26] et ff. De publi. l. j. § dominus. Adde autem notabiliter circa puniendam universitatem de crimine, quod ea nunquam poena mortis puniri potest, et si crimen in se dignum sit morte. Neque enim universitas corpus habet verum, sed fictum, essetque absurdum, ut infantes, et alii quamplurimi ex universitate, qui non deliquerunt, poenam mortis subirent. Minuitur itaq; poena in universitatem. Non in tracta ad defensam sub Rub. Homicida qui. ex can a poe. mortis excuse. Num. 126. Item adde in spetie universitatem non posse excommunicari, nisi dicatur, puta. Excommunicamus omnes, et singulos de tali universitate, quicunque autores fuerunt sive participes huiusmodi criminis. D. Card. Aracaeli in institutionibus Catholicis. Tit. De sacram. Ord. Cap. 53. col. 8. [Additio Rainaldi Corsi].

[27] ff. De re. di. In tantum § universitatis. et de in ius no. l. sed et si hac lege. § qui manumittitur

[28] ut in l. j. ff. De iniur. et ista non est de illis

[29] ff. De fur. l. vulgaris, canonizata de poe. Dist. j.

[30] ut. ff ad muni. l. de iure. et C de decu. l. generali

[31] xxiiij. q. ij. Dominus et no. extra de sen. Excom. Si iudex. li. vj

[32]: ut in d. l. ij. Quod no. Hosti. De senten. Excom. ut famae et in summa eo ti. § sed qualiter haec absolutio, facit extra de foro compe. c. ij. et c. diligenti in fi. et de senten. excom. cum desideres et c. contigit. et quod ibi no. Inno Adde et iunge in hac materia cons. Infra. 315. Decis. Afflicti. 376. Boss. Tit. Qui. Banniri poss. [Additio Rainaldi Corsi]

[33] Coniunge huic materiae cons. Supra. 66.

[34] ut de primo verbo probatur. ff de verb. Sign. l. Neratius. et extra de elect. c. j.

[35] utt. ff. de munc. et ho. l. ult. § defensores. et no. ff. Quod cuiusque univer. l. j. §

[36] ff. De lega. ij. l. cum ita legatum § qui plures. et eo titu. In cius § cum qui. et ibi not.

[37] ut de fideius. l. mortuo

[38] C. de servis reipublicae manu l. j. et ij. et ff. quando appellan. sit l. j. §

[39] pa. c. postulati, et extra de escess.

[40] ut extra de elec. c. in genesi. et arg. ff. De usucap. l. cum qui aedes et de reb. du. cum status

[41] ff. quod vi aut clam. l. semper. § sed si in sepulchro

[42] extra de sent. excom. c. gravem

[43] et hoc est quod no. gl. ff. de dolo. l. si ex dolo §. j. et de reg. iur. aliud § refertur

[44] ut non ff. de reg. Iur. l.

[45] ut ff. De lega iij. l. servis legatis. § omnibus

[46] ut ff. de noxa. l. ij. in prin. Alias. non ut ff. de noxa. l. ij. in prin. alias non utt ff. ad silleia l. ij. §

[47] . ff. De reg. Iur l.

[48] et extra de sen. Excom. c.

[49] ut ff. De tuto et cura da ab his. l. ubi absunt. et C. de iur. om. Iudi. l. per iniquum et no extra de copsti. c. cum accessissent

[50] ar. ff. De reg. Iur. l. neque interdicto. C. unde vi. l. meminerint. et ff. Si cer. pe. l. si civitas.

[51] ut ff. De reb. du. l. civibus civitatis et de condi. et demon. l. municipibus

[52] xxxij. Numero

[53] ut ff. Ad mu. l. qd. maior, qd. cuiusq; uni. no. l. plane. C. de decu. l. nec ratio num. et ff. De re. Iud. l. aliud § refert. et no. per Inno. et p. Compost. Extra de elec. Dudum

[54] ff. De magistra. conve. l. j. circa prin.

[55] col. ix.

[56] ut extra de offic. et po. Iudi deleg. c. P. et G. et ca.

[57] ut. C. de procu. l. maritus

[58] ut. ff. de neg. Gest. l. papinianus. La ij